LIBER DE RESTAURATIONE S. MARTINI TORNACENSIS

CONTINUATIO


Page 326

miserant, electionem alterius episcopi contra se fecerant. Respondet papa, a fidelitate et obedientia, quam ei promiserant, se eos absolvisse, et ut proprium episcopum eligerent, eis precepisse, ideoque nichil super hiis eos deliquisse. Subiunxit quoque domnus Herimannus, annuente sibi papa ut diceret, clericos Tornacenses nullam contra episcopum Symonem accusationem coram papa detulisse, sed ei utpote nobili viro et laudabili bonum testimonium ferre, nec pro aliqua malivolentia alium episcopum elegisse, sed, si non inferioris meriti beato Martino ipse esset, eos tamen desiderare, ut mater sua Tornacensis ecclesia pristinam dignitatem proprii episcopi reciperet, tantam autem necessitatem huius rei esse, ut, eum in Tornacensi episcopatu plus quam 900 milia populi diversi sexus et etatis contineretur, tamen propter absentiam (a) episcopi, teste ipso episcopo, mortui essent infra 10 annos plus quam 1O0 milia, qui non fuerant consecrati oleo de manu episcopi, plus quam etiam 2000 (b) tam homicidio quam aliis criminibus implicatos ibi esse, qui non suscepissent penitentiam criminum suorum ab episcopo. Cumque hec et multa alia in presentia episcopi domnus Herimannus retulisset, quorum episcopus nichil negavit, papa stupefactus, electionem Tornacensium coram omnibus confirmavit, seque eam perfecturum promisit, ac cardinales qui circumsedebant exhortatus, ut se exinde adiuvarent, de sede sua surrexit et in secretarium cum eis intravit. Legatis nostris sperantibus causam suam citius terminandam, postea eos plus quam 15 diebus papa detinuit, donec domnus Symon, 500 marchis argenti per curiales distributis, gratiam domini pape recepit. Qui tamen eum in secretarium nobis presentibus evocans, coram cardinalibus precepit ei sub periculo ordinis sui, ut nullam omnino malivolentiam in facto vel verbo Tornacensibus ostenderet, qui precepto suo eleccionem episcopi fecerant. Sicque legatis nostris eum in osculo reconcilians, litteras ei dedit, in quibus nobis mandavit, quod de electione nostra voluntatem non mutasset, sed ad presens per consilium differret, donec, convocato episcoporum et metropolitanorum conventu, quod ceperat confirmaret. Interim autem precipiebat, ut ei solitam obedientiam exhiberemus. Sic itaque legatos nostros tristes dimittens et multis male loquendi occasionem dans, sequenti anno moriens, Celestinum habuit successorem. (1143) Qni infra unius anni spacium defunctus Gerardo cancellario, qui Lucius dictus est, apostolicam sedem dimisit. (1144) Eo quoque similiter infra annum defuncto, Eugenius succedit (1145); qui primo Bernardus vocatus in cenobio Clarevallensi monachus fuerat, deinde ab Innocentio papa in monasterio Sancte Anastasie abbas Rome ordinatus fuerat. Hic ergo cum ab omnibus nobis nuntiaretur avidus pecunie non esse, per internuntios de negocio nostro edoctus et quid exinde facere vellet requisitus, respondit, se facturum quicquid abbas Clarevallensis inde sibi per litteras mandasset. Cum itaque dubii sermones inter nos pro hac causa renovarentur, ecce subito Teodericus prepositus ecclesie sancte Marie infirmitate nimia gravatus et monachus factus in hoc cenobio moritur atque ante capitulum est sepultus. Sequenti etiam anno electus noster Absalon, abbas Sancti Amandi, vite terminum fecit; sicque nobis ostensum est, quod nec ipse nec Herbertus Morinensis archidiaconus a Deo predestinatus fuit, ut fieret Tornacensis episcopus; alii enim istud officium servabatur. Sed nec Gonterus prepositus nec Teodericus, successor eius, patrui sui filius, licet ecclesie sue ferventissimi amatores extiterint et in secularibus satis potentes fuerint, hoc honore digni non fuerunt, ut per eos tantum opus consumaretur. Nam et hic honor alii repositus erat.

24. Cum ergo isti defuncti defuissent, filius sororis Teoderici nomine Letbertus ei in prepositura successit; cuius instinctu alius Letbertus cognomento Blandus, qui postea cancellarius deinde precentor ecclesie sancte Marie fuit, cum litteris abbatis Carevallensis Romam petiit, Eugenio pape negotium Tornacensis ecclesie pandit, utque tandem debito fine opus quod sibi Deus reservaverat ternuinare et consummare studeat, suppliciter exposcit. Volente papa ei litteras dare __ et ecclesiam suam sine ruga et macula conservare veilet!

25. Eodem* tempore Eugenius papa litteras exhortatorias in Galliam direxit ad exhortandum strenuos quosque homines, quatinus Ierusalem ad terram quam Christus sua presentia sanctificavit pergerent et fines illos, qui a gentilibus conculcabantur, defenderent et ditioni christianorum subderent. Cuius exhortatione animati Ludovicus rex Francorum et dux Aquitanorum, Conradus quoque imperator Romanorum et rex Theutonicorum, iunctis sibi nonnullis principibus, cum multis legionibus christianorum illuc properaverunt.** Domnus etiam Herimannus, quondam abbas noster, cum eisdem principibus gloriosum domini Iesu Christi sepulchrum invisere multo ardore sitiens, anno dominice incarnationis, ni fallor, 1147. Ierosolimam religioso cum apparatu ire perrexit. In itinere quid egerit, actum quid de eo sit, nil certi habemus: alii enim pro Christi nomine et proximi dilectione martirizatum, alii captivum abductum (c) referunt.

26. Domno Anselmo defuncto atque in ecclesia sancte Marie ante maius altare sepulto, Gerardus abbas Vilariensis ei successit anno dominice incarnationis 1149. Cuius temporibus domno Waltero abbate nostro defuncto atque a tota processione sancte Marie et duobus

*) His temporibus Eug. p., qui fuit monachus Clarevallensis H. VIII.
**) H., ubi reliqua omissa sunt, pergitur: nonnulla predia et possessiones que habebant vendentes pretiumque earum secum deferentes. Unde advenit (d), quod Gosvinus Tornacensis advocatus quoddam molendinum in Scaldo quod dicitur [De (e)] Fossato, quod de episcopo Tornacensi et ecclesia beate Marie in feodo tenebat, novies vigenas marchas nobis venderet, concedente Anselmo episcopo et sub (f) privilegii sui auctoritate (g) confirmante, personis ecclesie qui interfuerunt et assensum prebuerunt in testimonium subnotatis; sicque hanch possessionem cum supra determinatis tenentes etf cotidie fines nostros amplificamus. Terras etiami nonnullas apud Wes (k.1) Walterus de Gerbreicis (1) nobis vendidit. Eodem tempore concedente supradicto Gosvino, de cuius feodo erant, alia etiam apud Wargoing (m.2) emimus.

a) abscentiam corr. absentiam c.
b) TT c.
c) adductum c.
d) accidit ut 3.
e) deest 2.
f) deest 3.
g) auctoritatem 2
h) hac 2.
i) quoque 3.
k) Wez 3.
l) Gerbeciis 3.
m) Warcum 3

1) Wez.
2) Warcoing ad Scaldim fl., infra Tornacum.


return to the texts page
to the previous page -
to the next page
return to the main page