LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 303

agere disposuerat. Quadam ergo dominica missam eorum anditura et processionem visura cum filio suo Teoderico, parvulo clerico iam fere septenni, ad ecclesiam sancti Martini pergit, et expectat, donec missa cantata fuit; puer vero ea ignorante se clericis illis coniunxit et cum eis remansit. Finita missa, mulier filium suum inter vicinas requirit, nec invenit. Credens vero eum cum pueris ludere domum revertitur. Parato prandio, puer queritur; mater dicit, eum secum abisse ad Sanctum Martinum. Nullus conversionis eius suspicionem habebat, finito prandio, miles equum conscendit, ad domum germani sui Teoderici veniens tam ibi quam et in ceteris domibus propinquorum suorum filium suum querit; nullum signum de eo audit. Inde ad Sanctum Martinum pergit, abbatem Acquicinensem Haimericum cum abbate Odone invenit puerumque coram eis sedentem et eos audientem conspicit. Militem secum abbates sedere faciunt et de mandatis Dei libenter audientem instruunt. Vespere propinquante, miles abeundi licentiam ab abbatibus petit et accipit filioque suo ut secum domum redeat precipit. Tunc primum puer voluntatem suam aperiens: "Vos", inquit, "si vultis domum redite matremque meam et fratres meos salutate et ut pro me orent eis dicite; ego enim numquam amplius domum vestram ingrediar, sed hic cum pauperibus istis remanebo nec patrem aut matrem me habere cognosco nisi Deum et sanctum Martinum". Tunc pater ammirans et eum ludendo hoc dicere credens: "Veni" inquit, "quoniam non haberes hic quod hac nocte comederes vel lectum in quo iaceres". Et puer: "Etsi non habent" inquit, "quod manducent ego urbem circuiens elemosinas petitas eis afferam, nocte vero super nudam humum quiescam". Ridente patre et hec puerilia fore dicente puerumque violenter reducere volente tandem abbas Haimericus, vir prudentissimus: "Domine", inquit "Radulfe, si mihi credideris, puero modo nullam violentiam inferetis; dimittite eum nobis, sufficienter enim una nocte providebimus que necessaria ei fuerint; et si quidem ex Deo sta voluntas venit, crastino apparebit, si vero ex infantia, non cogatis eum, quia sponte domum revertetur". Hiis auditis, miles acquievit, domumque reversus coniugi sue hec retulit. Protinus illa genibus flexis, manus et oculos ad celum levans: "Gratias", inquit, "ago Deo quia primogenitum filium meum servicio suo mancipavit. Videtur ergo, mi domine, quod Deus vult, quod ecclesiolam illam ex facultate nostra edificemus; et hoc signum divine voluntatis habebimus, si puer in incepto perseveraverit Tunc certi simus verum esse quod dixi; si vero redierit, tunc aliud vult Deus de nobis". Mane facto rursum miles equum conscendit, Sanctum Martinum repetit, puerum in eo quod ceperat constantissime perseverantem repperit. Protinus Teodericum germanum suum ceterosque propinquos suos accersit, filium suum, utpote puerum septennem necdumque legitime etatis existentem, sancto Martino coram altari offert et cum eo quatuor molendina, que super Hies fluviolum habebat, confert. Postmodum * Radulfus. licet in seculo manens totam ecclesiole illius curam suscepit; nec minus que necessaria erant providens, quam si iam monachus factus fuisset.

63. Eodem anno per abbatem Haimericum, sicut supra dictum est (1), clerici illi monachalem habitum susceperunt (1095). Tuncque idem puer Teodericus cum eis factus est monachus. Cum vero monachi, ut superius relatum est (2), ab ecclesia discedentes deserta petere voluissent, Teodericum ibidem relinquere voluerunt; sed cum remanere noluisset, nec tamen utpote puer octo annorum itineris laborem pedes sustinere posset, plaustro eum cum libris suis superposuerunt sicque secum abduxerunt. Quod ubi Radulfo adhuc in lecto suo dormienti summo mane nuntiatum est, ilico festinus surgit, ecclesiam sancte Marie petit, canonicorum conventum celeriter convocat, theloneum ** eorum, quod violenter eatenus tenuerat, eis liberum reddit et de illata violentia veniam petit, voluntatema suam aperit, ut scilicet ilico seculum relinqueret et monachos Sancti Martini qui discedebant prosequeretur. Hiis dictis, comitatus clericorum et populi maxima turba domum revertitur; coniugisque sue manum tenens et ad celum oculos levans: "Domine Deus", inquit, "tu mihi dedisti hanc coniugem, et ego ei te teste usque in hodiernum diem legitimam servavi fidem, nunc autem pro amore tuo eam relinquo tibique eam commendo". Post hec filios suos parvos Walterum et Hermannum sumens et sursum elevans, Deo eos obtulit et commendavit. Quantus ibi omnium luctus pre dulcedine fuit, cum vidissent quartum filium Radulfum


*) Postmodum - fuisset om. H.
**) pontinagium H.

a) relinqueret in marg. suppl. C.

1) C. 38.
2) C. 39.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page