LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 308

domnum Henricum ordinans cellararium, Radulfo committit preposituram sociumque ei donat Walterum, filium Huberti. Hiisque tribus totius ecclesie commendans in exterioribus provisionem, ut sine licentia egrederentur(a), permittit ceteris, ut secum religioni et silentio instarent, indicit. Illi de capitulo egressi, coquinam introeunt, quod fratribus preparari posset querunt, sed nichil inveniunt. Ingrediuntur deinde portam urbis, et civibus sibi occurrentibus ac veluti de longa carceris custodia ereptis, quomodo se haberent, inquirentibus, illi leto vultu, omnia prospera esse, respondent, sed post paululum eis necessitatem fratrum innotescunt. Protinus cives invicem colloquentes, et alio frumentum, alio siliginem, alio fabas (b) dante, eos exhortantes et confortantes, hilares et letos ad fratres remittunt. Radulfus* etiam germano suo Teoderico inopiam ecclesie indicans, rogat, ut sibi pecuniam ad emenda fratribus necessaria commodet. Protinus ille 40 marcas argenti ei commodat, quas tamen numquam postea recipere voluit, sed pro anima sua ecclesie dimisit. Unum etiam ortum super Scaldum prope Sanctum Medardum (1) valde utilem ecclesie nostre donavit** et in multis pre aliis civibus semper nobis prefuit. Nam quando postmodum predictus Walterus iussu abbatis templum edificare ex elemosinis fidelium cepit, statim idem Teodericus ei 100 solidos in inicio dedit, ad edificandum quoque refectorium 100 solidos et ad cellarium l00 solidos. Quotiens vero conventui refectionem plenariam piscium miserit, ipsi numerandum et remunerandum relinquatur pro quo fecit.***

71. Quantam autem inopiam panis pauper conventus illo anno integro pertulerit, vix potest credi: panis triticei aut vini nisi forte ab aliquo divite eis transmitteretur, nulla erat mentio; siligo etians omnino deerat; sola avena eis molebatur de molendino relata, nec cribro nec tamisio farina purgabatur, sed statim aqua calida superfusa panis exinde fiebat, qui coctus et monacho appositus paleis prominentibus ustilari (2) posse videbatur, et quando cultello precidebatur, maior palearum quam micarum colam monacho videbatur acervus, et quia iuxta Salornonem anime esurienti etiam amara dulcia videntur [Prov. 27, 7], monachi fame tabescentes tanta aviditate panem illum avenacium comedebant, ut de eo nec mice nec palee superessent. Nonnullit etiam ex illis adhuc superstint, quorum unus est domnus Ascelinus, qui domno Henrico in cellarii provisione vel obedientia successit, qui adhuc testatur, se tunc multociens cogitasse, si aliquando posset videre diem, quo ecclesia sancti Martini tam dives esset, ut ipse pane solummodo saturari posset. Quicumque ergo successorum nostrorum hec legerint, orent pro animabus antecessorum suorum, qui panem non ordeaceum, sed avenacium cum paleis comedendo, copiam eis panis triticei patientia sua per Dei gratiam acquisiverunt (++).

72. Radulfus ergo videns (+++) et sciens, ecclesiam pauperem redditibus carentem sine agricultura non facile posse subsistere, totum studium suum ad emendas et adquirendas terras convertit. Quatuor itaque quadrigas iumentorum in ecclesia posuit et terras eis sufficientes partim ex donationibus fidelium partim emptas pecunia deputavitst. Deinde qua-


*) H. sequentia supra posuit.
**) H. pergit: Alium Baugerus modo dedit, qui conservat ea quae per navigium adducimus. Postmodum ad aedificandum templum centum solidos dedit et ad opus retectorii centum solidos et ad cellarium 40 solidem dedit.
***) H. ex c. 65. pergit: Per hunc vero Radulphum ---- imitatores existere et deinde ad c. 58. transit." E quibus unus fuit Walterus supradictus, qui vocabatur etc.
+) Nonnulli ex eis m. cogitaverunt, si aliquem possent v. p. - - possent H.
++) H. addit: Unum (c) tamen tunc accidit, unde adhuc dolemus, quoniam domnus Odod non valens retinere multiludinem feminarum, quam susceperat, licentiam dedit eis abeundi et victum querendi. Ille autem [acceptae licentia] recesserunt; pecuniam tamen, quam quedam ex eis dederant, eis non reddidit, quoniam ad pauperibus donaverat aut in ecclesie usibus expenderat.
+++) prepositure pauperis onus suscipiens add. H.
*+) H. addit: Duo siquidem cives Tornacenses, quorum unus vocabatur Walterus cognomento Parvum-adiutorium, alter Letardus (f) Satellus (g), venientes ad conversionem cum uxoribus suis et filiis, dederunt nobis domus officinales quas habebant in Tornaco et terras arabiles circa Tornacum ad valens ducentarum marcharum. Terre vero Letardi (h) de antiqua possessione ecclesie beati Quintini, quam supra (10) diximus a Fulchero episcopo destructam fuisse, dicuntur esse; sed postqua, eius idem episcopus militibus Noviomensibus tradidit, illi non multum proficuas eas sibi fore cernentes, Tornacensibus civibus vendiderunt, aliquod (g [page 309]) redittum inde accipientes. Has autem quas Letardus dedit de episcopo tenemus ad censum 22 solidorum.

a) claustro eg. H.
b) alio pisa add. H.
c) Unde 2.
d) abbas ed.
e) des. 2.
f) Letaldus h.l. 2.
g) deest ed.
h) Letaldi corr. ut videtur Letardi 2.

1) Abbatia S. Medardi a. 1671. et 72. destructa, canonici regulares in parochiam S. Margaretae translati sunt, ob arcem a Ludovico XIV. constructam. DACH.
2) Ustilacio apokauma" [in Greek font] gloss. Ducange Vl, p. 890.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page