LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 305

Marviz habebat, sed, quando primum voluntatem habuit seculo renuntiandi, sicut supra dictum est (1), Sancto Amando illud dedit, quia in eius cenobio quod Helnonense dicitur monachus fieri voluit, quoniam nostri cenobii necdum mentio aliqua apud homines facta fuerat.

64. Erat tunc temporis eiusdem cenobii Sancti Amandi Helnonensis venerabilis abbas nomine Hugo, qui ipsam ecclesiam sancti Amandi ante paucos annos casu combustam (2) a fundamentis renovans, decentissime cum claustro et turribus et officinis, sicut hodie cernitur, edificavit. Hic itaque caritatis dulcedine plenus, videns Radulfum cum uxore et filiis divitem sancti Amandi ecclesiam reliquisse et pauperculam sancti Martini expetisse, convocatis monachis suis in capitulo: "Ecce", inquit, "fratres dilectissimit secularis ille miles Radulfus divitiis nostris paupertatem Sancti Martini pretulit et in paupere ecclesia monachus fieri voluit. Caritatis itaque viscera nos habere demonstremus et molendini quod nobis dedit medietatem pauperi ecclesie sancti Martini conferarnus, sicque eiusdem molendini beatum Martinum cum patrono nostro sancto Amando participem faciamus." Consenserunt omnes, et ne unus quidem paterne caritatis se degenerem fore ostendit. Sicque prefatus domnus Hugo Tornacum veniens, pauperum monachorum societatem et fraternitatem in capitulo toto corpore prostratus expetiit et accepit, medietatem illius molendini eis donavit semperque deinceps paterna viscera se super nos habere monstravit. Nam etiam quando monachi cum domno Odone deserta petere volentes ut superius dictum est (3), de ecclesia sancti Martini discesserunt, prefatus domnus Hugo abbas Sancti Amandi quinque, de suis monachis, ne ecclesia sancti NIartini divino careret officio, illuc direxit, victumque cotidianum eis dirigens usque ad reditum monachorum Sancti Martini eos ibidem morari precepit.*

65. Per** hunc ergo Radulfum multi de Tornacensi urbe ad conversionem ceperunt venire eiusque fervoris imitatores existere. E quibus Henricus, vir ditissimus cum uxore sua nomine Berta et filio suo Iohanne adhuc lactente duabusque filiabus, Trasberga scilicet et Iulitta, eodem pene modo quo Radulfus ad conversionem venit. Pecuniam magnam, de qua dormitorium constructum est cum aliis officinis et terras quasdam ecclesie donavit; ipseque publice elemosinas petere ab abbate iussus; et quod re vera magni fervoris esset probatus, sic tandem monachus est factus pluribusque annis in cenobio nostro cellararius existens et boni exempli omnibus existens post 22 fere annos conversionis sue laudabilem viitam bono fine concludens, paschali tempore in die 17. Kal. Maii Deo spiritum reddidit. Filius vero eius Iohannes cum Radulfo, Radulfi filio, in monachico habitu nutritus omnes ordines ecclesiasticos cum eo suscepit et usque in hodiernum diem sacerdotali functus officio, bone arboris se bonum fructum esse ostendit. Mater vero eius Berta et sorores Trasberga atque Iulitta in sanctimoniali habitu multis annis irreprehensibiliter viventes et ipse iam de labore ad requiem transierunt.

66. Post*** hunc vero Henricum videres mirum in modum iuvenes et virgines senes cum iunioribus de tota provincia seculo relicto ad conversionem venientes ita ut sicut in Actibus apostolorum (b) legitur, [Act. 2, 45] vendentes ea que habebant, precia rerum suarum domno abbati. Odoni deferrent; et si quidem tunc abbas ille more abbatum huius temporis pecunias et facultates sibi datas voluisset retinere et in ecclesie commodis expendere, non parum eam potuisset, quantum pluribus videbatur, amplificasse; sed quia tunc ternporis supra memoratus (4) Everardus Tornacensis castellanus contra Robertum comitem Flandrensem rebellans magnam militiam tenebat et de terra comitis multos tam divites quam pauperes frequenter capiens redimi cogebat, illi compedibus et fame oppressi ad abbatem Odonem gregatim currebant suisque miseriis subveniri cum lacrimis exorabant. Abbas vero eorum fletibus compatiens, pecuniam que sibi deferebatur abundanter eis erogabat sicque multos redimebat. 67. Eodem tempore quidam presbyter et monachus religiosus nomine Radulfus, genere Normannus (+), qui unus ex quinque primis sociis abbatis Odonis fuerat; de horis pulsandis iussu abbatis sollicitudinem gerebat; et sicut eiusdem officii moris est procuratoribus, in


*) H. pergit c. 59.
**) Post hunc Henricus pergit H.
***) Postea vero videres H.
+) Radulfus vero religiosus presbyter, quem dominus Odo facere voluit abbatem, de horis etc. H.

a) reaedificans decentissimeque renovans cum cl. H.
b) deest H.

1) C. 61.
2) A. 1066; v. Ann. Elnonenses, SS. V, p. 13.
3) C. 39.
4) C. 33. 34. 39. 57.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page