LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS

page 274
PROLOGUS SEQUENTIS NARRATIONIS.

Dilectissimis dominis patribus, fratribus et filiis universis, Beati Martini Tornacensis cenobii monachis, frater Herimannus, ultimus eorum servulus, super flumina Babylonis superne Syon iugiter recordari. Pro dilectione quam mihi ab infantia mea exhibuistis, pro sincera obedientia, quam mihi, quamdiu abbas vester esse volui, sine aliquo scrupulo semper et presenti et absenti impendistis; Deo et omnibus vobis gratias refero utque vobis ipse Dominus pro me retribuat eius misericordiam exoro. Quia vero nonnulli vestrum a me petierunt multociens ut modum constructionis sive restaurationis ecclesie nostre litteris mandando tam futuris quam presentibus notificarem, ecce peticioni eorum libenter satisfacere volo, sciens, priorum noticiam plerumque posteris profuisse eorunlque ignorantiam sepenumero non parvum detrimentum intulisse. Nostis autem, ex quo adolescentulus fui me idem facere voluisse et etiam tabulis aliqua impressisse, sed, dum considerarem primos ecclesie nostre inceptores adhuc vivere, adulationis notam timuisse, si eorum actus viventibus ipsis viderer scribere, sicque ea que inceperam delevisse. Nunc vero, quia iam duobus primis defunctis ego tercius abbas successi ac de prioribus monachis aut nullum aut paucos superstites video, simul etiam iam quinquagesimum annum restaurationis nostre transisse non ignoro, ecce securior peticioni vestre possum acquiescere. Si enim ulterius differam tempore pretereunte multa possunt paulatim oblivioni tradi que necesse fuisset describi. Quia ergo, sicut nostis, preterito nuper natali Domini cum domino nostro Sansone Remorum archiepiscopo Roma rediens litteras domini pape Innocentii Tornacum detuli, precipientes Tornacensibus ut proprium sibi episcopum eligerent et ab obedientia Noviomensis episcopi omnino absoluti essent, sicque electo ad episcopatum domno Absalone Sancti Amandi abbate, statim pro eo Romam rogatus sum redire. Dumque domni pape responsum expecto, iam ab octavis pasche usque ad octavas pentecostes me Rome demoratum esse conspicio; [26 April-14 June 1142]; ne penitus tam longi temporis tedio deficiam vel ocio depeream, in Lateranensi palatio restaurationis ecclesie nostre ordinem scribere aggredior descriptumque vobis transmittere cupio summopere deprecans, ut, si forte, quod multum timeo, nimio calore ingravescente mori me Rome contigerit servuli vestri animam Domino precibus commendetis. Duobus sane fraternitatem vestram iugiter hortor insistere, religioni scilicet et mutue dilectioni; per hec enim duo tam intrinsecus quam extrinsecus Deo favente proficere poteritis. Hec duo quocienscumque firmiter tenuimus exterius sevientes mundi procellas deridendo despeximus et despiciendo calcavimus; si quando vero ea vel leviter inter nos frigescere permisimus, exteriorem prosperitatem nichil nobis commodi conferre probavimus. Sed hec premisisse iam sufficiat, nunc subiungatur relatio verissima.

EXPLICIT PROLOGUS.
INClPlT LIBER DOMNI HERIMANNI ABBATIS DE RESTAURATIONE ECCLESIE SANCTI MARTINI TORNACENSIS.

1. Francorum regni sceptrum gerente rege Philippo, filio Henrici, filii Roberti, filii Hugonis Capeti, qui reges de stirpe incliti Karoli de regno expulit et principatum optinuit, fuit quidam clericus Aurelianensi civitate oriundus, patre Gerardo matreque Cecilia progenitus, nomine Odo. Hic a puericia studiis litterarum instanter intentus, intra tempus adolescentie tantum scientie est adeptus ut nemini sui temnoris Francigenarum in ea iudicaretur secundus; unde magistri potius quam discipuli nomine dignior habitus, primo in urbe Tullensi scolasticos docuit, deinde a canoniciis beate Matrie Tornacensis urbis evocatus, schole eorum constituitur; qui fere per quinquennium regens, adeo sui nominis opinionem dilatavit, non solum ex Francia vel Flandrae seu Normannia, verum ex ipsa quoque longe remota Ytalia, Saxonia, atque Burgundia clericorum caterve diversorum ad eum audiendum cotidie confluerent, ita ut, si civitatis plateas circuiens greges disputantium conspiceres, cives omnes, relictis aliis operibus, soli philosophie deditos crederes; iam vero, si schole appropriares, cerneres magistrum Odonem nunc quidem Peripateticorum more cum discipulis docendo deambulantem, nunc vero Stoicorum instar residentem et diversas que-

return to the table of contents
to the next page
return to the main page