LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 301

301 HERIMANNI LIBER DE RESTAURATIONE S. MARTINI TORNACENSIS.

de donationibus fidelium incepit, et Deo favente, sicut hodie videtur, centum monachis sufficientem consummavit.

59. At vero Radulfus duos germanos milites in urbe habebat, quorum maior Tetbertus, alter vocabatur Teodericus Monetarius. Tetbertus prepositus Rabodi episcopi erat et fidelem se ei sicut domino suo exhibebat. Unde Fastradus advocatus contra eum iratus, quoniam pauperes rusticos episcopi ubique defendebat et tuebatur, primum dolose ei se familiarem fecit, filiumque eius in baptismo suscipiens, compater ei fuit; sed post paucos dies nichil mali suspicantem venatuque lepores insequentem prosecutus, eumque utpote compatrem suum dolose osculatus protinus in festo sancti Bartholomei apostoli incautum occidit (Aug. 24), et de provincia statim fugiens, ad avunculum suum Teodericum Avesniensem secessit et cum eo fere per triennium mansit. Tuncque advocationem eius domnus Rabodus episcopus Radulfo militi Noviomensi dedit Fastradumque omnino pro hoc scelere exheredavit. Quidam dixerunt, hoc Dei voluntate accidisse, quoniam Radulfus ille novus advocatus terras Sancti Martini quas tenebat, petente episcopo, sicut supra dictum est (1), facile reddidit, quas Fastradus, sicut postea multociens asseruit si tunc tenuisset, nullo modo reddidisset. Sed cum iam in ultionem huius sceleris duo milites Fastradi occisi fuissent, apparuit idem Tetbertus cuidam religioso civi Tornacensi nomine Rainero, non dormienti, sed vigilanti. Cumque ille nimis perterritus, an ipse esset domnus Tetbertus, et quomodo se haberet, inquireret, ipsum se esse, respondit, et ne timeret admonuit, ac deinde subiunxit: "In tormentis quidem sum pro peccatis meis, et maxime pro eo quod post obitum coniugis mee concubinam habui; sed misericordiam habebo, quia iniuste occisus sum pro fidelitate domini mei episcopi; sanctus quoque Bartholomeus, in cuius festo interfectus sum, adiutor mihi est, pro eo quod eum in hora mortis mee invocavi. Rogo ergo te, ut ad fratres meos et filios pergas, utque pro anima mea necem meam Fastrado indulgeant nec me ulterius ulcisci querant, es parte mea depreceris, quoniam, si hoc fecerint, multum anime mee ad salutem promerendam proderit". Respondente vero Rainero, se quidem mandata eius eis dicturum, sed illos sibi minime credituros, defunctus protinus ei intersigna, que unicuique diceret, iniunxit. Sicque disparuit. Ille vero ad germanos defuncti et filios veniens, mandata eius eis aperuit, signa subiunxit, sicque eis ad concordiam faciliores eos reddidit. Unde post aliquot annos Fastradus nudis pedibus cum amicis suis pedibus eorum provolutus, et amicitiam eorum et hereditatem suam ab episcopo recepit. Pro confirmatione vero amicitie filiam suam Sarram Gosceguino, filio Teoderici Monetarii, qui fuerat germanus Tetberti, coniugio sociavit. Viginti etiam libras nummorum, quas ab eo pro concordia acceperunt fratres occisi, protinus Sancto Martino dederunt.*

60. Post hec Radulfus, Tetberti germanus, puellam quandam coniugem accepit Mainsendem, de militibus provintie genitam, filiam scilicet Hermanni prepositi Sancti Amandi Helnonensis, genuitque ex ea tres filios, Teodericum scilicet, Walterum et Hermannum; quorum primum Teodericum quinquennem litteris docendum tradidit et in ecclesia sancte Marie prebendam unam ei dari, suadentibus canonicis, ab episcopo Rabodo petiit et impetravit, promissis ei propter eam 30 marcis argenti. Quod ubi puero a canonicis congratuIantibus in scola nuntiatum est, ille vespere facto domum reversus cenare noluit, sed tristis ad mensam sedit. Pater vero putans, eum pro more puerorum fuisse verberatum a magistro, finita cena duxit eum in partem et quid haberet curve tristis esset quesivit. Cui puer protinus respondens: "In nomine Domini", inquit, "nonne merito possum contristari, cum vos sciam hodie pro me in inferno demersum esse? Nonne audistis, quod qui prebendas emunt vel vendunt excommunicati sunt? Certe videte, quid de anima vestra faciatis. Nam me sciatis citius de hac provincia egressurum quam de ea comesturum". Ammiratus super hiis pater: "Fili", inquit, "ne amplius super hoc contristeris, quia testor Deum, te nunquam amplius eam habiturum". Dixit, statimque episcopo remandavit, ut de prebenda sua faceret quod vellet, quoniam filius suus eam habere nollet.


*) N. add.: Insuper etiam 6 bonarios (a) terre addiderunt apud Salingotum (b), mairiam quoque, de qua cervisie fermentantur, nobis pro anima defuncti dederunt, ita ut quantumcumque opus habuerimus, absque omnis emtionis pretio accipiamus. Theodericus, alter Radulfi frater, pre ceteris urbis civibus multis modis nobis profuit. Cum enim Radulfus eidem germano suo etc. (infra c. 70).

a) bonaria ed.
b) Salemgotum ed.

1) C. 40.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page