LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 316

priori nostro illud regendum reliquit. Quo tempore maxima tribulatio nobis supervenit. Canonici siquidem Tornacenses, iam domno Odone episcopo facto, ne aliquem extraneum sepeliremus, nobis interdicere ceperunt, dicentes, ecclesiam nostram non esse abbatiam, sed potius iuris sui capellam, nec nos in ea remansuros nisi quamdiu ipsi vellent. Unde duo archidiaconi Cameracenses, Anselmus scilicet et Radulfus, filius domni Tetbaldi monachi nostri, qui frequentabant episcopum suum adhuc nobiscum commorantem, tali contradictione canonicorum Tornacensium commoti; cum litteris deprecatoriis domni Odonis episcopi Romam petierunt privilegiumque domni pape Pascualis nobis detulerunt, in quo nobis concedebat (1), ut (a) omnes qui apud nos sepeliri vellent, nisi excommunicati essent, libere et absque ulla contradictione sepeliremus; adiunxerunt etiam plurimis nostrum ignorantibus, ut decimas laborum nostrorum quos circa monasterium laboramus ulterius non solveremus, quoniam a domino papa nobis remittebantur. Quod ut canonicis innotuit ilico contra nos insurgunt totumque orbem adversum nos incitant, incendiis et rapinis ecclesiam nostram valde perturbant. Cumque cenobii nostri prepositus esset frequenter superius nsemoratus Radulfus, canonicorum vero Gonterus, filius germani eius Tetberti, dum inter se non solum ecclesiasticis sed etiam secularibus armis decertarent patruus et nepos, videbatur inter duas ecclesias geri non solum civile, sed etiam plus quam civile bellum. Domnus tamen papa numquam auxilium suum nobis impendere destitit, sed ad se frequenter redeuntibus pie consuluit; unde etiam huiusmodi litteras Baldrico episcopo nostro inter multas alias transmisit:

88. Paschalis episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Balderico Noviomensi seu Tornacensi episcopo salutem et apostolicam benediccionem. Fraternitati tue iam secundas litteras misimus, ut monachis Sancti Martini iusticiam faceres de iniuriis illis, quas a Tornacensibus clericis patiuntur. Ceterum eandem iusticiam exercere diu multumque fraternitas tua dissimulavit, unde oportunum duximus idem negotium Lamberto Atrebatensi, lohanni Morinensi comprovincialibus fratribus commisisse (2), qui nimirum tanquam religiosi viri ad pacem vehementius intendentes. idem negotium minus canonice tractaverunt. Quam ob rem nos utramque partem ad nostram presentiam evocavimus. Ipsis itaque clericis ex sanctorum patrum auctoritate monstravimus, quam indebite in decimarum exactione et sepulturarum prohibitione monachos pregravarent. Beatus enim Gregorius Augustino Anglorum episcopo scribens: "Communi", ait, "vita viventibus iam de faciendis portionibus vel exigenda hospitalitate et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum, cum omne quod superest in causis piis ac religiosis erogandum est". Quartus autem Leo synodali constitutione decernit, ut decime et primitie seu quecumque oblationes vivorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur a laicis. Ubi notandum, quod non a monachis, sed a laicis reddi decime iubeantur. Monachi, namque, cum eorum plerique aut levite aut sacerdotes sint aut aliis ecclesiasticis ordinibus perfruantur, cum assidue per Dei gratiam divinis inserviant ministeriis, immunes profecto ab huiusmodi exactionibus sunt habendi. Idem etiam Leo episcopis Britannie scribens, illis tantum ecclesiis que plebes vocantur deberi decimas indicat, ubi sacrosancta dantur baptismata; in quibus videlicet verbis evidenter apparet, causa baptismatis, eucaristie, penitentie seu ceterorum officiorumn que a clericis populo exibentur, decimas a populo esse reddendas; in quibus omnibus nullum a clericis servicium monachorum conventibus exhibetur. Porro de sepultura monasteriis permittenda beati Greyorii habetur manifesta sententia. Iohannem enim Veteris-urbis episcopum in monasterio sepeliri mortuos prohibentem hiis verbis cohibere curavit: "Si ita est", ait, "a tali vos hortor inhumanitate recedere et sepeliri mortuos ibidem vel celebrari missas, nulla ulterius habita contradictione, permittas, ne denuo querelam de his que dicta sunt Agapitus vir venerabilis ad me depromere compellatur". Hac sanctorum patrum auctoritate comperta et veritatis ratione cognita, predicti, qui ad nos venerant, clerici Tornacenses debita humilitate cesserunt et de cetero se nullum super hiis querelis molestam monachis illaturos polliciti sunt. Tuam ergo sollicitudinem, frater karissime, commonemus, ne ulterius supradicti monasterii fratres patiaris molestiis talibus infestari, neque cathedram ibi colloces, neque aliud quid inferas, quo regularis ordo turbetur. De hiis nutem elemosynarun partibus, que sunt a morientibus ecclesiis relinquende, vestra interest dyocesis vestre parrochianos instruere, ut per tue vigilationis diligentiam largiente Domino tam clericis quam monachis iusta serventur"


a) deest c.

1) Haec iam desideratur.
2) Jaffe, Reg. nr. 4597.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page