LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 311

tate corporis laborem conventus non poterat sustinere. Hunc itaque illuc mittens, nec tamen fodere aut ligone silvam eradicare cogens, sed de substantia et pecunia ecclesie nostre ei tribuens, sic eundem locum gratia Dei donante provexit, ut intra breve tempus plures ibi Deo servire gauderet, ubi primo nichil preter vacuam ecclesiolam vepribus circumseptam invenerat. Canonici siquidem Noviomenses eundem locum frequentantes et solitarie Deo servire volentibus aptum esse videntes, primo de rebus suis ibi conferre, deinde ad conversionem venire et monachi fieri ceperunt, benedictionem tamen, monachi professione (a) facta, in ecclesia sancti Martini ab abbate accipientes. Inter quos quidam nomine Petrus aliorum canonicorum quasi pater existens, relicto seculo, monachus factus, duas optimas vineas Noviomi sitas dedit, tanteque* religionis esse cepit, ut non solum clericis et militibus, verum etiam totius provincie monachis se imitabilem preberet, ita ut a multis frequentaretur et quasi divinitus datum consilium eius audiretur; ipse tamen humilitatis sue custos, nec ordinem presbyteratus, licet ab abbate et fratribus rogatus, suscipere voluit, nec advenientibus nisi accepta a priore licentia loqui consensit; ipsum autem priorem frequenter de elemosina pauperibus commonebat.

76. Quodam tempore cum fames nimia totam provinciam opprimeret (1), et prefatus prior Radulfus de fratrum penuria sollicitus pauperibus more solito elemosinas erogare trepidaret, domnus vero Petrus, ne aliquid de consueto numero minueretur, suaderet, ecce subito pauperibus supervenientibus minister panes defecisse respondit. Cui domnus Petrus: "Vade", inquit, "et quere, si forte aliquod frustum panis in archa remanserit". Cum vero minister se eadem hora vacuam archam dimisisse diceret, ille vero ad querendum instigaret, minister instantia eius fatigatus ad archam rediit et quam paulo ante vacuam dimiserat usque ad summam superficiem repletam panibus invenit. Ex fide ergo eius cepit idem prior Radulfus omnibus supervenientibus pauperibus sic abundanter tribuere, ut nulli omnino panis negaretur; quanto vero plus erogabat, eo magis substantiolam domus Dei nutu augmentari videbat, ita ut usque in hodiernum diem prefata sancti Amandi ecclesiola a vicinis multum diligatur et frequentetur, iamque non solum de Noviomo, sed etiam de Compendio aliisque propinquis locis plures tam viri quam matrone ad conversionem venientes, eidem loco multa conferant. Fratresque Tornacenses, qui contra Radulfum prepositum prius murmuraverant, quod pecuniam de Tornaco transmitteret, nunc gaudent et laudant, quod voluntati eorum non crediderit. Prefatus autem domnus Petrus multociens nobis familiariter loquens, dicebat, se in cathedra sancti Petri natum et baptizatum fuisse et ad conversionem venisse, addens, se credere, quod in eodem festo moriturus esset; quod et contigit. Nam** in cathedra sancti Petri de labore, sicut credimus, ad requiem transiens, in claustro prope ostium ecclesie sancti Amandi cum magno fratrum et comprovincialium luctu sepultus est. Ipse autem prefatus prior Sancti Amandi Radulfus, quem genere Normannum fuisse dicimus, habebat in ecclesia nostra tres germanos presbiteros, magne religionis viros, domnum scilicet Guillelmum, Godefridum et Rogerum, qui cum domno Odone abbate a primo tempore conversi fuerant paupertatisque onus cum eo sustinuerant. 77. Unus ex hiis supra memoratis Godefridus scriptor peritissimus fuit multosque codices in ecclesia nostra scriptos dimisit: Moralia scilicet beati Gregorii super lob in sex voluminibus divisa, historiam etiam optimam, que a parabolis Salomonis incipiens omnes prophetas et apostolorum actus atque epistolas continet; missalem, in quo cotidie utraque missa in conventu cantatur; textum euvangeliorum; Augustinum de civitate Dei et Enchiridion eius multosque alios libros, qui ex similitudine penne ab eo conscripti fuisse facile possunt adverti (2). Hic ergo Godefridus, cum adhuc in iuventute positus post plures codices scriptos domnum abbatem egrotantem sanus visitans ei colloqueretur, subito ipse infirmitate comprehensus, nobis mirantibus, ad lectum defertur et post triduum oleo sancto ungitur. Cum vero, aliis recedentibus, ego, qui domno abbati serviebam, cum eo remansissem et quomodo se haberet quererem, ille nichil omnino mali vel doloris se sentire respondit. Suadenti vero mihi, ut se super cilicium ad terram deponi permitteret, quatinus exemplo

*) Reliqua huius cap. om. H.
**) Reliqua et c. 77. om. H.

a) profectione c.

1) V. supra c. 70.
2) Nonnullos codices mss. ex his transtulit in suam bibliothecam illustr. dom Carolus le Telier archiep. Remensis a. 1668. DACH.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page