Historiae Tornacensis

MGH SS 14: 327-352


Page 330

Hostilis propter nimiam resistendi fortitudinem. Et es illa die tributa huius (a) civitatis Rome transmissa sunt sicut prius. Non longo post tempore exacto, Servius rex interfectus occubuit, et alter (1) Tarquinius suscepit imperium. Cuius temporibus (*) cuncta prospera et quasi ex sentencia huic civitati fuerunt. Quo expulso consules tribuni et dictatores Rome facti sunt per 464 annos. Quorum temporibus (b) Hostilis civitas turpiter destructa est muris, edificiis et civibus, regnante Artarzerse apud Persas. Sed hoc regno everso ab Alexandro rege Grecorum, eoque(c) post breve tempus haustu veneni occiso, regnurn eius translatum (d) est in multos. [In (c)] Egypto cuius caput est Alexandria, primus regnavit Tholomeus, Lagi filius, secundus Tholomeus (f) Philadelphus. Cuius 26. anno. Eleazaro pontificatum ludeorum optinente quarta successione post reversionem (g) captivitatis de Babilonia, Hostilis civitas est reedificata a quibusdam in deserta fugientibus vel etiam in destructa urbe remanentibus exulibus et victis, et Nervius vocata a Servio rege, sub quo primum est devastata. **

2. Post*** hec longo tempore exacto, lulio Cesare Gallias devastante, Britannorum quoque gentem Rome tributariam faciente Nerviam etiam civitatem (h) modo miserabili pessumdedit. Quod ex historie belli Gallici ab eodem lulio confecti libro secundo animadvertere in promptu est. Sed quibus illa historia incognita est, de libello memorato unde superiora excerpsimus, et hec scire volentibus qualiter factum sit, pandere (1) curabimus. lulius Cesar Gallia pene universa dissipata, videns Nerviam, civitatem Gallie Belgice, ex inproviso quemadmodum et alias urbes arbitratus est capere (+). Sed multo tempore contra eam dimicans nil prevaluit. Deinde prelium committentes, multa strage virorum utrimque facta, ambo exercitus graviter cesi sunt. Tunc Nervii constituerunt sibi regem nomine Turnum sub nomine et (k) specie Turni, qui adversus Eneam dimicavit, Cesaremque Eneam vocaverunt ad instar Enee, qui Troiam devicit. Turnus ergo rex causas civium strenue disponere cepit publicanque utilitatem propriis suis rebus sic anteposuit ut cum cognovisset ex responsione deorum, pro ereptione civitatis suum filium nomine Mallium immolari oportere ilico rapuit (l). Fornax ignea continuo preparatur in qua adolescens regis filius proiectus quasi favilla devoratur. Sed per quod victoria profutura sperabatur, continuo excidium subsecutum est. Namque hoc scelere perpetrato, ubi lulius Cesar comperit, civitatem est aggressus. Quam victor armis cepit, muros et edificia de summo usque ad imum (m) comminuit, cives in ore gladii peremit ita ut de multis milibus vix unus remansisse cerneretur. Sicque civitas, que condam altera Roma nomine et dignitate nuncupabatur iam (n) quasi Troia destructa videbatur. Hec acta sunt priusquam lulius singulare imperium arripuisset anno 47, et paulo plus priusquam Christus de virgine nasceretur. Que permansit deserta tempore quo quinque reges per successiones rem publicam rexerunt. Quorum primus lulius fuit, qui post eversionem Galliarum Romam rediens, cum nollent eum recipere civile bellum inter illos exortum est. Quibus pugnantibus, Pornpeium consulem Romanorum expulit; sicque victor arrepto regno primus Romanornm singulare optinuit principatum annos 4 et menses 6. Secundus (o) Octavianus, cuius 42. anno natus est Christus in mundo. Tertius Tiberius, cuius 16. anno Dominus predicavit et 19. sua passione mundum redemit. Quartus Gaius, qui Pilatum tantis anguoribus (p) coartatus est, ut manu sua semet ipsum peremerit. Quintus Claudius. Sextus Nero. Huius imperii secundo anno, qui fuit annus incarnationis filii Dei 59, a Romanis quarto reedificata est Tornacusque vocata de nomine Turni, quem ad debellandum (q) lulium Cesarem dudum sibi regem constituerant.

<

center>EXPLICIT DE CONSTRUCTIONE URBIS.


*) Anno ab Urbe condita 364. exacto cod. 3.-lac. de Guisia c. 41, II, p. 156 ita: Olympiadis 58. anno primo, mortuo Servio rege, qui primitus civitatem Tornacensem destruxit, alter T. s. i. C. t. reaedificata et reparata est civitas, et recollecti cives et in pristinum dominium restituti, cunctaque pr. el q. ex s. h. c. bona succrescebant.

**) Iac. de Guisia c. 65, p. 248, add.: s mutata in n dicta est Nervia ex Hist. de ant.- Et ab illo tempore citra Nervia vocata fuit a Nervio rege Romanorum, sub quo devastata fuerat 3; ubi additur: Muri enim et turres fortes restaurantur, palatia renovantur, porte quatuor constituuntur, prima versus orientem Nervia, per quam hostes a menibus arcebantur. Secunda versus australem plagam Suscipiens-sacrificia Tertia versus aquilonem Dampnatitia, per quam rei capitalem excipiebant sententiam. Quarta versus occidentem Viatica, per quam venalia introducentes exibant.-De post victa a Romanis Nervius vocitata est a Nervio rege, sub quo demum destructa ac devastata est. Deinde iterum muri restaurantur etc. 4. ex Libro de ant.

***) Nervia ergo civitas sic reedificata siluit in pace usque ad tempus lulii Cesaris Gallias devastantis .... facientis qui N. c. 3.

+) 3 add.: Ipsam enim aggressus, exercitum suum per centenum numerum disposuit. Ipse portam Viaticam, Cato Dampnatitiam, Marcus Tullius consul Sacrificia-suscipientem, Anthonius autem prefectus senator obsedit Nerviam.- 4 vero: Post aliquot quoque dies urbem aggressus est exercitumque suum per centenarium n. d. - - Nerviam et pergit ex Libro de ant.

a) illius G.
b) H. t. corr. t H. 1
c) eo quod 1.
d) tranl. 1.
e) post add. 1; deest 3.
f) Th. post corr. Pth. 1.
g) evertionem 1. C.
h) civi e corr. 1.
i) dere e corr. 1
k) post add. 1; deest 2.
l) paruit 3.
m) unum 1.
n) am corr. iam 1.
o) S. o. c. 46. in marg. suppl. 1.
p) angnor. 1.
q) bellandum 1
l) lac. de Guisia, c. 41, p. 156.


return to the texts page
to the preceding page - to the next page
return to the main page