Liber de Restauratione Monasterii S. Martini

Introduction

page 271

Nescio tamen, num Heinricum illum inter rerum scriptores recte retulerint'. Nam visionibus illius narratis dicitur: Primam quoque constructionem civitatis Tornacensis in libro sancti Eleutherii legit, quam cordetenus retinens nobis scribendam et legendam tradidit; quibus verbis indicari videtur, eum non propria manu librum scripsisse, sed visa et excogitata aliis narrasse. Neque quae de vita S. Eleutherii antea referuntur aliter intelligenda esse puto. Narratur quidem: vitam b. Eleutherii, quam ante 6 dies in extasi legerat, memoriae revocatam cunctis audientibus acsi orationem dominicam cursim legere coepit; sed additur, eum 'sine libro cursim memoriter et cordetenus' vitam legisse, id est, nisi fallor, ex memoria recitasse. Tertio quidem loco, ubi de elevatione S. Eleutherii agitur, ita refertur: de extasi quidem reversus ea quae legerat scripsit. Sed haec fortusse ad narrationis fidem auyendam dicta sunt. In codice vero, qui haec et alia eiusdem temporis et ingenii scripta continet, de quo infra dicemus, versus coaeva manu exarati praemissi sunt:

Erat Tornaci clericus, puer, civis, canonicus,
Henricus dictus nomine, alumpnus magne domine,
Cui revelantur omnia huius libri sequentia,
Quae fuerant igni data a gente nimis elata.

Quibus Heinricus ut ita dicam narrationum inventor, neque tamen librorum auctor praedicatur. 'Huiusmodi dictaminis numquam eum assuetum fuisse', ipsi Sanctae Mariae canonici testantur. Liber vero de antiquitate urbis Tornacensis non solum sermone satis culto excellit, sed etiam historiae Romanae cognitionem probat, ex Hieronymo, lordane et Aurelio Victore haustam. Quare doctum quendam ecclesiae canonicum hunc aliosque tractatus composuisse et Heinrico suppeditasse coniicere licet, ut huius visionibus confirmarentur et ita ecclesiae Tornacensis antiquitas et dignitas episcopalis agnoscerentur. Librum vero illum hucusque ineditum non potuimus quin appendicis loco publici iuris faceremus. Addidimus etiam brevius historiae Tornacensis summarium in monasterio S. Martini, ut videtur, paullo post, Galtero abbate mortuo (+ 1160), confectum. Herimanni eiusque libri hic nulla mentio fit; sed uno loco ipsius narratio impugnari videtur (2}. Idem auctor fortasse versus de dignitate urbis Tornacensis et de abbatibus Sancti Martini composuit; hos iam SS. XIII. edidimus, illos nunc cum celeris historiae Tornacensis monumentis coniunximus.

Quibus edendis haec fuere subsidia: Codex Cheltenhamensis nr. 11603, olim 'Liber Sancti Martini Torns', saec. X1I, ubi post Gulfridi Monmuthensis historiam Herimanni liber una cum continuatione exstat. Ex eius apographo Dacherius editionem paravit (Spicilegium XII, p. 358 sqq.; ed. 2. II, p. 88); quacum V. Cl. F. Liebermann codicem diligentissime in usus nostros contulit. Liber mendis non caret; sed pleraque correctoris manus post sustulit. Apographa saec. XVII; facta Parisiis ('Arch.' VIIl, p. 314), Ambianis (ibid. p. 399) et Atrebatis ('N. Arch.' II, p. 158. 313) servantur, quae nullius pretii sunt. Dacherii editionem repetivit Migne (Patrol. Vol. CLXXX). Excerpta exhibuerunt Bouquet eiusque continuatores (SS. R. 45 Gall. et Francicarum T. X. XI. XIII. XIV).


historia Tornacensi et ex chronica Henrici canonici ecclesiae beatae Mariae Tornacensis; IV, 42 (p. 298): Ex historia... Hugonis et Henrici canonici Tornacensis in vulgari; v 2: Ex quodam libello in vulgari intitula: 'Tornacensis restauratio per Galbam.' 'Communis historia' certe idem est ac 'Historia in vulgari', in qua Heinrici librum non solum versum, sed novis fabulis auelum esse, loci a Iacobo allati probant.

1) 'Hist. litter.' Xll, p. 245 sqq., et qui ibi afferuntur.
2) Ubi de invasione Normannica agitur.


Historical Texts
to the preceding page
to the next page
return to the main page