LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 317

et ecclesiis pax firma permaneat. Data Lateranis per manum Iohannis cardinalis 4. Kal.(a) Novembris." (1)

89. Clerici namque Tornacenses Roma reversi et omnia que dominus papa eos sibi promisisse dixerat pretergressi, rursum nos incendiis devastare, militibus etiam ut nostra diriperent pecuniam dare ceperunt. Quadam vero die advesperascente servientes suos ad curtem nostram Dusiolpetram (b) depredandam transmiserunt. Quod cum domno abbati Segardo nuntiatum fuisset, premisit quendam nostrum (c) monachum nomine Gerulfum, qui in vita seculari strenuus miles fuerat optimatumque regionis cognatus erat, ad reprimendam audatiam raptorum. Illi autem cum armis et multitudine venientes, curtem depredati sunt monachumque sibi resistere volentem tam fortiter verberaverunt, ut eum in lectulo ad ecclesiam nostram necesse esset referri. Unde (d) cognati eius vehementer commoti, post paucos dies contra clericos et fautores eorum convenerunt, initoque bello, ex servientibus eorum decem et octo occiderunt, quorundam vero pedibus abscisis, omnes pariter in fugam converterunt. Dixerunt etiam quidam ex militibus, se in eodem certamine vidisse sanctum Martinum in aere super equum album sedentem et adversarios exerto gladio effugantem; cum multo maior eorum numerus quam nostrorum fuisset, nostris tamen victoria cessit. De qua victoria videns domnus Segardus abbas quosdam iuvenum nostrorum exultantes, ingressus ecclesiam et coram altari prostratus, vehementissime flere cepit, tam pro animas eorum qui interfecti fuerant, quam pro periculo fratrum qui exinde exultaverant. Unde protinus convocatis omnibus in capitulum, precepit ut sequenti die totus conventus unanamiter in pane et aqua ieiunaret, et sicut in parasceue nudis pedibus mane surgentes, post primam psalterium totum legerent et processionem facerent, in capitulo etiam omnes generaliter disciplinas susciperent. Cuius devotio quod Deo placuerit protinus effectus monstravit.

90. Adhuc enim nobis in capitulo sedentibus ecce subito Everardus castellanus, totius regionis princeps, cuius longe superius mentionem fecimus (2), insperatus ostium claustri pulsit et, ut in capitulum venire permitteretur, rogavit. Ingressus igitur cum quibusdam sapientibus: "Valde", inquit, "domini mei, de restauratione huius ecclesie gavisi sumus, cuius cum necdum vicesimlas compleatur annus, iam de eius destructione nichilominus de contristamur. Scimus enim re vera, quod clerici vobis iniuste prohibent sepulturam eorum qui non sunt sui parrochiani, et nichilominus vos eis iniuste decimas suas vultis auffere; licet enim vobis terras nostras pro animarum nostrarum salute dederimus; decimas tamen domine nostre sancte Marie vobis dare non potuimus. Quod ergo vobis dedimus tenete, et sancte Marie vos, sancti viri, nolite auferre, quod nos peccatores ei dabamus; si vero ei ius suum quod iam quingentis annis tenuit, vultis auferre, nescio, quid vobis prosit secularem vitam reliquisse quoniam -- ut salva gratia vestra dicam -- cupidiores et rapaciores atque peiores nobis esse videbimini, qui licet pauperibus sua auferamus, Deo tamen suas decimas reddimus. Unde precor vos, dulcissimi domini mei, quatinus ab incepta desistentes pertinacia pro singulari et insolita libertate provinciam non perturbetis, sed vicinarum abbatiarum, que antiquiores et ditiores vobis sunt, morem sequamini, et nos in libertatem sepulture, quam ipse habent, velint nolint clerici, faciemus vobis concedi. Si vero precibus nostris adquiescere nolueritis, tunc utique contra torrentem brachia tenditis, quoniam nos nullo modo patiemur domine nostre sancte Marie decimas suas aufferi". Huic ergo prefati principis orationi conventus noster adquiescens, suasioni eius cessit. Sicque statuto die convenientibus vicinis abbatibus multisque aliis ecclesiasticis personis [1108]. utrimque statutum est et cyrographo confirmatum est (3), ut nos more solito daremus decimas, et de sepultura idem nobis liceret quod ecclesie sancti Amandi et ceteris vicinis ecclesiis. Finita itaque concordia, clerici, qui dudum nos radicitus evertere conabantur, tanta nobis rursum coniuncti sunt amicitia, ut ipse prefatus Gonterus prepositus, vir strenuissimus, nostris necessitatibus omni conatu subveniret et mala, que nobis tempore discordie fecerat, novis serviciis et auxiliis diluere et emendare studeret.*


*) Sequentia om. H., quae sequentem episcopatus historiam alio loco ex eodem, ut videtur, fonte hausit, hic vero cum cont. c. 11. pergit.

a) Idus Pflugk-Harttung, Acta pontt. I, p. 102.
b) Dulciopetram H.
c) deest ed., H.
d) U. c. bis scriptum c.

1) De anno non constat; v. Jaffe, Reg. nr. 4699. Wauters II, p. 39. chartam in a. 1108 collocat; sed tunc 29. Octob. et 10. Nov. Paschalis papa Beneventi erat. Pflugk-Harttung l.l.a. 1109. proponit.
2) C.3. 17. 33, 39, 57, 66.
3) V. chartam concordiae d 17 Iul 1108. datam, Wauters l. l. p. 38.


return to the table of contents
to the preceding page
return to the main page