LIBER DE RESTAURATIONE S. MARTINI TORNACENSIS

CONTINUATIO


Page 325

rem et salvatorem; et lingua eius principaliter inter principes loquebatur sapientiam. Cuius temporibus ecclesia nostra dedicata est a domno Symone episcopo anno dominice incarnationis 1132 ab instauratione vero eiusdem cenobii quadragesimo. In administratione autem monasterii decem annis nondum expletis) gravem que paralisis vocatur incurrit egritudinem. Qui mansuetudine nimia et humilitate cordis pollens, iuxta exemplum summi Magistri, qui ait: 'Discite a me, quia mitis sum et humilis corde', nemine prorsus cogente, sed propria voluntate et humilitate curam sibi commissam baculumque suscepti regiminis in manus reddidit nobili honorificoque Symoni Dei gratia Tornacensium pontifici. (1)

19. Post quem ecclesie nostre gubernacula quartus suscepit Walterus. et hic Tornaci natus, nutritus (2) episcopii canonicus extitit, vir quidem secundum sibi a Deo datam sapientiam zelum Dei habens; qui restaurationem eeclesie nostre commemoratam superius per omnia noscens, utpote qui septennis erat eodem tempore quo incepta est, ab ipso Odone, primo abbate huius loci, sepe admonitus est, ut lenocinia mundi relinqueret et cum coevis suis, filiis Radulfi prepositi, habitum sacre religionis acciperet. Sed cum per dies singulos huiuscemodi sermonibus animum eius accendere cuperet, et ille nequaquam assensum preberet, tandem diuturna admonitione fatigatus, abbas quasi ludendo predixit ei, quod, priusquam vite cursum terminaret, monachus Sancti Martini existeret. Sed quia 'neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, nisi incrementum dederit Deus': eo tempore verbum predicationis in eo non convaluit, sed per 40 fere postea annos in seculari vita remansit. Tunc namque cernens Dominus oportunum tempus accidisse, quo prophetia domni Odonis impleri debuisset, percussit eum gravi invalitudine corporis, et toto stomacho deficienter, hamo suo extraxit eum ab amore secularis vite, et in cenobio Sancti Amandi Helnonensis monachus factus est. Cumque illic per biennium* laudabiliter vixisset et pro sua probitate prior ibidem factus fuisset, petivimus eum nobis dari in abbatem et accepimus sicque prophetiam domni abbatis Odonis constat impletam fuisse, quia ex eo tempore non solum monachus Sancti Martini, sed etiam provisor et famulus totius domus eius ac dispensator omnium in ea Christo famulantium fuit. Qui ordinatus est a domno Symone anno dominice incarnationis 1136, indictione 14, concurrente 3, epacta 15. Hic etiam apud seculares tante reverentie effulsit, ut quadam vice in curia Flandrensi, cum requireretur a comitissa, utrum de negocio quod ventilabatur auderet iurare, responderit prepositus Brugensis Rogerus, vir religiosus et opinionis bone, non ita oportere, immo quod abbas Tornacensis solo verbo, hoc ipse cum omnibus Flandrie religiosis personis iureiurando auderet confirmare. In huius ergo domni Walteri diebus Tornacensem ecclesiam respexit Deus, reddens ei proprium episcopum ac propriam dignitatem tot annis perditam.

20 Cum domnus Symon iam fere 24 annis pontificatum tenuisset nullamque omnino diminutionis suspicionem haberet, contigit, ut quidam adolescens canonicus Sancte Marie nomine Henricus paschali tempore _ _ proprium esset episcopum habitura et pristinam dignitatem receptura. Que visio et prophetia future libertatis nobis indicia contulerunt.

21 Quo tempore contigit, ut tam el ecclesia sancte Marie Tornacensi quam es ipsa dyocesi multi clerici famosi _ _ et evertunt.

22 Per idem tempus inter papam Innocentinm __ suspendit. Hanc (a) ergo dissensionem inter papam et regem atque episcopum Noviomensem compertam, Teodericus prepositus, qui Gontero successit, ardensque desiderio cum clericis Tornacensibus, ut ececlesia sua pristinam dignitatem reciperet, domnum Herimannum, qui quondam abbas noster extitit, secrete alloquens, ut Romam est et animum pape super hac causa caute exploraret, hortatur Domnus Herimannus favens eorum precibus, Romam pergit, Innocentio pape litteras, quas olim Paschalis papa Tornacensibus transmiserat, ostendit totumque rei suprascripte ordinem pandit. Tandemque etiam ipse ab eo litteras accipit, in quibus Tornacenses commonuit et apostolica auctoritate precepit, ut, communicato religiosorum et discretorum virorum consilio, remotis dilationibus, episcopum proprium eligerent, electum autem Remensi metropolitano consecrandum presentarent; quod si ipse nollet perficere, ad suam presentiam ducerent. Has litteras domnus Herimannus presentat Tornacensibus; diem elencionis ponimus et personas dyocesis convocamus.

23. Initoque consilio cum religiosis viris, Absalonem abbatem Sancti Amandi, virum religiosum, unanimiter nobis in episcopum eligimus. Protinus electio Remensi archiepiscopo notificatur; sed ipse dicit, quod eum non auderet consecrare pro regis et comitis Radulfi timore. (1142) Unde neeessitate cogente compellimur Romam remittere; et ipse quidem electus, ut vir sapiens, renuit ire, veritus, quod postea acvidit, ne Romana curia per pecuniam a sententia flecteretur, sicque sibi in dedecus verteretur, si repulsam pateretur. Clerici autem Tornacenses. iuncto sibi domno Herimanno, Romam proficiscuntur, litteras suas pro electione facta pape ostendunt, et ab eo gratissime suscepti, de die in diem expectant eius terminale responsum; cum subito Symon episcopus, eos subsecutus, adesse nuntiatur, ingressusque palatium cum clericis eius, pape conqueritur super clericis Tornacensibus, qui pretergressi fidelitatem et obedientiam, quam sibi pro


*) uno fere lustro H.

a) Hac c.

1) Cf. praef. supra p. 266.
2) Cf. Ducange IV, p. 664.


return to the texts page
to the previous page -
to the next page
return to the main page