Liber de Restauratione Monasterii Sancti Martini

Introduction

page 272

Codex bibliothecae publicae Tornacensis nr. 169, olim 'Liber ecclesiae Sancti Martini Tornacensis', saec. XI[. et XIIl. exaratus, tribus partibus constat. Primea parte post Roberti historiam Hierosolimitanam continetur alia manu nitide saec. XII. exarata: Iulii Caesaris Belli Gallici liber II, quo proelia contra Nervios narrantur; f. 176. Versus de dignitate urbis Tornacensisj f. 177. De antiquitate eiusdem urbis et quae sequuntur; f. 179. Gesta Alexandri (1) et epistolae ad Dindimum scriptae. In ultima pagina versus de Heinrico canonico supra allati scripti sunt, qui ad alteram spectant partem. Haec initio S. Eleutherii praebet imaginem et tota in eius gloria celebranda versatur. Pag. 1. Vita beati Eleutherii episcopi (Acta SS. Febr. III, p. 187); p. 8. Totae de eius sepultura, miraculis etc.; p. 12. Elevatio corporis beati Eleutherii Tornacensis episcopi et confessoris (cf. l. l. p. 193, n. et locum infra exscriptum); p. 16. De capitulis etc. (ibid. p. 194, n.); Sermo beatissimi Eleutherii Tornacensis episcopi (p. 22: Explicit tractatus sancti Eleutherii de sancta Trinitate); p. 22. Incipit tractatus sancti Ferioli presbiteri et mar. de translatione corporis sancti Eleutherii episcopi et confessoris; p. 30. Hymnus in sanctum Eleutherium; p. 32. Incipit transitus sancti Eleutherii episcopi; p. 33. Sermo de Trinitate; p. 39. De synodo Eleutherio presente habita; p. 42 (alio atramento): Item de transitu eiusdem sancti; p. 52. Sermo beati Eleutherii de incarnatione Domini; p. S6. Item sermo beati Eleutherii de natali Domini; p. 62. Incipit liber de antiquitate urbis Tornacensis, quem infra edidimus; p. 76. Sermo beati Eleutherii in adnuntiatione dominica. Paginis 80. et 81. vacuis relictis post alia manu quaedam diversi argumenti illata sunt. Cetera vero uno tempore et uno animo confecta, immo conficta esse, primo patet aspectu, neque quidquam Eleutherio vel Ferreolo ascribenda, sub quorum nominibus ex hoc procul dubio codice ea edidit Andr. Schottus (Bibl. patrum Colon. XV; repetita Bibl. maxima Lugdun. VIII, p. 1124; Migne LXV, p. 83). Tertia codicis parte, saec. XIII. exarata, cuius folia vel paginae nondum numeris sunt insignita, primo recentior Eleutherii Vita a Guiberto Tornacensi de ordine fratrum Minorum scripta (Acta SS. l.l. p. 196) legitur; qua finita 11/2 paginae vacant; in novo quaternione, sed eadem, ut videtur, manu negligenter scripta et mendis foedissimis plena sequitur Historiae compilatae maior pars (Lib. I-VII). Quia tamen hic codex, a. 1880. Bruxellis accurate cum editis a nobis collatus vel exscriptus, omnium qui exstant est antiquissimus, numero 1) eum indicavimus.


1) Codex Musei Britannici, Harlei. nr. 4441, fol. 447-486; eadem continet, manu saec. XVI. 'ex bibliotheca Benedictinorum S. Martini Tornaci Nerviorum', id est procul dubio nr. 1, descripta. Libri notitiam dedit V. Cl. Liebermann.
2) Codex Parisiensis nr. 12940 ('Res. St. Germain paq.' 90. nr. 4; cf. 'Arch.' VIII, p. 315), diversis manibus saec. XVII. exaratus, inter alia monu- 40 menta historica f. 94'. etiam compilationis Tornacensis praebet exemplar ita comparatum, ut primitus ea omitterentur quae cum Herimanni libro a Dacherio edito convenirent, post ex hoc suppleta sint. Quamvis lectiones prope ad 1 accedant, minime tamen codex, nobis benivole Berolinum transmissus ex hoc descriptus esse potest, quippe qui a quam pluribus eius mendis vacuus sit, etiam librum VIII. contineat, initio vero careat.
3) Codex Insulanus E. nr. 21, chart. saec. XVI, olim abbatiae Cisoniensis, ex quo de Smet in corpore chronicorum Flandrensium II, p. 479 sqq. hoc opus


1) Inripiunt: Aegiptii sapientes etc.

Historical Texts
to the preceding page
to the next page
return to the main page