LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 315

patre Philippo regi Francorum directa, in qua de filio suo vehementer conqueritur [1106]; quam si quis legerit et non fleverit, videtur mihi duri esse cordis.

85. Mortuo ergo patre Henrici Henrico seniore, non quidem armis sed tristicia cordis filius eius, iam diu optato regno potitus, mandavit Cameracensibus, ut Gualcherum excommunicatum ab urbe pellerent, domnum vero Odonem reciperent. Tuncque primum domnus Odo urbem sedis sue pacifice ingrediens, precepit nobis, ut abbatem eligeremus, et consilio eius domnum Segardum priorem nostrum eligimus virum religiosum, ieiuniis et orationibus deditum qui iam multis annis prioratum ecclesie nostre tenuerat. Prefatus vero Henricus regnum adeptus sed in patris sui sententia permanens nec antiquorum regum dignitate carere volens, qui episcopos eligere consuevelant, congregato exercitu Romam tendit [1111], dicens se pro consecratione et corona de manu domni pape suscipienda illuc ire. Susceptus itaque a Romanis cum magno gaudio et processione, venit; ad sancti Petri ecclesiam, ubi domnus papa residens eum expectabat. At ubi ex more pedibus pape summissus ad osculum eius levatus est protinus proditionem et perfidiam diu premeditatam aperuit, voceque Teutonica signum dans militibus armatis, dominum papam, quem iam osculatus fuerat cum omnibus cardinalibus, qui eum pro tam festiva processione circumdederant, violenter captum in sua castra duxit et custodie mancipavit pluresque Romanorum qui sibi resistere voluerunt trucidavit; cum exercitu enim magno venerat. Illi autem nullam doli suspicionem habentes, omnino ad bellum imparati erant, ideoque non mirum fuit si facile sunt (a) superati. Papa ergo videns periculum non solum episcoporum et cardinalium, qui secum capti fuerant, sed totius regionis, quam hostiliter, non ut imperator, sed tyranus devastabat, pro imminenti necessitate magis voluit sententiam ad tempus mutare, quam hiis non providere quorum cervicibus gladius imminebat. Concessit itaque regi et etiam privilegii sui auctoritate confirmavit, ut assensu eius electiones pontificum fierent, ectis autem per virgam et anulum investituram faceret. Cum vero rex huius concessionis deiussiorlem quereret papa ei corpus Domini in ore posuit: "Hoc", inquiens, "corpus Domini tibi trado loco fideiussoris, quod de hiis que tibi promisi nichil ulterius violabo". Sic itaque rex letus papam cum omnibus quos ceperat dimisit et in terram suam, id est in Lotharingiam, rediit filiamque Henrici regis Anglorum Leodii sibi a patre cum multis divitiis presenitatam, uxorem duxit [1114]. Divino tamen iudicio non diutina prosperitate gavisus est, sed prefatam reginam viduam sine prole relinquens regno simul et vita citius privatus est [1125]. Siquidem post discessum eius ab urbe Roma diversi pontifices in unum convenientes et apostolice proditionis eum infamantes paremque lude eum fore dicentes, qui post osculum et per osculum tradidit Dominum, privilegium quoque illud quoque papa dederat; non privilegium, sed pravilegium vocantes, sententia anathematis eum percusserant, et quicquid dominus papa necessitate compellente dispensative fecerat, irritum esse decreverunt.

86. Quidam clericus nomine Norbertus qui in eadem captione capellanus imperatoris erat, videns tantam nequitiam domini sui regis penitentia ductus, pedibus domini pape prostravit et absolutione ab eo suscepta, secularem vitam relinquens, in Franciam venit et in episcopatu Laudunensi locum quendam solitarium reperiens qui Premonstratus dicitur, ibidem Deo sub regula sancti Augustini, immo multum rigidiori et artiori, servire cepit [1119], que per Dei gratiam brevi tempore profecit ut nullum post apostolos videamus hodie tantum fructum in ecclesia fecisset (1). Nam cum necdmm conversionis eius tricesimus annus sit, iam fere 100 monasteria a sequacibus eius per diversas orbis partes constructa audivimus, ut etiam in Ierusalem usque regula eorum servetur. Nam ut de aliis taceam, in urbe Laudunensi commissa est ei a domno Bartolomeo episcopo quedam paupercula ecclesia honore sancti Martini constructa, in qua idem Norbertus paucos ex fratribus suis ponens, abbatem eis prefecit virum religiosum nomine Walterum, cui Deus tantam gratia contulit ut hodie in ipsa ecclesia fere quingenti fratres degere videantur; iamque ex ipsa 10 fere alia monasteria processerunt. Ipse vero Norbertus postmodum in urbe Magdeburgensi archiepiscopus factus [1126], tempore Lotharii imperatoris, qui Henrico successit, defunctus est [1134]. Sed nunc iam ad nostrum cenobium redeamus.

87. Cum domnus Odo fere 13 annis illud rexisset episcopus factus, domno Segardo


a) bis scriptum, sed semel deletum c.

1) Cf. quae e libro de mir. S. Mariae edita sunt SS. XII, p. 654 sqq.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page