LIBER DE RESTAURATIONE S. MARTINI TORNACENSE

CONTINUATIO


Page 320

gere fecit, ut si qusi inermis (a) obvians eis resistere vellet, facile expugnaretur. Et mittit matrone episcopus per nuntios verba suasoria, quibus eam deciperet, cum dolo dicens: "Habeo pallium sericum, de quo mihi casulam [vel (b) planetam] facere volo, sed non repperio, que eam sciat tam decenter incidere et convenienter componere, sicut te scire comperi, ideoque deprecor, ut castis manibus tuis preparetur. Iube ergo fores reseretur, ut ad te pergere valeam et quid operis de serico facere possimus, simul inspiciamus." Illa gratulabunda effecta de visitatione pontificis et dolos quos machinabatur prorsus ignorans, continuo hostia patefacere precepit, ipsaque obviam proccesset, et usque ad thalamum suum eum perducens, consedere fecit. Cumque aliquamdiu simul mutuo sermocinati essent videns episcopus familiam suam congregatam apparatum ad subvertendum habentem, que facere disposuerat aperut, dicens:"Pro calumpniis et iniuriis, qua vir tuus et curie mee et civibus crebro intulit, convenerunt isti adversus hanc arcem ut eam deiciant cunctaque propugnarula eius solo sternant: quam ob rem egrediamur illesi ne cum eius ruinis pariter involvamur et pereamus'. Ille hiis verbis perterrita et velut exanimis effecta, in terra procubuit. Quam episcopus blande consolans verbisque suasoriis tristem demulcens, apprehendit manum eius, educensque secum, servavit illesam. At famluli episcopi continuo circumquaque ignem accendunt, cuncta edificia evertunt, machinas ad subvertendum undique instruunt, immensam eius altitudinem solo coequant de summo lapide usque ad imum comminuunt, deinde domum redeunt. Que sic eversa usque in hodiernum diem inrestaurata manet; signa tamen eius apparent, saxa scilicet ingentia. Audito ergo rex quod acciderat, vehementer iratus est et contra episcopum, qui fidelitatem ei debebat, de perditione domus sue conqueri cepit, satisfactionem proditionis apertis querelis exigens secundum iudicium optimatum suorum. Cumque curia regis episcopum de regno Francorum expellendum et exilium subire iudicaret, veritus animositatem regis sciensque nullum principum plus apud regem posse quam comitem Flandrensem Balduinum scilicet Barbatum ad eum confugiit. Cuius filius Balduinus iam invenilis etatis primis auspiciis pollens, Adelam, filiam predicti regis, ducere debebat uxorem ut dictum est; quique etiam ecclesiam sancti Petri in oppido Islensi edificavit et in ea canonicos posuit seque ibidem sepeliri mandavit. Causam doloris sui episcopus apud utrumque exposuit, preces fudit, ut de presenti discrimine eum liberent et iram regis, que iuste exarsit, mitigare studeant; dona preclara pollicetur, si regi et proprio solio eum; reconciliatum reddiderint effectumque petitionis celeriter consecutus fuerit. Sciscitante vero comite et interrogante, que esset recompensatio talionis pro legatione huius negotii, respondit episcopus: 'Possideo in regione Flandrensi, que ditioni vestre subiacet altaria quam plura, ex quibus 12 locupletiora vobis et fiiiis vestris per tres generationes tenenda trado; quarta autem reveruntur ad episcopum; et ne inter successores meos et posteros vestros exinde aliqua controversia oriatur, testamentum confirmationis vobis facio in quo tempus determinatum et nomina altariorum atque testium curie mee ac vestre qui interfuerint assensumque prebuerint. annotabo'. Comes ergo mercede effusus, regem, socerum filii sui adiit precem pro episcopo fudit, veniam facile impetravit eumque regi et proprio solio cito reconciliatum reddidit. Deinde altaria sibi delegata tenuit quorum hec sunt nomina: de Corturiaco, de Puten, de Turbult, de Aldenardia, de Henniis (c), de Hulten, de Dunza, de Nivella, de Rodenbru, de Alenbruc, de Mallenghin, de Sclipies. Qua donatione ab episcopo facta, optimates Flandrenses a comite petierunt sibi ea concedi in beneficium. Que accepta optimatibus militibus sibi servientibus rursus in feodum distribuerunt, sicque paulatim de iure pontificali penitus in ius militum transierunt. Hoc ergo pacto Tornacensis ecclesia 12 altaria perdidit; que si episcopus Tornacensis ad mensam suam sicut olim libera possideret, multos exinde pauperes secum reficere posset. Harduino successit Hugo; H[ugoni] Balduinus; B[alduino] Rabodus.

