LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 310

Marie nomine Wericus. Deinde Balduinus cantor cum filio suo Tetberto altare de Samiun (1). Letbertus quoque canonicus, pater domni Walteri huius cenobii abbatis, altare de Paschendal (a). Sed et Gerricus canonicus cum Wenemaro milite partes quasdam altaris de Templovio. Rabodus episcopus, cuius tempore cenobium nostrum restauratum est, altare de Euregniis. Adam quoque canonicus rogante patre suo Sigero precentore, qui cum germano suo Hermanno (b) preposito apud nos monachus fuit, sicut longe supra dictum est (2), dedit nobis quinque altaria, scilicet de Haltra, Sarra, Hisengein (c), Gudelengein (d) et Estenputh. Erpulfus clericus altaria de Wilesbeccae (e) et de Fivia*. Monachi de Dunis pro quadam terra, quam supra mare habebamus a domno Symone Tornacensi episcopo, duo altaria, scilicet de Beverna et de Lendengein, dari nobis fecerunt. Desiderius Tornacensium archidiaconus et prepositus Insulanus altaria de Guerna (f) et Liedda. Geraldus episcopus et clerici de Ecurt (3) pro curte de Brugis altare de Muscherun (g). Altaria de Anulino (4) et de Alemis nobis dari fecerunt monachi de Lhos pro curte nostra de Pevela a domno Geraldo episcopo. Omnia hec habemus in episcopatu Tornacensi. Letbertus canonicus altaria de Zulte et de Wachines. Bartholomeus episcopus altaria de Fasti et de Proisi. Thomas de Marla altare de Froimont. Hec tria habemus in episcopatu Laudunensi. In episcopatu Cameracensi hec: Albertus altare de Sirau (5). Wericus decanus altaria de Galren (6) et de Quarta. Ulbaldus altare de Hacheniis. Domnus Odo primus abbas huius loci cum factus fuisset episcopus Cameracensis, altare de Malda** (7). Odo presbyter de Boveniis (h) (8) altaria de Ostiolo et de Papengain. Walterus decanus Tornacensis qui postea episcopus fuit, altare de Vais. Tetbaldus Rothnacensis ecclesie prepositus***, pater Radulfi Cameracensis archidiaconi, ad conversionem veniens, dedit nobis+ altare de Floresbech (i), de Ormegniis (9) et de Balluel et de Lierda Sancti Martini, ad quod altare pertinebat quedam terra super Tenram (k) fluvium, ubi prefatus Radulfus prepositus edificavit duodecimam++ curtem et optimum molendinum construxit. Deinde Mascelino Lutosensis ecclesie (10) preposito cum uxore sua Mainsende et filio suo Alexandro ad conversionem veniente nobisque duo altaria, scilicet de Boveniis (8) et de Branteniis, dante, prefatus Radulfus in eisdem parrochiis tres alias curtes superaddidit, sicque quintum decimum numerum complevit. Sextam decimam apud Veson (11), septimam decimam apud Merbiis, octavam decimam apud Toreliis, nonam decimam apud Froianam, vicesimam vero prope Brugias in ecclesiola que sancti Trudonis dicitur edificavit.

75. In (l) pago Noviomensi prope castrum quod dicitur Torota (12) ecclesiolam unam in honore sancti Amandi constructam invenit, sed ita vacuam et pauperculam, ut non passum quidem terre hec domum vel aliquid ad victum pertinens invenerit. Adamato itaque loco illo solitario et longe ab hominum habitatione remoto, accedens ad domnum Baldricum Noviomensem episcopum, ecclesiolam illam nobis dari poposcit et impetravit (13). Inde contra voluntatem multorum nostri cenobii monachorum, qui dicebant eum frustra tam procul et in tanta solitudine laboraturum, a domno abbate Odone impetravit, ut illuc ire permitteret quendam monachum presbyterum, genere Normannum, nomine Radulfum, qui pro infirmi-


*) in pago Curtracensi add. H.
**) H., quae has donationes alio refert ordine, addit: Terras autem et vineas de Pinon, cum pluribus annis [eas m] tenuissemus, vendidimus 60 libr. [canonicis m] Premonstrate ecclesie, quoniam nobis proficue (n) multum non erant, et emimus quandam terram supra mare, que singulis annis, quamdiu eam tenuimus, tres marchas nobis reddidit. Sed monachi de Dunis eam sibi utiliorem fore sperantes, sibi dari postulaverunt et impetraverunt nobisque pro eius commutatione a domno Symone Tornacensi episcopo duo altaria, scilicet de Beverna et de Lendenghin (o), [dari (p)] fecerunt, que singulis annis commodum quatuor marcharum prestant. Pergit: In supradictis itaque curtibus quas etc. ex c. 80.
***) vir valde honorabilis add. H.
+) in eodem Cameracensi episcopatu add. N.
++) tertiam decimam H. et infra: sextum decimum numerum replevit. Septimam decimam prope Brugias.

a) Pascendal H.
b) Herimanno H.
c) Isengain H.
d) Gudelengain H.
e) Willebecca H.
f) Guerra H. Dach.
g) Mouseron H.
h) ita H.; Bouniis c.
i) Florsberch H., ubi de O. -Sancti Martini desunt.
k) Teneram H.
l) Deinde in H.
m) deest 2.
n) proficua m. n. erat 2.
o) Leud. ed.
p) deest ed.

1) Sameon
2) C. 8.
3) Ecourt-St.-Quentin(?). H.-E.
4) Annoeulin, Allennes-lez-Marais, prope Tournai (?); Lierde-St.-Martin prope Grimbergen. Seclin. H.-E. .
5) Sirault. Charta Odonis episcopi H.-E. Cameracensis de hoc altari data est a. 1112; v. Wauters II p. 63
6) Gaurain, Quartes, Hacquegnies. H.-E.
7) Maulde. DE SM.
8) Bouvignies prope Ath. H.-E.
9) Ormegnies prope Ath; Bailleul prope Tournai (?); Lierde-St.-Martin prope Grimbergen. H.-E.
10) Leuze.
11) Vezon prope Antoing. H.-E.
12) Prope Compendium; inde nobilis familia nomen traxit, quae produxit viros illustres sago et infulis. DACH.
13) A. 1103; Wauters, "Table" II, p. 16.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page