LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 304

304 HERIMANNI LIBER DE RESTAURATIONE S. MARTINI TORNACENSIS.

adhuc lactentem cum cunabulo allatum et de cunis a patre extractum, sursum levatum Deoque commendatum! Sic ergo equo statim conscenso, (a) cuidam pauperi clerico Rainero, quem pro Deo secum per biennium tenuerat, tunc etiam se relinquere nolenti alterum equum dedit, et cum eo monachos celeriter sequens, antequam Siclinium venirent, eis se sociavit; prostratusque abbatis Odonis pedibus, ut se comitem peregrinationis sue esse permitteret, postulavit. Admiratus abbas tantum hominis divitis ardorem, monachos, qui secum pedites ibant, convocavit, et de conversione eius sumens initium exhortationis: "Ecce", inquit, "nos monachi aliquid nos fecisse putabamus et tamen a seculari Zacheo publicano victi sumus". Sic ergo cum eis Noviomum pergens, episcopo Rabodo voluntatem suam aperuit. Episcopus vero pre nimia admiratione lacrimas fundens eumque exosculando Deo gratias agens, per manum comprehensum in manu abbatis posuit; sicque subiunxit: "Dic nunc, bone abba, cur vis relinquere Tornachum? Parumne te profecisse putas, qui talem peccatorem diabolo abstulisti et Deo coniunxisti ? Revertere ergo letus et festinus, quoniam re vera per hunc adhuc Deus lucrabitur alium". Reversus ergo Tornacum, cum rursus abbatis prostratus pedibus, ut susciperetur, rogaret: "Non te", inquit abbas, "suscipiam, donec proberis secundum regulam sancti Benedicti dicentis: Probate spiritus, si ex Deo sunt. Vade ergo et publice coram populo victum tuum laborando quere, aquam ad tabernas portando, ligna cedendo, equorum stabula mundando et similia ubi opus videris faciendo". Exequitur ille libenter abbatis imperium, omnique rubore procul posito, vilissimis se submittit operibus. Videns hoc Mainsendis, quondam uxor eius, nullo timore terretur, sed ascito Teoderico Monetario, Radulfi germano totiusque urbis ditissimo, ad Sanctum Martinum pergit, filios suos Deo tradit minimumque cum cuna super altare ponit non sine lacrimis multorum circumstantium. Teodericus vero, patruus eorum, misericordia motus, concedente abbate, infantes ad domum suam causa nutriendi facit deferri multoque tempore secum detinet. Mainsendis vero super altare ducentas marcas argenti ponit, duo molendina super Costenten (b) (1) et reliqua omnia que sibi maritus suus reliquerat Sancto Martino tradit. Sicque omnibus spoliata, pedibus abbatis prosternitur, orans ut suscipiatur. Cui abbas: "Prius", inquit, "oportet te probari. Vade ergo per urbem et victum tuum quere nendo, texendo, lanam pectendo, et si forte aliquis tibi vir vel femina integrum panem dare voluerit, non suscipias, sed frusta panis more pauperum elemosinas petentium concisa". Exultat femina talibus pasci deliciis, pulsoque rubore, publice elemosinas petit, matronis que hec videbant flentibus et per pedisequas suas copiam panum cum ea ad Sanctum Martinum mittere volentibus. Huiusmodi ergo fuit conversio Radulfi et Mainsendis, cuius non credo pium Iesum posse oblivisci. Hec sunt vero que ecclesie nostre contulit: Quatuor molendina super Ries, que Scaldo sunt propinquiora; quintum autem super Scaldum habebat; sed quia autumpnali tempore, crescente aqua Scaldi, facile redundantia eius absorbebatur, postmodum illud ex toto fecit destrui; stipites tamen in testimonium antiqui molendini iussit relinqui et reservari, ob eam solummodo causam, ne quis futuro tempore aliquod molendinum sub illis quatuor usque ad Scaldum posset edificare, quoniam, si construeretur, constaret, non parvum detrimentum eis per illud facile posse contingere. Duo etiam molendina super Costenten (b) nobis dedit cum adiacenti terra, que de paterno iure ei provenerat, super * quam unam curtem fecit construi, que usque in hodiernum diem permanet. Gregem etiam equarum nobis dedit, cuius proles usque in hodiernum diem in pascuis nostris servatur, de quibus et quadrigas ad excolendam terram nostram frequenter sumpsimus et equos magni precii nutrivimus et vendidimus. Sicque in diversis expensis iam plus quam mille librarum commodum ex eis habuimus. De pecunia vero, quam coniunx eius dedit, terras circa ecclesiam sitas redemimus et alias in eadem regione emimus, quia, quando ipse ad conversionem venit, non passum quidem terre arabilis adhuc habebamus. Molendinum vero unum super

*) Haec omittit H., ubi es c. 61. additur: Molendinum vero unum supra Marvi habebat, sed cum primum voluntatem habuit renuntiandi seculo, sicut supra dictum est, Sancto Amando illud dedit, quia in eius cenobio quod Helnonense dicitur monachus fieri voluit, cum necdum cenobii nostri mentio aliqua apud homines facta fuerat (cf. p. 302). Pergit: Erat tunc temporis eiusdem cenobii Sancti Amandi abbas nomine Hugo ex c. 64.

a) consenso c.
b) Coustentem H. ed.

1) Hodie Constantin ad Scaldim sita. DACH.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page