LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 295

valentes dolemus; firmissime tamen tenemus, quod relatione paterna didicimus, ut scilicet tempore persecutionis Normannice nonnulla de suppellectili ecclesie nostre et possessionibus cum dente beati Martini, in cuius veneratione fundatum erat cenobium monachorum a beato Eligio, in canonicorum beate Marie dominium tunc devenirent aut ad custodiendum suscipientes, aut aliqua mutue vicissitudinis gratia iuri suo mancipantes. Usque in hodielnum etenim diem apud eos dens haberi dicitur et per verba subscripta dinoscitur. Verba autem Erbaldi vera fuisse, non dubitamus quia mos qui in cartis scribendis hodie frequentatur, iam ab illis temporibus inolevit. Sicut enim de possessionibus et altariis, que hodie a principibus et episcopis ecclesiis dantur duo cyrografa videmus conscribi, quorum unum a ex propria impressione sigilli datoris sigillatum ecclesie cui traditur possessio delegatur, alterum vero non sigillatum ecclesie ubi sedes est episcopi remanet, ita scripta illarum possessionum que antiquitus hec ecclesia possedit eodem modo canonicis Sancte Marie tradita fuisse, liquido patet.

45. Nostris etiam temporibus homines provectioris etatis secus Scaldum circa Helcim (1) et Sanctum Genesium (2) fuerunt, qui se ab antecessoribus suis audisse dixerunt quod ecclesia ista antiquitus infra fines memoratos preclaros redditus possederit; ipsas vero possessiones determinantes dicebant quod altaria villarum memoratarum, prata, nemora, terras arabiles, servos, ancillas et ceteros redditus, quos nunc ibi tenet episcopus, canonici et milites de episcopo, altaria quoque de Curtraco et de Henniis, (a) monachis discedentibus in persecutione Normannica sub eorum tutela reliquisse; sed monachis non redeuntibus iuris sui alodium effecerunt. Quia autem restaurata est ipsa ecclesia, eius (b) antiquitatis monimenta idcirco nunc deteguntur, ne inter filios utriusque ecclesie aliquod discidium vel controversia oriatur pro repetendis possessionibus. Quod vero habeant privilegia ecclesiarum sancti (c) Quintini de foro beatique Petri de media urbe in quibus congregationes Christo famulantium olim manserunt et adhuc inrestaurate manent, possessionesque earum teneant plenissime fatentur.

46. Sed et aliud testimonium eius antiquitatis, quod usque in presens tempus permanet nequaquam silentio tegendum esse arbitror. Mos antiquitus institutus tunc temporis servabatur in ecclesiis, ut nomina fratrum circumadiacentium ecclesiarum, quibus se mutuas orationes debere vel societatem promisisse noverant, super sanctum altare scripta ponerentur, (3) quatinus sacerdos missam cantaturus nominatim recitaret, cum ad illum locum venisset, quo elicitur: Memento, Domine; famulorum famularumque tuarum, qui nos precesserunt cum signo fidei et dormiunt in sompno pacis". Tunc enim unus ministrorum altaris ei propinqans presentabat recitandi. Hanc autem coniunctionis fraternitatem antiquos monachos cenobii huius cum monachis Sancti Amandi Helnonensis novimus habuisse. Scriptum namque illud, in quo nomina fratrum Sancti Martini cum nominibus fratrum ecclesiarum finitimarum continebantur, usque ad nostra tempora in eodem cenobio Helnonensi permansit; quod etiam quidam nostrorum manibus tenuerunt et oculis inspexerunt. Hiis itaque testimoniis assumptis, que aut scriptis aut successionibus cognovimus, fidenter antiquitus hunc locum abbatiam fuisse confirmamus. Neque tam preclara testimonia superius relata in vanum usque presentem diem conservata fuissent; quamquam profiteamur, non onmia noticie nostre occurrisse.

47. Idem vero auctor noster beatus Eligius ut in gestis eius legitur (4), simili modo in pago Aledenantense municipii Tornacensis quod vocatur Siclinium (5) tumulavit beatum Piatonem martirem ecclesiam iam a passione eiusdem martiris constructam iuxta facultatem virium suarum amplificans, Dei se omnipotentis comitante auxilio, ac officia Domino famulantium clericorum constituens sicut usque inpresentiarum cernimus. Sed nos Sicliniensibus augmentationes finium suorum monimentis tradere relinquentes, ad narrandum modum desolationis primitive ecclesie nostre calamum temperemus.

48. Percepta Tornacensis civitas cognitione fidei domini nostri lesu Christi a beato Piatone anno fere 300. ab incarnatione Domini, cessante etiam persecutione atrocissima, quam Dyocletianus in Oriente et Maximianus Herculeus in Occidente exercuerant, sub qua


a) Harniis Hist. cod. t.
b) deest H.
c) beati H.

1) Helchin in sinistra ripa Scaldis n., infra Tornacum.
2) Vulgo S. Genois pagus, a quo nobilis familia. DACH.
3) Euiusmodi societatum exemplum antiquum videbis in tomis Spicilegii. DACH.
4) l.l. c. II, 7.
5) Seclin en Melanchois. DACH.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page