LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 309

tuor domos sive mansiones, quas abusive curtes vocamus *, in pago Tornacensi infra unum pene miliarium prope ecclesiam construxit quarum prima dicitur Warnavia (1), secunda Dusiolpetra (a) tercia Longa-salix (2), quarta Tintenias. In hiis quatuor curtibus decem quadrigas posuit terramque eis sufficientem adquisivit. Quintam curtem construxit inter Namen (3) et Templovium in terra quam a comite Roberto, ut superius dictum est (4) pro equo suo ecclesie dari impetraverat. Sextam vero apud Canfen** (5) et septimam apud Costenten (b) in terra que ei ex paterna hereditate provenerat. Octavam (c) apud Audolmansum super Scaldum fluvium. Nonam apud Galren (d) (6). Decimam apud Domerias*** (7). Undecimam apud Catenias (8).

73. Interea domnus Rabbodus episcopus, qui fuit avunculus Everardi Tornacensium castellani, qui ipsum Tornacense castellum cum castello de Moritania ante paucos dies ceperat et dominationi sue subdiderat, legitimos heredes de eis expellens Gerulfum de Tornaco et Hugonem de Moritania: hic Rabbodus vir nobilis et magne probitatis existens, inter cetera que laudabiliter fecit etiam cenobium nostrum restaurare curavit, sicut supra dictum est (9). Sed heu! sicut per beatum Iob dicitur quod in angelis suis reperit Deus pravitatem [Job 4, 18], ita etiam hic tante probitatis episcopus apud Romanam sedem cepit accusari, quod per pecuniam regi datam adeptus fuisset episcopatum. Unde cum multociens apud papam pulsaretur, nonnulla ornanenta Tornacensis ecclesie pro sui redemptione vendita suis adiutoribus dedit, nonnullos redditus altaris Sancti Salvatoris de Brugis vendidit canonicis Sancti Donatiani e nonnullos vero alios redditus tam altariorum ceterorum quam terrarum episcopi distraxit. Cum vero iudicatum fuisset, ut cum duobus episcopis se de simonia purgaret, magister Anselmus, tunc temporis Laudunensis scole doctor precipuus et per totam Franciam pro sua scientia famosissimus, auxilium episcoporum ei consilio suo abstulit, conscius eos secure non posse iurare eum innocentem fore. Ubi vero ei multis intervenientibus concessum est ut sola manu se purgaret, Hugo Lugdunensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus videns eum velle iurare, surgens coram omnibus: "Quid facis," inquit, "infelix, qui male iurando animam tuam interficere queris? Desine ab hoc iuramento, et nos impetrabimus, ut modo non deponaris, sed per biennium dilationem habens, postea pontificatum sponte quasi religionis vel senectutis causa honeste dimittas. Si enim iuraveris ecce tibi predico, quod de hoc anno cum honore non exibis". Episcopus sicut ceperat, manum super euangelicum textum posuit, et se innocentem de symonia iurans securus de concilio exivit et Tornacum rediit. Post paucos dies Brugis abiit, et pro infirmitate sua minui sanguine volens, dum medicus expectatur, ipse pro corporea necessitate interiora cubiculi ingreditur; ubi cum diutius moraretur unus ex ministris eum secutus, videt eum coram sede resupinum cecidisse, et cum nimio exclamat dolore. Protinus omnes introgressi, inveniunt eum paralisi dissolutum membrorum simul et lingue officium perdidisse. Inter manus levatum ad lectum deferunt et post paucos dies sine confessione deflent morientem. Eo (+) itaque Tornaco deportato et in ecclesia sancte Marie sepulto succedit ei in episcopatu domnus Baldricus Noviomensis archidiaconus [1098].

74. Radulfus autem suasit domno abbati Odoni, ut, si quis ecclesie nostre vellet dare altaria sine simonia pro anima sua, non renueret ea more aliorum religiosorum abbatum suscipere. Annuente abbate, primus dedit nobis altare de Spelcin (f) quidam canonicus Sancte


*) Deinde Radulfus quatuor curtes H.
**) duas quadrigas terrae habentem addit H.
***) Vescim H., ubi duodecimam apud Domerias.
+) H. compluribus omissis ita: Interea defuncto Rabbodo episcopo, ei succedit in ep. B. N. d. Qualiter Rabbodus obierit, in serie episcoporum superius (10) descripta invenies. Post hunc Tetbaldus Rothn. etc

a) Dulciopetra H.
b) Constentem H.
c) octava c. ?
d) Folrem H. ed.
e) Donationi corr. Donatiani c.
f) d'Esplicin H. ed.
g) aliquot redituum 2.

1) Varnave, Duissenpierre, hodie St. Maur; Tintaigny. DACH.
2) Hodie Ferme de longue Saulx, prope Frasne-lez-Buissenal. DE SM.
3) Nomain, Templeuve en Pevele. DACH.
4) C. 58.
5) Hodie Canof vel Camphin DE SM.
6) Gaurain.
7) Dommeries DACH.
8) Cantenies DACH.
9) C. 11.
10) Hist. lib. III


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page