LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 294

infirmis multa sanitatum beneficia prestitisse, per que non modicam turbam gentilium ad cultum divinum convertit. * Hunc ergo locum iam a beatissimo Martino preelectum et per suam presentiam sacratum Dei famulus Eligius expetiit eligendum. In quo dentem sancti reponensl, domum illic baptismatis in honore ipsius edificavit, quo ad laudes divinas sacramentorum ministris celebrantibus populus Deo dignus posset confluere et carismata divina 5 percipere. Qui nequaquam oblitus sui desiderii destinationem, habitationes monachorum ibidem construxit. Verum progrediente tempore et crescente paululum devotione fidelium erga ipsum locum, videns nonnullus animatos ad hoc quod diu mente tractaverat, scilicet ad serviendum Deo sub regulari norma atque communi vita vivere paratos, ne preparata habitatio sine habitatoribus esset, collegit ibidem quam plures ex diversis gentibus, tam lo servos quam ingenuos, abbatemque, ad cuius multum penderent; eis prefecit. Vite vero institutionem tam llistl ictam indidit, ut pene singularis fuerit vita eisdem monachis pre ceteris (;allie monasteriis. Tunc undique nobiles inibi convenire ceperunt, ac se in omnipotentis Dei famulatum tradentes, possessiones etiam suas hereditarias eidem loco deletaverunt. Ipse quoque Eligius amplioribus prediis locum illum ditavit, terre (a) redditus sufficienter delegavit et omnia que essent monasterio necessaria sollemi satis cura providit. Ex quibus nonnulla de episcopalibus redditibus possederat, quedam precio comparaverat quedam ex munere regio perceperat, aliquanta vero ab aliis potentibus gratuita largitate data susceperat. Regi namque Clodoveo, cuius imperii tercio anno pontificalem susceperit infularll et cunctis primoribus eius pro anteriolis fraternitatis coniunctione, quam cum eo in palatio sub patre suo Dagoberto atque avo Lothario habuit in tantum carus erat, ut quicquid ab eo (b) postulasset absque dilatione impetrasset; quicquid vero adipisci poterat, cuncta predictu loco tribuebit, quem novissime in finibus Gallie fundaverat post preclara cenobia que per diversa loca construxerat. Unde factum est, ut brevi elapso tempore res ibidem delegate usibus fratrum illic Deo servientium per omnia sufficerent. Quarum possessionum sub hoc tempore ecclesie collatarum exstant monimenta (c) usque in hodiernum diem, que quomodo ad notitiam nostram pervenerint, hoc loco inserere dignum duximus.

44. In ecclesia beate Marie Tornacensis quidam canonicus nomine Erbaldus extitit, qui officium thesaurarii in ea pluribus annis ammitristravit, sed post aliquanta annorum curricula letali infirmitate depressus ad beati Martini confugit auxilium. Cui egrotanti dum quadam die assisteremus ei de antiquitate huius ecclesie mutuo confabularemur (d) subito eger, ut erat, talem sermonibus nostris responsionem consequerltem intulit, dicens: Vere, fratres, hic locus abbatia dudum fuit, quoniam ego in quibusdam vetustissimis membranis infra ambitum ecclesie beate Marie repositis antiquas possessiones et redditus huius ecclesie descriptos sepissime legi ubi etiam servorum eius atque ancillarum non minima multitudo continebatur". Que verba vel scripta antique (e) ecclesie testimonium reddunt; neminem tamen ex servis aut ancillis vel possessionibus nominatim indicavit, quoniam que posteritates vel familie hodie ex eis existant vel quibus successoribus in dominium nunc tenentium devenerint propter diuturnam exheredationem non facile edicere valuit. Cuius verba cum canonicis beate Marie referimus et veritatem nobis plenius sciscitamur aperiri respondent, nullum scriptum possessionum nostrarum nominatim tota bibliotheca sua haberi. Sed priscis temporibus evenire potuit, ut alique determinationes finium nostrorum cum scriptis suorum intermiscerentur, que iam vetustate nimia deleta nusquam apparent. Sed et si qua fuerunt quamdiu integra manserunt Erbaldus, cuius custodie mancipata erant, sepe legendo repperire facile potuit, quod aliis nequaquam occurrit. Hec audientes sed nichil proficere


*) H. add.: Ne cui autem incredibile videatur beatum Martinum in hiis partibus advenisse, signa itineris eius usque in presentem diem demonstrantur. In Lotharingia habetur quoddam municipium (f) quod vocatur Bovenias, per quod dum transiret idem beatus, ad fontem secus defluentem animal cui insedebat adaquare voluit. In cuius descensu saxum enorme repperit, in quo animal pedem suum quasi in mollissima cera impressit. Quod factum, sicut a pluribus contingit ignorari silencio vel oblivione obliveratum, ita a nonnullis pacto quovis agnitum, nichilominus memoriae conservatur. Rebus namque pretereuntium temporum sola superstes existens in memoria vivit in posterum. Locum ergo supra nominatum in introitu civitatis Tornacensis iam ab ipso sancto Martino preelectum et per suam presentiam sacratum (i) Dei famulus Eligius expeliit eligendum (k).

a) terras et H.
b) eodem H.
c) monumenta corr. monimenta c.
d) cumfabul. c.
e) antiq c. H.; antiquitati ed.
f) manc. 1.
g) deest 2.
h) deest 2. 3 (ubi m. diu v.)
i) bis scr., sed alterum det. 1.
k) eligendus rec. manu corr. eligendum 1.

1) Etiamnum ibi adversatur DACH.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page