LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 296

idem martyr passus fuerat, fundatis quoque ecclesiis beate Marie sanctique Martini, atque in deifica pace proficientibus tam interioribus quam exterioribus, ceperunt plebes Tornacenses crescere nomine, multiplicari propagine dilatari possessionem gloriari vanitate, iocundari prosperitate, epulari delicate propriisque delectationibus frui per annos 600 minus 19, id est usque ad annum dominicum 881. Quibus deliciis non tantum feliciter usi quantum infeliciter decepti sunt. Ex viciis namque concupiscentie veram religionem neglexerunt, Deum offenderunt eiusque iram incurrerunt: cum subito eisdem prosperatis (a) temporibus animositatem durissimarum gentium Deus commovit, iram offensionis sue contra populos diversarum gentium vindicaturus. Tuncque multitudo Normannorum properans truculenter -- ut anno dominice incarnationis 453. Wandalos fecisse legimus (1) temporibus sanctissimi Nichasii, Meroveco regnante super Francos -- subvertit munitiones multarum urbium gladioque et igni interemptis utriusque sexus progenitoribus cum filiis, ac per triginta fere annos Galliam depopulare insistens, Tornacensis quoque civitatis inter cetera facinora sua destruxerunt muros et edificia, depopulati sunt cives et populos, desolati sunt possessiones et suppellectilia universa cum ecclesiis finitimis ac inhabitabilem penitus reddiderunt. Quod qualiter factum sit mandare scriptis, notificare posteris decrevimus, quantum ex scriptis chronographorum vel dictis modernorum colligere possumus.

(Sigeb.882) 49. In chronographia Sigeberti monachi Gemblacensis repperitur; quod Normanni adiunctis sibi Danis, anno Domini 881. Franciam et Lotharingiam pervagantes, Atrebatis, Ambianis, Corbeiam, Cameracum, Taruennam, fines Menapiorum, Brabatensium omnemque circa Scaldum flumen terram - Tornacum scilicet et eius confinia, Gandavum, Curtracum, abbatiam Sancti Amandi Helnonensis, in Condato super ripam Scaldi sedem sibi ponentes, primo anno episcopatus Heidilonis Tornacensium episcopi -- monasteria sanctorum Walarici et Richarii, Leodium, Traiectum, Tungris, Coloniam, Hunnam (b) cum adiacentibus castellis, (Ibid., 883) Aquis opidum et palatium, monasterium Stabulaus, Malmundarium, Indam, Prumam, Treverim et Melim ferro el igni devastaverint. Qua tempestate Tornacus sedes episcopalis erat et per 300 ante (c) transactos annos minus 16 ipsam dignitatem comprobatur obtinuisse, quia ab anno Domini 484. Sanctus Eleutherius pontificatum illius rexit, et ante paucis diebus prefuit Theodorus, de quo nec ortus nec ordinatio aut quantum temporis prefuerit, scitur; sed tantum, quod spiculo divino, id est ictu tonitrui, interemptus sit, memoratur.

50. Extat et alia cronographia de hac infestatione normannica, proprie composita a quodam monacho Marceniensi, (2) que supradicte testimonium dat nominetenus scribens Tornacum tunc depopulatum esse et ad nichilum redactum fuisse; addens, quod Emmo Tornacensis pontifex a Normannis interfectus sit anno Domini 860, ante hanc devastationem 21 annis. In quo opere idem digestor temporum preclaro stilo digerit bella ac prelia, que Normanni ob insatiabilem sitim fundendi humanum sanguinem habuerunt adversus Remenses Parisienses, Aurelianenses atque Compendiosos viriliter decertando.

51. Ea tempestate monachi Sancti Martini de civitate Tornaco dispersi, unusquisque per loca oportuna, in quibus se commodius acturos vel amplius profuturos sperabant, et locum proprium civesque quorum tutamine dudum protecti fuerant, auxilio roborati, beneficio amplificati, reliquerunt. Unde quidam eorum, cum essent dispersi per amplissima mundi spacia, bonis quoque que ubique reppererunt iocundati et consuetudine locorum quam invenerunt contenti, ut multorum verba testantur, loca sua prius desiderabilia, nunc in planiciem deducta, ulterius repetere (d) neglexerunt, neque laborem ipsas ruinas relevandi assumere voluerunt, sed illis in locis quo fugerunt presentem vitam terminaverunt, possessiones suas hereditarias pro beneficiis acceptis eisdem locis perpetua donatione tradentes. Nonnulla vero pro penuria et incommoditate necessitatum suarum accepto precio vendiderunt. Quedam vero tutore et defensore carentes in dominium laicarum potestatum transierunt. Ad abbatiam vero, que erat in episcopatu Parisiensi sita in oppido Ferrarias nominato (e) pars quedam eorum, quibus devotio maior in Deum et mens sanior inerat, diverterunt deferentes secum de suppellectili ecclesie sue pauca quedam, vel que utiliora sibi fore arbitrati sunt; cum qua specialiter fuisse cyrographum ville cuiusdam illius regionis que dicitur Supas, indiciis supra relatis (3) deprehendimus anno fere 20. secunde


a) ita c. H.
b) ita etiam codd. Sigeb. c. 3. 4*. D.
c) deest H.
d) repente corr. repetere c.
e) nominatum c. H.

1) Cf. Sigebert. a. 453. de Hunis referentem.
2) Marchiennes prope Duacum. Intelligit fortasse chronicam S. Vedasti, in codice Marchianensi servatam, quae Annales Vedastinos recepit; cuius pars a. 860. continens, iam deperdita est.
3) C. 41. 42. 55


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page