Page 275

stiones solventem vespertinis quoque horis ante ianwas ecclesie usque im profundam noctem disputantem et astrorum cursus digiti protensione discipulis ostendentem zodiacique seu lactei circuli diversitates demonstrantem a quibus cum plurima ei darentur, unus inter ceteros anulum ei dedit aureum, im quo hic versiculus decenter erat sculptus:

Anulus Odonem decet aureus Aureliensem (1)

Sed cum omnium septem liberalium artium esset peritus, precipue tamem im dialectica eminebat et pro ipsa maxime clericorum frequentia eum expetebat. Scripsit etiam de ea duos libellos quorum priorem ad cognoscenda devitandaque sophismata valde utilem intitulavit Sophistem; alterum vero appellavit vero Complexionum tercium quoque de re et ente composuit; im quo solvit, si unum idemque sit res et ens. In hiis tribus libellis sed et im ceteris opusculis suis cum sese oportunitas interserit sui nominis proferendi, non se Odonem, sed sicut tunc ab omnibus vocabatur, nominabat Odardum.

2. Sciendum tamen de eodem magistro, quod eandem dialecticam non iuxta quosdam modernos in voce(*), sed more Boetii antiquorumque doctorum in re discipulis legebat (**). Unde et magister Rainbertus, qui eodem tempore in oppido Insulensi (2) dialecticam clericis suis in voce legebat, sed et alii quam plures magistri ei non parum invidebant et detrahebant suasque lectiones ipsius meliores esse dicebant; quam ob rem nonnulli ex clericis conturbati, cui magis crederent, hesitabant, quoniam et magistrulm Odardum ab antiquiorum doctrina non discrepare videbant, et tamem aliqui ex eis more Atheniensium aut discere aut audire aliquid novi semper humana curiositate studentes, alios potius laudabant. maxime quia eorum lectiones ad exercitium disputandi vel eloquentie, immo loquacitatis et facundie plus valere dicebant. Unus itaque ex eiusdem ecclesie canonicis nomine Gualbertus, qui postmodum monachus noster, deinde im episcopatu Catalaunensi abbas extitit, tanta sententiarum errantiumque clericorum varietate permotus, quendam phitonicum surdum et mutum, sed im eadem urbe divinandi famosissimum secreto adiit, et cui magistrorum magis esset credendum, digitorum signis et nutibus inquirere cepit. Protinus ille, mirabile dictu! questionem illius intellexit, dexteramque manum per sinistre palmam instar aratri terram scindentis pertrahens digitumque versus magistri Odonis scolam protendens, significabat, doctrinam eius esse rectissimam; rursus vero digitum contra Insulense oppidum protendens manuque ori admota exsufflans, innuebat, magistri Raimberti lectionem nonnisi ventosam esse loquacitatem. Hec dixerim, non quo phitonicos consulendos vel eis contra preceptum divinum arbitrer esse credendum, sed ad rearguendum quorumdam superborum nimiam presumptionem, qui nichil aliud querentes nisi ut dicantur sapientes, in Porphirii Aristotelisque libris magis volunt legi suam adinventitiam novitatem quam Boetii ceterorumque antiquorum expositionem. Denique domnus Anselmus Cantuariensis archiepiscopus in libro quam fecit de Verbi incarnatione non dialecticos huiusmodi clericos, sed dialectice appellat hereticos: Qui nonnisi flatum, inquit, universales putant esse substantias; dicens, eos de sapientium numero merito esse exsufflandos.

3. Cum ergo magister Odardus pro scientia sua ubique lauderetur, tanta nichilominus in eo religionis pollebat dignitas, ut non minus pro ipsa ab omnibus ubique celebris et famosus haberetur. Quando enim precedentem et ad ecclesiam tendentem ducentorum fere clericorum cohortem ultimus ipse suo more subsequebatur, vix im aliquo districtissimo monachorum cenobio maiorem invenire potuisses religionem; nullus enim socio colloqui, nullus ridere, nullus audebat musitare. nemo dextera levaque vel modicum oculos presumebat deflectere. Ubi vero in choro ventum fuisset, superflue aliquis districtionis causa alium Cluniacum quesisset. De frequentationibus porro feminarum, de crinium seu vestium incompositione vel similium, que hodie passim exerceri videmus, abusione (a), supervacuum est aliquid dicere, quoniam huiusmodi pestes sine dubio aut scola pepulisset aut scole magisterium reliquisset Tanti preterea rigoris erat, ut nullum omnino laicum ingredi claustrum hora legendi permitteret. Nam cum ante eius adventum milites et cives ad audiendas


* qui nihil aliud quaerentes quam ut dicantur sapientes, in Porphirii Aristotelique libris sequuntur suam adinventitiam novitatem, que infra leguntur, h.l. ponit Hist.

**) eorum expositionem sequens h.l. add. H.; sed reliqua huius capitis omisit.

( vel [abusi]ve superscr. c.

( Idem legitur in Sigeberti Auct. Aquicinctino a. 1092, SS. VI. p. 394, quo fortasse Herimannus usus est.

( Lllle.

To the table of contents
previous page
next page
Main page