LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 314

Quis eo die luctus totum conventum nostrum repleverit, quis singultus pectora nostra concusserit, nullus facile explicare poterit. Vix tamen octo dies transierant, et rursum nobis quedam redditur consolatio, quoniam ipse, rebellante ac resistente Galchero (a) episcopo, pacifice ingredi non valens Cameracum urbem, rursum nobis ab archiepiscopo remittitur et per annum integrum nobiscum demoratur. Que autem eiusdem rebellionis causa fuerit, paucis aperiendum videtur, licet a cepta narratione digrediamur.

83. In Vita beati Gregorii legitur, quod, cum ad apostolice sedis regimen fuisset electus et reluctaretur, Romani assensum Mauricii imperatoris petierunt et per eum in sede pontificali electum levaverunt. Sed et beatum Eligium et sanctum Audoenum a Dagoberto (1) rege Francorum ad pontificatum electos et promotos fuisse legimus. Cumque idem etiam multis aliis in locis legatur, sanctos scilicet viros a regibus ad pontificatum fuisse promotos, ecce subito Henrici senioris imperatoris temporibus papa Romanus, qui primum vocatus est Heldebrandus postea vero Gregorius septimus, prohibet, ne quisquam ab eo eligatur vel promoveatur, et omnes qui ab eo promoti fuerant vel baculum seu anulum de manu eius susceperant excommunicantur et deponuntur, in toto etiam regno eius, in partibus duntaxat Teutonicis divinum officium interdicitur. Fit maxima sancte ecclesie perturbatio, ita ut multi dicerent tunc impleri illam prophetiam Ezechie regis: Ecce in pace amaritudo mea amarissima" [Es. 38, 17]. Amara namque fuit ecclesie amaritudo tempore martyrum a paganis occisorum amarior tempore hereticorum, amarissima in pace christianorum. Henricus namque imperator non ferens auferri sibi dignitatem antecessorum suorum, et dicens, papam non hoc facere pro libertate ecclesie, sed potius ut sub occasione et pretextu iusticie maiorem posset pecuniam congregare alium papam eligit nomine Guibertum eumque qui se excommunicaverat facit excommunicari et contra preceptum eius in regno suo divinum officium cogit celebrari. Dehinc congregato exercitu Romam obsidet totamque provintiam devastat. Gregorio papa moriente, succedit Urbanus et eadem que antecessor eius statuerat confirmat ac inter cetera que in Clarmontensi concilio decrevit etiam Gualcherum Cameracensem episcopum, pro eo quod episcopatum per pecuniam adeptus fuerat et virgam atque anulum de manu imperatoris susceperat, excommunicationis gladio percutit et ab episcopali officio deponit [1095]. Ille violentia regali fultus, pluribus annis episcopatui superbe presidet et contra pape preceptum in urbe Cameracensi divinum officium celebrari iubet. Urbano pape morienti [1099], Paschalis succedens et Gualcherum in diutina obstinatione pertinaciter perseverare dolens, missis litteris Manasse Remensi archiepiscopo apostolica auctoritate precipit, ut congregatis comprovincialibus episcopis, Cameracensi ecclesie episcopum omissa dilatione eligat et consecret. Sic ergo abbas noster domnus Odo eligitur et consecratur. Sed quia archiepiscopi auctoritate Gualcherus expelli non valet, abbas noster iam consecratus, nobis remittitur et episcopale quidem officium ubique gerit, ingressum vero urbis et redditus regales non habet.

84. Interea callidus papa Henricum adolescentem, filium Henrici imperatoris; litteris adversus patrem concitat et ut ecclesie Dei auxilietur admonet. Ille regni cupidus et gaudens se competentem occasionem ex apostolica auctoritate invenisse, contra patrem ferociter armatur eumque regno propellit [1106], ita ut preter Autbertum Leodiensem episcopum nullum inveniret qui sibi adhereret. Iuvenis frendens, eo quod contra voluntatem suam a predicto episcopo pater suus in urbe Leodiensi retineretur, exercitum congregat et in die sancto parasceue Leodium violenter intrare parat [22 Mar.]. Precedente ergo feria quinta cum episcopus, iam vesperis finitis, ex more ecclesiastico pedes canonicorum lavaret et cenam dominicam celebraret, ecce subito nuntiatum milites iuvenis regis castrum quod Wisetum (2) dicitur obtinuisse. Exiliunt cum impetu Leodienses et precedente Namucensi comite obviam venientibus ire festinant; ecce autem, dum milicia novi regis inconsulte et prepropere pontem Moselle (3) fluminis conscendit repente pons fluminis frangitur et quingenti fere milites loricati et armati cum equis in flumine corruentes necantur. Sicque rex iuvenis, quod contra patrem tam sollempni die pugnare voluisset sero penitens (b), non sine magna confusione retrocedere et Moguntiam redire compellitur. Quia iam totum regnum excepto Leodio obtinuerat, rursum resumptis viribus contra patrem armatur, donec pater omni principum auxilio destitutus in quodam castello ab eo includitur. Extat quedam epistola (4) ab eodem


a) Gaulchero H., ubi sequentia breuius reddita et alio ordine relata sunt. b) renitens c.

1) Immo Clodoveo eius filio. DACH.
2) Viset ad Mosam.
3) Lege Mosae.
4) Sigeberti chron. a. 1106, p. 369.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page