LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 307

non solum pauperum sed et divitum, suscepit, ut eis seorsum monasterium necesse videretur esse construi. Quamobrem considerans abbas domum lapideam; que quondam fuerat supradicti Radulfi militis, et quam ei veniens ad conversionem coniunx eius dederat, non parve esse amplitudinis, distinctis in ea parietibus, oratorium, refectorium, dormitorium composuit et 60 fere mulieres conversas ibidem intromisit sororemque suam sanctimonialem nomine Eremburgem eis preposuit (1). Inter ceteras vero mulieres etiam Mainsendem, quondam Radulfi coniugem, ibi manere precepit et in alia eiusdem urbis parte totidem nichilominus conversas sub alia magistra constituit. Mainsendis ergo post aliquot dies gravissima egritudine depressa, in eadem quondam domo sua lectulo decumbere cogitur; sentiens autem se magis ac magis infirmitate gravari, a prefata magistra sua, domni abbatis germana, poposcit ut se faceret communicari. Tunc pro instanti necessitate, quia domus illa remota erat ab ecclesia sancti Martini, concessit domnus abbas, ut a presbytero Sancti Piati, qui prope manebat, viaticum et absolutionem egrotantes converse acciperent. Mandatus ergo domnus Hellinus presbyter a magistra ut Mainsendem cum viatico visitaret, libentissime advenit, quia in seculari vita parrochiana eius fuerat et nonnulla obsequia ab ea susceperat. Veniente itaque presbytero, precepit magistra Mainsendi, ut non ei loqueretur nisi de peccatis suis. Confessa est igitur Mainsendis presbytero et corpus dominicum suscepit, adstante magistra et quicquid dicebatur audiente. Recedentem itaque presbyterum Mainsendis exorat, ut sui memor esset et pro se Deum rogaret. Statim vero post discessum presbyteri matistra ad eam accedens: "Vere" inquit "excommunicata es quia contra obedientiam meam de alia re quam de peccatis tuis presbytero locuta es". Cui Mainsendis: "Vere" inquit, "domina non putavi me delinquere, quia dun rogavi, ut pro me oraret non intellexi de salute corporis, sed de remissione peccatorum meorum". Tunc illa vocans alias sorores, excommunicatam eam esse dicit et ut foras expellatur precipit. Prosternuntur omnes pedibus magistre, misericordiam petunt sed impetrare nequeunt. Quia tamen de lectulo surgere non poterat iubente magistra cum lecto extra domum defertur et sub gradu ligneo, per quem in curtem descensus erat, ponitur ita ut ablutiones coquine superius site super eam defluerent. Ibi ergo per triduum iacens, licet infirmitate gravaretur, animo tamen exultabat, quia in domo cuius olim domina fuerat nunc pro Deo tribulationem sustinebat. Sed quia benignus Deus post tribulationem infert consolationem, ecce post triduum prefatus Henricus, iam monachus factus, iussu abbatis fascem magnum lini super caput suum deferens causa nendi, domum sororum expetit, portamque curtis ingressus, videt Mainsendem sub gradu in lectulo recumbentem. Admiratus interrogat unam de sororibus, cui linum recipienti logui sibi licebat cur ibi sic iaceret. Audiens vero causam nec tamen Mainsendi loqui audens, hoc tantum omnibus audientibus in consolationem eius dicere presumpsit: "O sancte Alexis, qui in domo patris tui decem et septem annis peregrinus iacuisti et exinde gloriam magnam apud Deum adquisivisti, conforta istam famulam Dei, que in domo cuius quondam domina fuit modo tantam tribulationem sustinet". Audiens hoc Mainsendis, ita exhilarata est, ut, sicut postea multociens mihi dixit, omnino infirmitatis sue oblivisceretur. Reversus vero Henricus cum abbati ea que audierat retulisset, abbas protinus mandavit, ut cum aliis intra domum referretur.

70. Eodem anno [1095] victualium penuria et famis atrocitas totam provinciam vellementer afilixit (2), et abbas omnibus pauperibus ad se confugientibus quicquid habere poterat misericorditer tribuere cepit, ita ut nec in horreo nec in cellario aliquid remanserit. Tuncque demum necessitate et anxietate compulsus, fratribus per totum annun claustro reclusis iugique silentio domitis et que foris agebantur nescientiblls rem sicut erat in capitulo aperuit, magnam scilicet multitudinem virorum ac mulierum se suscepisse et unde vel una die viverent se non habere. Obstupefacti omnes, ammirati sunt, tantam rem eum sine alicuius consilio fecisse, rogaveruntque eum ut exteriorum curam alicui viro prudenti committeret, ipse vero doctrine et saluti animarum insisteret nec deinceps aliquem absque fratrum consilio susciperet, et quos suscipiebat non more antiquorum gravia et importabilia onera imponendo probaret sed institutis et regula Cluniacensis cenobii contentus esset, quod solum et fama et religione necnon et caritate universis Gallie monasteriis eo tempore preminebat et a venerabili abbate Hugone regebatur. Adquiescit abbas consilio fratrum statimque

1) Ne quidem horum monasteriorum superest vestigium. DACH.
2) A. 1095; cf. Ann. Blandin., SS. V, p. 27.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page