HISTORIAE TORNACENSES
PARTIM EX HERIMANNI LIBRIS EXCERPTIAE

MGH SS 14: 327-352


Page 329

scriptam transmisimus, et quid eis exinde agendum videretur, consuluimus. Illi nobis mandaverunt, ut divine voluntatis effectum deinceps expectaremus. Et ecce post paucos dies prefatus iuvenis quibusdam signis prenoscens beatum Eleutherium rursum sibi manifestandum, summo mane peccata sua confessus, missam audivit, corpus Domini suscepit, deinde secretarium, in quo sancti viri feretrum positum erat, oraturus cum paucis ingreditur: cum subito ad terram cecidisse foris positis nuntiatur. Ingrediuntur quam plures, cum quibus et nos ingredimur. Ingressi autem eum super (a) terram clausis oculis (b) acsi exanimem iacentem conspicimus, et admirantes finem rei expectamus. Et ecce post paululum eum sancti Eleutherii elevationem (1) legere (c) audimus et ad multa que interrogabamus eum respondere admiramur; de extasi vero reversus, ea que legerat scripsit. Pro hac itaque visione, quam videramus (d), certiores facti de prima, cui nullus interfuerat, in commune Deum (e) rogabamus, ut, si ex ipso foret hec visio, manifestaretur etiam (f) tercio. Necdum 40 dies transierant, et predictus iuvenis sentiens terciam visionem citius affuturam, feria 6. ante festum sancti Laurentii (8 August), rursum mane peccata sua confessus, et audita missa, dominici corporis perceptione confirmatus, prefatum secretarium cum paucis oraturus ingreditur. Nec mora, nos extra positi audientes eum cecidisse, accurrimus videmusque eum more (g) solito clausis oculis in terra velud exanimem iacentem. Vix quarta pars hore transierat, et ecce audivimus eum legere quedam miracula sancti Eleutherii, nobisque interrogantibus, stupemus, eum respondere ad plurima; inter que palam predixit, quod ecclesia Tornacensis infra non multum tempus proprium esset episcopum habitura et pristinam dignitatem receptura. Primam (2) quoque constructionem civitatis Tornacensis in libro sancti Eleutherii legit, quam cordetenus retinens, nobis scribendam et legendam tradidit.

3. Que cum libro vite eius scripta apud nos habetur (3). Quam qui legere (h) voluerit, de antiquitate urbis instrui poterit. Cui si forte propter tantam rei (i) novitatem aliquid auctoritatis aut fidei attribuitur minus, ad confirmandam illius incertitudinem extat historia belli Gallici a lulio Cesare confecti. In cuius libro secundo, digesta desolatione Nerviorum, id est Tornacensium, ab eodem lulio perpetrata, etiam quando (k) potentissima florebat, scripture prefate videtur concordare. Nos autem superfluum arbitrantes omnem illius seriem huic nostro operi inserere, ea tantum assumpsimus, que antiquam structuram vel desolationem urbis pandere possent(l).

[LIBER II.]
INCIPIT (m) NARRATIO DE PRIMA CONSTRUCTIONE URBIS TORNACENSIS.

1. Anno (n) igitur 143 a constitutione urbis Rome et per successiones principatu in ea adminiatrato a (n) quatuor regibus, Remo una cum Romulo, fundatoribus suis, Numa, (o) Tullio Hostilio, (p) Anco Marco (q), ac deinde regnante Tarquinio Prisco, decimo quoque anno regni eius Tornacus civitas regia (r) a Romania edificata est aIteraque vel (s) minor Roma vocata (t). Qua tempestate Nabugodonosor Caldeorum (u) rex lerusalem civitatem (v) sanctam destruxit, et viri sancti Daniel, Ananias Misael, Azarias captivati sunt in Babilonem. Minoris vero Rome, ut dicere ceperamus, muri validi, porte fortiore, palacia civitatis precelsa turresque super (x) portas constitute firmiorea fuerunt; dignitate etenim civium, amenitate locorum (y), altitudine murorum atque potentia, quam super vicinas civitates vel oppida exercebat, altera Roma nuncupari poterat. Sed Tarquinio Prisco rege Romanorum ac fundatore huius minoris Rome interempto, tempore quo lohachim rex et Hiezechiel propheta captivati sunt. Servius (a) suscepit imperium. Quo regnante tributa vicinorum oppidorum aut civitatum quas Romani sue subdiderant potestati, Rome transmissa sunt. Qui cum videret minorem Romam vicinis civitatibus precelsiorem super 125 civites vel oppida sublimavit, decernens, ut tributa earum colligeret et maiori Rome sua cum illis transmitteret. Quod diebus multis factum est. Sed senatores huius minoris Rome invalescentes, postmodum tributa transferri distulerunt. Qua de cause Romani (b) indignati, ad eius superbiam comprimendam exercitum dirigunt copiosum. Contra quem (e) cive minoria Rome viriliter decertaverunt; Sed hostes tamen (d) prevalentes, muros minoris Rome destruxernnt eosque magna cede laceraverunt (e) totamque civitatem pene inhabitabilem reddiderunt. Tandem vero (f) pace restituta inter utrosque cives decreverunt Romani (g), ne ulterius minor Roma vocaretur, sed

a) supra Cont.
b) post add. 1.
c) legem Corr ant. m. legere l.
d) videamus corr videramus 1.
e) dni corr. dm 1.
f) e eorr. 1.
g) amore corr. more 1.
h) legem corr Iegere 1.
i) re corr. rei 1.
k) post add 1.
l) posset 1.
m) incipiunt 3 et 4; Hic ita inscritus De origine urbia Tornacensis.
n) deest 1. Guis.
o) Pompilio add G.
p) Hostilione G.
q) Marcho 1; Marcio 2. 3. G.
r) regium corr regia 1.
s) deest 2; altera vero m G.
t) v est G.
u) r. Chald G.
t) deest G. w) et-- Babil des G, qui pergit: Huius m. R. muri.
x) supra 3 G.
y) l. alias praecellebat civitates. Tarquinio igitur G., ubi compluria omittuntur.
z) alit corr altit 1.
a) S. rex G.
b) Servius imperator et R. G.
c) pot add. 1.
d) tandem G.
e) dilacer G.
f) Tandemque G.
g) ni e corr. 1.

1) Quae extat in cod. Tornacensi p. 12; cf praef p. 272.
2) Haec in cont haud leguntur Attamen Primam-tradidit compilatori haud tribuerim; cf. quae disputavi 'Forschungen XXI, p.443
3) V. de hoc codice etiamnum Tornacensi praef. supra l.l.
4) Haec apud Iacobum de Guisia II, c 29, p 104, leguntur.


return to the texts page
to the previous page - to the next page
return to the main page