8. Huius Rabodi tempore comitatum Flandrensem tenebat Robertus, filius Balduini Insulani, et Adele, filie regis, quibus data fuerant altaria. Veniens ergo ad eum Rabodus episcopus oravit eum, ut 12 altaria, que Harduinus de mensa Tornacensis episcopi tulerat et Balduino Barbato conmiti, avo eius, concesserat, Tornacensi ecclesie pro anima sua redderet, quoniam iam tempus transierat quo reddita esse debuissent; tres enim comites ea tenere debuerant, qui iam decesserant, Balduinus scilicet Barbatus, avus huius Roberti, Balduinus Insulanus, pater eius, Balduinus Hasnoniensis, frater eiusdem Roberti. Quem cum episcopus rogaret altaria reddere dilationem postulatit donec a matre sua huius rei veritatem audiret. Cum ergo matrem suam prefatam Adelam super hoc consuluisset illa. utpote religiosa et timens Deum respondit: 'Verum est' inquit 'fili, quia iam tempus transiit, quo a patre too et avo promissa fuerant reddi. Quia ergo tibi Deus hereditatem tuam, quam perdidisti', id est Flandriam, 'reddidit magnumque tibi exinde honorem fecit, consulo tibi, ut etiam super hoc honorem ei facias et sancte Marie, matri eius, altaria sua reddas'. Hiis comes compunctus episcopo se ea redditurum spopondit Sed antequam de manibus militum ea tenentium libera fierent, morte preventus, non implevit quod proposuerat. Ipse quoque episcopus non multo post longum tempus moriens, quod inceperat non terminavit. Sed ad augmentum destructionis episcopatus terras arabiles episcopi circa Tornacum Teoderico Monetario et aliis primoribus huius regionis vendidit, nemus et silvam de Helcin et de Sancto Genesio distaxit, tradens singulos bonarios ad redditum 4 denariorum singulis annis sibi solvendorum. Hic inter cetera que laudabiliter fecit etiam cenobium nostrum quod a barbaris quondam destructum fuisse ferebatur, restaurare curavit anno dominice incarnationis 1092. Rabodo successit Baldricus.

9. Cum ergo iam per trecentos fere annos ecclesia Tornacensis pastore proprio viduata fuisset, tempore domini Hugonis Cluniacensis abbatis, cuius supra mentionem fecimus (2), accidit, ut quidam Remensis ecclesie canonicus, magne probitatis vir, nomine Odo vitam secularem relinqueret et in eadem Cluniacensi ecclesia monachus fieret.Cumque ibi per aliquot annos religiosissime vixisset, et et domnus papa Gregorius septimus eidem domno Hugoni abbati mandasset, ut sibi (d) aliquos de monachis suis viros sapientes transmitteret, quos competenter episcopos ordinam posset, domnus Hugo ei inter ceteros prefatam Odonen transmisset; quem papa in urbe Hostiensi episcopus consecravit. Defuncto papa Gregorio, Victor succedit. Post quem idem Odo ad apostolice sedis pontificatum eligitur et Urbanus nominatur. Qui quoniamn ecclesia Remensi educatus fuerat, valde eam super alias diligebat, et ut antiquam ei dignitatem 12 episcoporum reddere posset, non parum desiderabat. Cum (3) ergo superius memoratum Gualcherum Cameracensem episcopum pro simonia in concilio Claromontensi excommunicasset, protinus Atrebatensibus mandavit, ut sibi proprium eligerent episcopum, privilegiique sui auctoritate urbem Atrebatum a Cameracensis episcopi subiectione liberam deinceps et immunem esse concessit, et ut proprium episcopum semper haberet confirmavit. Mandavit etiam clericis Tornacensibus, ut ad eum irent, recepturi libertatem proprii episcopi.


a) ita c. et H.; in armis coni. Dach.
b) v. pl. post superscr. c.
c) manus s. XVI. del. et in merg. de Cominiis scripsit.
d) sibi ibi post del. ibi c.

1) Insulensi.
2) C. 81.
3) Haec fusius in encyclica narrantur; s. p. 3


to the texts page
to the preceding page - to the next page
return to the main page