LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 297

restaurationis. Habebant enim in proximo, quasi in spacio duarum leugarum, eandem villam amplis possessionibus dilatatam redditus copiosos reddentem. Ad quam idcirco diverterunt ut ex eius redditibus opportunius sustentarentur ipsisque custodiendis vigilantius insisterent, quatinus usibus suis valentiores existere possent. Quam quomodo possederint quia superius (1) diximus, hic recapitulare superfluum duximus. Congregationi vero illi idcirco se sociaverunt, ut vota labiorum suorum observantiam scilicet regule, qua Deo et beato confessori eius Martino se noverant devovisse, quia in loco, quo quidem potuerunt promittere, nequaquam valebant persolvere, saltem in alio loco regularium preceptorum integra observatione recompensarent.

52. Quo tempore credimus factum fuisse, ut dentem beati Marlini cum scriptis supra declaratis et quibusdam utensilibus huius ecclesie usurparent canonici ecclesie beate Marie. Quedam vero, que deferre non potuerunt, sub terra circa ambitum ecclesie absconderunt, sicut usque in presentem diem dicitur. Unde et ille thesaurus, qui ad caput capelle sancte Marie ostensus est in somnis cuidam clerico nomine Bernardo filio Vitalis, de quo supra* dictum est, (2) quem multi nostrum noverunt, de hac ecclesia creditur fuisse. Vidit enim assistere sibi quandam puellam facie decoram, crinitis crinibus comptam, compositis vestibus ornatam, et dicentem: "Respice feretra, cruces, textus, philacteria, aliaque ornamenta ecclesie que ad solem defero." Que omnia cum ille diutius intuitus esset, adiecit puella et ait: "Vide, ut nemini dicas, hec tibi fuisse ostensa quoniam, si dixeris et mandatum meum preterieris, infra 30 dies morieris". Statim ille evigilans, pre nimia cordis exhilaratione que viderat silentio legere nequivit, sed plenissime enarrans secundum verba puelle ante diem 30. obiit, ita ut, cum vespere sanus dormitum iret, mane inventus esset mortuus. Sed quia thesaurum revelatum necdum videmus, somnium eius verum fuisse, non confirmamus; tamen per hoc quod ad diem 30. non pervenit, falsum omnino non fuisse quod sonuit (a), claret. Forte enim necdum venit tempus eum revelandi, aut necdum cui repositum est advenit. Fuerit ergo necne quod ei ostensum est, nos tamen frequenti relatione antecessorum nostrorum didicimus copiosos thesauros circa ambitum ecclesie repositos haberi. Loca quoque, ubi fortasse conservantur, nostris temporibus quibusdam persomnium revelata sunt. E quibus una matronarum extitit Hersendis nomine, que duo loca nobis designavit, dicens, demonstratum sibi fuisse, in uno puteum haberi atque in altero thesaurum conservari. Puteum quesivimus in loco designato et invenimus nimium perspicuam aquam habentem. In quo etiam repperimus vasa quedam erea usibus ecclesie satis congrua; locum vero thesauri in proximo versus occidentalem plagam designato nondum effodimus, ideoque, si aliquid veritatis in eo contineatur, ignoramus.

53. In prefata persecutione beatus Piatus Sicliniensis asportatus est Carnotum, ubi, priusquam Tornacum veniret, Christi nomen predicaverat. Sed illis predicationem eius non recipientibus, Tornacum petiit ibique fidem Domini nostri diffudit. De cuius corpore usque ad nostra tempora litigatio grandis extat, dicentibus nobis, Siclinii relatum esse ad loca passionis sue, Carnotensibus (b) e contrario affirmantibus, usque in presentem diem apud se reservari. Ad quam litem sedandam fateri necesse est, quod a maioribus nostris accepimus, ut scilicet relato apud nos corpore, pars aliqua ibi credenda sit remansisse. Apud Siclinium enim detecta archa qua corpus martyris servabatur, anno dominice incarnationis 1143. populo demonstratus est. De cuius corpore dentem suscipere meruerunt monachi Sancti Martini Tornacensis. Deinde pristino loco restitutus, magna cum custodia servatur gaudetque ecclesia Siclinii, martyris presentia se non esse destitutam.

54. In populo Sicliniensi seviebat pestilentia illa que vulgo dicitur ignis, adeo ut quosdam non solum membris privaret, sed et vitam eis auferret. E quibus multi ad beati martyris basilicam Siclinii constitutam manibus alienis sunt delati. Hinc ecclesia clamoribus turbatur, Deique auxilium et martyris suffragium ab omnibus imploratur. In feretro autem quo conservabantur beati martyris reliquie sculpte erant lO virgines euangelice, 5 videlicet prudentes et 5 fatue. Hee itaque omnes affectum martyris ostendentes, miserorum doloribus condolentes (c) et Domini voluntatem exequentes, ita flebant, ut crederentur sensibiles;


*) in secunda restauratione dicemus H.

a) ita c. H.; f. somniavit DACH.
b) Karn. vero H.
c) condolentis c.

1) C. 8.
2) Nihil supra de eo legitur.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page