LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 298

in quo facto summe virtutis potentia et beati martyris Piatonis claruit presentia qui, sicutr dtum in corpore viveret et populos ad fidem christianam cohortaret, non solum lacrimarum copiam, sed proprium ad extremum pro hiis fudit sanguinem, ita tunc affectus magnitudinem per subiectas demonstravit ymagines. Ex oculis namque prudentium gutte sangtlinis emanadant, ex oculis autem aliarum lacrime velud aque fluebant. Post hoc autem miraculum divinum auxilium et martyris solatium infirmi persentiunt, et qui mori putabantur sanitati redonantur. Hiis de presentia corporis beati Piatonis atque de antiquitate abbatie nostre dictis, nunc ad ea unde digressi sumus redeamus.

55. Cum ergo domnus Rabodus (*) ecclesie nostre terras antiquas reddidisset, veniens in capitulum consuluit abbati Odoni ceterisque fratribus ne sibimet ipsis ulterius crederent nec quecumque in Vitis patrum legebant protinus facere vellent, sed potius aliquod cenobium eligerent cuius consuetudines servarent. Placet; consilium episcopi. Eligitur cenobium Aquicinense quod 15 annis ante nostrum fuit constructum quodque solum tunc temporis in provincia nostra religionem et consuetudines servabat Cluniacensis cenobii. Domnus itaque Odo abbas abbatem Aquicinensem Haimericum expetit, et quia tam se quam omnes fratres suos monachos eius esse recognoscebat, utpote ab eo factos et benedictos, ut etiam qualiter vivere debeant edoceat exorat. Annuit religiosus abbas, statimque de suis monachis in cenobio nostro priores instituens ac de nostris Aquicinctum secum ducens, libenter nobis conlaborat et tam ipse quam fratres eius efficiuntur nobis in consilio ut patres, in auxilio ut fratres, in famulatu ut servi. Unde pre ceteris comprovincialibus cenobiis maiorem semper familiaritatem erga Aquicinenses habuimus, ita ut communia sint omnia nostra tam intrinsecus quam extrinsecus et quicquid agimus pro fratribus nostris vivis vel defunctis hoc pro illis nos agere concesserimus, idem reciplica vicissitudine ab eis accipiamus. **

56. Ceperunt interea seculo renuntiantes quam plures utriusque sexus ad ecclesiam nostram conversionis gratia venire nobisque de facultatibus suis tradere. Prima ergo, quantum mihi videtur, ad conversionem venit Ida illa nobilis matrona cuius superius (1) memoriam feci que fuerat coniunx Fastradi advocati, qui magnopere restaurationem ecclesie nostre videre desideravit, sed morte preventus videre nequivit. Hec nobis inter cetera ullam domum in urbe et molendinum inferius supra (***) Mairam (2) donavit que usque in presentem diem tenemus; et cum esset nobilissima nunquam tamen inter alias sanctimoniales nisi ultime ancille officium tenere voluit. Hec fuit germana illius nobilis principis Teoderici de Avesniis, qui eodem tempore in proplia terra sua cenobium Lesciense (3) a fundamentis construxit, omnibusque officinis peractis, monachos ibi posuit et unde victum et vestitum haberent abundanter providit. Cuius quia mentio incidit, et alius referendi locus non erit, quiddam de eo dicam, unde legenti cuilibet et imitari volenti utilitas possit conferri. Hic itaque Teodericus, vir nobilis et magne potentie, dum contra comitem Montensem Balduinum frequenter bellum gereret, quadam die, congregata non modica milicia, terram eius violenter intravit, multamque predam exinde abducens, inter cetera que ibi gessit etiam duo monasteria sanctimonialium, Sancte scilicet Waldetrudis Montensis Sancteque Aldegundis Malbodiensis, (4) concremavit, pro eo quod ibidem milites sibi resistentes comes posuerat.

57. Heremita quidam, in proxima silva que Brocherota (5) vocatur commanens solitarius, vidit, sicut ipse referebat, non dormiendo, sed vigilando media die sanctam Dei genitricem Mariam in celo instar regine precelso throno residentem illasque duas prenominatas sanctas pedibus eius se prosternentes et de Theoderico Avesniensi, qui ecclesias earum combusserat, ultiorem postulantes; cumque vehementer conquerentes acrius iusticiam expeterent, sancta virgo sic eis respondebat: "Parcite, queso, mihique nolite esse moleste quia"


*) H. Haec cum c. 40. coniugens ita: Cum e. d. R. has terras nobis reddidisset.
**) H. hoc loco adit quae c. 40. Ieguntur: Eximde cepit - in presentem diem.
***) de Maira H., ubi uerba que u. in p. d. t. omittantur.

1) C. 9.
2) Fluviolum in urbie Tornac. DARCH.
3) Alias Laetiense (Liessies. "Le cloostere de Lessies" manu s. XVI. in codice notatur. Cf. Chron. Laetiense infra; et Herimanni Libr. de mir. S. Mariae Laud., SS. R. Gall, p. 267, de Ada, filia Hilduini comitis: accepit tertium maritum Theodoricum de Avesniis, et cum eo extruxit coenobium quod dicitur de Lesciis in propria possessione sua; defunctque eodem; Theodorico, ipsa se ex toto contulit eidem coenobio, ubi pluribus annis religiose vivens, defuncta et sepulta est."
4) Maubeuge.
5) Broqeuroy. DARCH.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page