LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 302

61. Eodem anno Radulfus febre validissima usque ad mortem pene correptus, ubi Deo volente convaluit, quendam monachum nomine Walterum, coniugis sue germanum, virum prudentissimum secrete adiit et de anime sue salute consulere hiis verbis cepit: "Cum fidem Deo debeatis sicut monachus et mihi sicut sororis vestre marito, per eam fidem quam Deo et mihi debetis vos obtestor, ut mihi, quomodo salvus fiam consulatis. Nuper enim egrotans et mori timens, consilium a canonicis Sancte Marie quesivi, et illi mihi consuluerunt ut veraciter confiterer peccata mea, corpus Domini acciperem, uleo sancto ungerer et salvum me futurum securus essem. Feci quod consuluerunt; sed ubi convalui, rursum me peccatis sentio obligatum, et hoc mihi non videtur vera esse confessio, quando infirmor peccata confiteri, quando convalesco peccatis iterum sordidari; unde precor propter Deum ut mihi, quid agere debeam, consulatis". Respondit monachus: "Et quid vobis proderit consilium meum audire, cum illud nolitis facere"? "Consilium", inquit miles, "dicite, et si illud non fecero, non vobis imputabitur". Tunc monachus: "In veritate", inquit, "dico vobis, quod, quamdiu in seculo vixeritis sicut hactenus vixistis, non video, quomodo salvari possitis, sed si re vera salvus esse vultis, seculum relinquite et monasticam vitam assumite". "Et quomodo", inquit miles, "hoc faciam sine licentia sororis vestre, coniugis mee"? Tum monachus: "Cum Dominus" inquit "in euvangelio dicat: Si quis venit ad me, et non odit patrem et matrem et uxorem et filios propter nomen meum, non potest meus esse discipulus" (Luc. 14, 26): numquam consulam vobis, ut pro sorore mea animam vestram perdatis. Licentiam tantum ab ea querite, quam si illa noluerit dare, consulo, ut, ea relicta, parteque substantie vestre ei dimissa, ad Deum fugiatis". Hiis auditis, miles gratias ei agens domum revertitur, ingressusque cubiculum et lectulo residens, amarissime flere incipit. Mainsendis superveniens eumque sic flentem videns, quid novi acciderit unde se ita cruciaret, perquirit. Vult ille celare, sed illa nimis instante omnia que sibi germanus eius domnus Gualterus Sancti Amandi monachus et prepositus dixerat revolvit. Tum illa: "Et quare propter hec sic vos cruciatis"? Et Radulfus: "Quia" inquit, "nisi propter te dimitterem monachus re vera quamtotius fierem". Protinus illa subiungens: "Propter me", inquit, "bene agere non dimittatis; quia, sicut vos de anima vestra timetis, sic et ego de mea, et quacumque die seculum reliqueritis, ego similiter relinqualrl, et in presenti, si vultis, licentiam vobis do et me caste victuram promitto". Tunc miles: "Etquid", inquit "faciemus de tribus filiis nostris"? "Non in manu diaboli" ait mulier, "eos relinquamus sed potius nobiscum eos Deo presentemus; divites enim sumus, et quocumque voluerimus libenter cum eis suscipiemur". Exhilaratus super hiis verbis Radulfus: "Et ubi", inquit, "tibi videtur, ut competentem cum eis habitum religionis accipiamus"? Tunc temporis adhuc magister Odo scolam Tornacensem regebat, nullaque conversionis eius mentio exstiterat. Quam ob rem mulier quo diverteret nesciens: "Ad Sanctum Amandum", inquit, "mihi videtur, quod competenter ire possumus, quoniam et pater meus inde fuit prepositus et frater meus ei successit. Sed et ego inde nata sum ibique nutrita". Concedit Radulfus g statimque legato directo, prefatum domnum Walterurll monachum mandat, que dicta sunt enarrat et Sancto Amando per manum eius unum molendinum prope Tornacum super Marviz fluviolum situm donat. Deinde coniugem suam advocans: "Qui bene", inquit, "vult agere, non debet differre quoniam callidus diabolus semper querit occasiones, quibus servos Dei a bono proposito possit impedire. Unde mihi videtur ut crastina die sine dilatione seculum relinquamus". Tunc illa: "Hoc" inquit, "domine, non tam cito potest fieri; quiddam enim secreti necdum dixeram vobis, quoniam iam menses duo sunt ex quo me concepisse sensi, et utique rationabile non esset, ut pregnans de seculo exirem. Preparemus ergo interim omnia necessaria, quatinus postquam peperero statim renuntiemus mundo. Verumptamen quoniam iam licentiam dedi vobis, licet nullus post Deum testis interfuerit, expedit utique ut iam nichil maritalis vel coniugalis operis invicem faciamus, sed continenter deinceps vivamus". Post hec sicut ipsi multociens mihi retulerunt, anno integro et dimidio in vita seculari manserunt, in uno lecto indivisi iacuerunt nec tamen aliquid carnale gesserunt, non sua fortitudine sed Christi gratia eos protegente. Erat autem Mainsendis iuvenilis etatis, ita ut quando seculum reliquit nonnisi 24 annos haberet. Nascitur ergo eis quartus filius et in baptismo vocatur Radulfus.

62. Eodem anno magister Odo seculo renuntiat et cum clericis suis, sicut supra narravimus ecclesiam sancti Martini intrat. Mainsendis eos frequentat multociens eis suas transmittens elemosinas nullo tamen adhuc intra urbem sciente ea que cum marito suo


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page