LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 293

dixerat contineatur, sciscitor (a) Respondit, Caroli regis (b) Francorum esse privilegium, sigillo eius confirmatum, et in eo scriptum esse, quod petente Ingelranno cornite de Castellandum rex Carolus dederit Sancto Martino Tornacensi villam que vocatur Supast in pago Parisiensi cum molendinis et omnibus aquis, oportunitatibus, appositis in fine testibus et die simul ac loco donationis.(2) Rogo illud mihi dari privilegium, quoniam ipsi non erat proficuum; respondet, se non gratis illud daturum. Promitto ei centum solidos; diem mihi ponit, quo ad eum veniam, viam docet, qua pergam, ut scilicet primum Parisius, deinde Castellandum, inde Ferrarias proficiscar. Tornacum gaudens redeo, audita refero; pecuniam defero g Parisius transiens, Ferrarias venio i abbati nummos ostendo, privilegium mihi dari postulo. Sed abbas, sicut monachi eius mihi dixerunt timens offendere militem qui villam tenebat, respondit, privilegium illud se post concilium invenire nequivisse. Accepto tamen a me uno precioso cingulo, ad villam ipsam, que Supas dicitur et duobus miliaribus aberat, me duci fecit. Ubi visis molendinis et loci oportunitatibus, lacrimas tenere nequivi. lngressusque ecclesiam, unum vetustissimum codicem iam pene dissolutum et putrefactum i nveni, in quo scriptum vidi: Liber Sancti Martani Tornacensis cenobii. Egrediens cuidam seni et decrepito rustico obviavi, eumque, cuius esset illa villa, quesivi. Respondit, loscelini militis esse et aliorum quorundam. Cui ego: "Queso", inquam, "pater, dic, si aliquando eam audisti alicuius sancti fuisse". "Scimus", inquit, "omnes, hanc villam fuisse cuiusdan1 abbatie que dicitur Sancti Martini de Tornio; sed nescimus, ubi sit, et miramur, quid faciant maledicli monachi illius abbatie, qui talem villam non repetunt". Tum ego: "Et quomodo fuisse tam ignote et longinque abbatie". "Audivi," inquam,"quendam militem huius regionis, cuius erat hec villa, in illam provinciam cum aliis militibus solidarium abisse, ibique vulneratum et desperatum in abbatia illa monachum factum fuisse, sed postea sanatum huc redisse et villam suam per regem Carolum eidem abbatie Sancti Martini confirmasse". Hec audiens, sed nichil amplius facere valens, tristis reversus sum, super hoc tamen gaudens, quod aliquantulum certior fui de abbatie nostre antiquitate.* Unde certiorem faclum certissimum reddit quod alias legisse me recolo.

43. Sanctus enilIl Audoenus Rothomagensium metropolitanus gesta beati Eligii clare et fideliter describens, inter cetera refert, ipsum primitus aurificem fuisse in curia Lotharii regis Francorum, filii Chilperici, qui ecclesiam beate Marie Tornacensis valde ampliavit, de quo postea dicemus, ipsoque rogante expensasque prebente universas, tumulum beati Martini Turonis ex auro et lapidibus preciosis composuisse.(3) Qua occasione atque oportunitate, nec sine Domini voluntate, ut postmodum claruit, factum est, ut duos dentes de maxilla sancti detraheret sibique pro reliquiis retineret. Qui non post longum tempus septimo loco a beato Eleutherio sortitus est dignitatem cathedre episcopalis Tornacensis ecclesie et pastorali cura regendas suscepit plebes Tornacenses atque Noviomagenses anno Domini 649; quas rexit per 17 annos, id est usque ad annum dominicum 665. Quo paucis diebus sacerdotio amministrato, placuit Deo, qui illi suggesserat dentes sancti a corpore separare, quatinus iam ageretur opus, quo beata pignora in finibus Gallie venerationi haberentur, et quod saluti venerantium plurimum patrocinaretur. Moxque divino inflammatus instinctu, mira erga sanctum accensus est devotione; deinde mente pertractans, cum quanta reverentia excolende essent reliquie, nec fas esse eas sub modio latere, visum est ei per hoc prestantissimum honorem atque potissimam frequentationem obtinere, si tali loco reponerentur, quo memoria alicuius sancti hactenus minime habita fuisset, sed solummodo pro sui eximietate locus deinceps a populis frequentaretur. Igitur uno dente Noviomi in ecclesia beate Marie recondito, alterum Tornachi detulit. Erat tunc in introitu eiusdem civitatis ad plagam meridianam mons eminentissimus, silva opertus, arbustis pomiferis diversi generis consitus, ubi sic segnis (c) animus recreabatur, acsi partem amenitatis paradysi se occupasse gratularetur. In hoc dicebatur antiquitus beatus Martinus corpore consedisse, predicationis gratia Gallias perlustrantee mortuumque ibi suscitasse et innumeris


*) H. add: Hoc ergo (d) privilegium et villa, homo quoque senex, qui absque cognitione cyrographi enarravit modum donationis, testificantur, hanc abbatiam antiquitus fuisse.

a) sciscitator corr. sciscitor c.
b) regi c.
c) senis post corr. segnis c.
d) quoque 2.
e) ita c.

1) Souppes sur Loing inter Nemours et Chateau-Landon.
2) De hac charta nihil compertum habemus.
3) Cf. V. Eligii I, 32, ubi legitur, Dagoberto rege impensas praebente" Martini sepulchrum factum esse.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page