LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 300

rem Balduini comitis Montensis filio suo Teoderico, adolescenti militi, coniugio sociaviti sicque totam provinciam pacificavit. Sed inimicus humani generis non diutius pacem illam toleravit. Teodericus enim ille adolescens nolens esse contemptus (a) paternis opibus, sed ubique discurrens velut equus indomitus, non modo de proximis, verum etiam de longinquis regionibus, de terra scilicet ducis Lovaniensis et episcopi Leodiensis, frequenter predas et captivos cepit adduceret, donec quadam die, frequentibus elatus victoriis, cum centum militibus longius progrediens, redire non potuit, sed a peditibus undique irruentibus occisus, et cum magno periculo ad Lesciense cenobium super equos relatus, omnibus amicis suis magnum luctum intulit. Tunc pater nimio merore perculsus timensque diversos fortune casus, alteri filio suo Nicholao castrum Avesniense et Bracbantum in vita sua donavit eique castellum quod dicitur Walecurtis superaddidit. Tercio vero filio advocationem Tornacensem tradidit. Quarto etiam clerico facto Everardo [postea (b) episcopo Tornacensi (2)] duos archidiaconatus, Cameracensem scilicet et Tornacensem necnon preposituram Nivellensem aliosque multos honores ecclesiasticos adquisivit; et quatuor filias divitibus maritis dedit. Ipseque, sicut mihi multociens dixit, libenter monachus factus fuisset, si coniugis sue licentiam habere potuisset. Presenti vero anno (3,) post festum scilicet omnium sanctorum, dum apud Montense castrum in aula comitis Balduini contra eum pro Trellum (4) castello, quod ei comes auferre volebat, placitaret, subitanea ira percussus, loquelam perdidit, deinde a comitissa in lecto comitis positus, sequenti nocte defunctus est (5). Indeque a filiis suis ad cenobium Lescieose delatus et cum prioribus suis sepultus, magno totam provintiam merore complevit, quia pater pauperum et ecelesiarum ab omnibus vocari solebat. Sed de hiis ista sufficiant. Nunc vero ad* illos duos milites Walterum et Radulfum, quorum longe superiusmentionem feci (6), veniendum est breviterque ostendendum, quam verum fuerit illud sompnium, quo in ecclesia sancti Martini stare et parietes illius renovare visi sunt.

58. Walterus iste ut predixi, vocabatur filius Huberti eratque unus de potentioribus Tornacensis provincie optimatibus. Hic cum uxore sua** ad conversionem veniens***, dedit nobis moleodinum illud super Mairam fluviolum, ubi tota annona molitur de qua fit panis qui in cenobio comeditur (+). Tenebat etiam quandam terram in nemore de Pevela iuxta Templovium7, quam nobis dare volebat, sed non poterat, quia eam in beneficio tenebat de Roberto iuniore tunc tempore Flandrensi comite. Comes enim tantam terram, que de beneficio vel feodo suo erat, gratis concedere ecclesie nolebat. Cum ergo ut hoc comes concederet laboraretur, forte Radulfus ille miles pronominatus unum equum magni precii habebat, pro quo illi comes 40 marcas dare volebat. Rogavit ergo comitem idem Radulfus, ut equum illum acciperet et terram illam pro anima sua in elemosinam Sancto Martino daret. Consensit comes et privilegii sui auctoritate eandem terram cenobio nostro confirmavit; sicque molendinum prefatum cum eadem terra plus quam mille libras nobis postea reddidit. Iam vero factus monachus qualiter se habuerit, nullus facile explicabit, cum nullo optimatum regionis inferior fuerit, omnibus rusticis se viliorem exhibuit. Ipse aquam ad coquinam deferre, scutellas et ollas abluere, farinam cribrare, clibanum succendere, equorum stabula mundare, fimum deferre, cernentibus et pre ammiratione plorantibus militibus et cognatis suis numquam erubuit multosque exemplo suo convertit. Ipse ecclesiam novam++


*) H. ita: ad priora redeuntes, de illis duobus militibus, Radulfo scilicet et Waltero, q. l. s. m. f., dicendum est --- sunt. Et pergit: Tempore quo domnus Odo scholam Tornacensem regebat, priusquam ecclesiam sancti Marlini intraret, deliberavit Radulfus una cum uxore sua Mainsende seculum relinquere et monasticam vitam assumere in cenobio Sancti Amandi, quoniam cenobii nostri necdum mentio aliqua fuerat. Sed eodem anno... ex c. 62.
**) Oda add. H.
***) anno fere tertio adventus domni Odonis abbatis... add. H., ulli ordo narrationis mutatus est.

+) quod cum Hugone seniore de Rameries dedit idem Walterus add. H.

++) sive templum istud, quod hodie (c) videmus t00 monachis posse sufficere, et elemosynis fidelium, quas non reliquias circumferendo, sed quasi dulciter cum Tornacensibus civibus ludendo, ab eis gratanter extorquebat, inc. et D. f. c. atque post laudabiliter actam vitam bono fine quievit 3. Idus Decembris H.; pergit c. 65.

a) i. e. contentus.
b) alia sed coaeva manu post add. c.
c) deest ed.

1) Cf. Gislebert. p. 508.
2) A. 1l73-1191.
3) Codex manu s. XVII. in marg.: anni 1146. Sed haec an recle se habeant, dubitare licet; cf. praef.
4) Trelon in Hannonia.
5) Cf. Gislebert. p. 511.
6) C. 10.
7) Templeuve (en Pevele) prope Cisoing.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page