LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 299

299 HERIMANNI LlBER DE RESTAURATIONE MONASTERII S MARTINI TORNACENSIS

"nolo ad presens eum gravare; uxor enim eius domina Ada (1) quoddam servitium mihi facit quo me sibi sic familiarem astringit ut nec ipsi nec marito eius pati possim aliquid inferri gravaminis". Cumque sancte ille requirerent, quod esset illud servitium, respondebat: "Angelicam illam salutationem, que in terris principium mihi leticie extitit singulis diebus mihi sexagies replicat, et vigies quidem prostrata, vigies genibus flexis, vigies autem stando aut in ecclesia aut in cubiculo suo aut in aliquo secreto loco Ave Maria gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui" (2), mihi commemorat. Cum vero adhuc ille sancte instantius multa replicantes sese vindicati importune exigerent, tandem sancta virgo sic eis respondit: "Rogo, ut mihi ad presens de hac ultione inducias detis, et ego promitto vobis, quod veniet tempus, quando de eo vobis iusticiam faciam et contra dominam Adam nichil delinquam". Hec ego in puericia mea audiens, falsum esse credidi, postea vero verum esse potuisse non nimium dubitavi. Siquidem abbas noster domnus Odo cum post duodecimum fere conversionis sue annum ad episcopatum Cameracensis urbis fuisset promotus, consanguinei eiusdem Teoderici contristati, quod de coniuge sua prolem non haberet, consanguinitatis linea quarta eos propinquos esse, coram eodem episcopo accusaverunt et die statuta iureiurando confirmaverunt, sicque ecclesiastico iudicio, cum iam plus quam 20 annis simul mansissent, coniugium illud dissolvi fecerunt. Vix autem dimidius annis transierat, et ecce prefatus Teodericus in silvam venatum pergens, ab Isaac de Berlenmonte (3) insidiis circumventus occiditur et ad cenobium Lesciense, quod edificaverat relatus, in capitulo ante sedem abbatis sepelitur. Tuneque vulgatum est, verum esse potuisse quod solitarius se audisse dixerat sanctam Mariam promittentem quia eas vindicaret et contra dominam Adam iam ab eo separatam nichil delinqueret. Eadem vero domina a marito suo disiuncta continuo, relicta seculari pompa, ad idem cenobium prefatum, quod cum viro suo construxerat, abiit nec tamen ex toto proprietatem dimisit, sed, edificata iuxta ecclesiam sibi domo lapidea, nolens gravare ecclesiam, de redditibus suis usque ad finem vixit frequenterque monachis que necessaria erant tribuit, et quod retulimus verum fuisse multis narravit. In tantum vero id diffamatum est ut etiam Gosceguinus filius domine Ide, prime sanctimonialis nostre, qui avunculo suo prefato Teoderico successit, easdem salutationes sancte Marie cotidie replicaret militibusque suis eas dicere suaderet. Quam ob rem et ipse, licet multa mala fecerit, tamen bono fine vitam terminavit. Nam sentiens se valida egritudine laborare, in eodem cenobio monachus factus sicque defunctus, iuxta avunculum suum in capitulo est sepultus. Qui quoniam de Agne, coniuge sua, filia Anselmi de Ribotmont, prolem non habuit, Galterum optimum iuvenem, germani sui Fastradi filium, successorem sibi in vita sua constituit. Prefata vero Agnes, uxor eius, dominam Adam imitata, relicta seculari pompa, ad idem cenobium abiit et de redditibus suis vivens calices auereos et candelabra multaque alia preciosa ornamenta ecclesie illi fecit componi. Fastradus autem iste, quem nunc nominavi, pater Walteri filius fuit illius Ide, prime sanctimonialis nostre. Qui etiam Fastradus, cum advocatus Tornacensis pluribus annis fuisset egritudine correptus, in nostro cenobio monachus est factus sicque defunctus. Cuius uxor Richeldis imitata prefatam Idam, mariti sui matrem relicto seculo apud nos sanctimonialem habitum suscepit et cum fuisset nobilissima (a) et ditissima, per 20 tamen annos nichil omnino superbie inter alias ostendit, sicque humiliter degens, bono fine quievit. Gualterus vero, filius eius, videns patrem suum et matrem apud nos sepultos esse, pro animabus eorum et sua dedit nobis unum molendinum supra Ries fluviolum *, et quamdiu vixit quasi pater ecclesie nostre ubique fuit. Duxit autem coniugem ldam, filiam Everardi castellani Tornacensis ex qua plures filios et filias genuit, omnesque antecessores suos potentia et opibus superavit. Fuit enim primo advocatus Tornacensis, deinde succedens patruo suo tenuit castrum Avesniense totamque pene regionem illam que dicitur Bracbantus. Volens autem pacifice vivere et penitens multorum que commiserat scelerum temptansque mitigare bella que inter Montenses comites et principes Avesnienses multis annis duraverant (4), soro-


*) tertiam partem molendini quod dicitur Tisselini (b) s. R. fl. et 12 bonarios terrae apud Dulsiolpetram (c). H.

a) nobillissima corr. nobilissima c. b) Tiscelini ed. e) Bulciolpetram 1.

1) Remensis DACH.
2) Nota rosarium b. virginis, vulgo 'chappet', tunc usitatum. DACH.
3) Berlaimont inter Le Quesnoy et Avesnes.
4) Cf. Gislebert. p. 511.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page