LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 306

remotiori ecclesie parte lectulum suum posuerat non pro custodiendo ecclesie thesauro qui nullus adhuc erat -- nam nec calicem argenteum nec crucem vel textum abbas habere volebat --, sed solummodo pro pulsatione vigiliarum diligenter providenda. Cum ergo quadam nocte, sicut idem Radulfus, vir veracissimus, nobis multociens retulit, in lectulo su recubans psalmis et orationibus pervigil insisteret, audivit in choro quasi aliquam multitudinem advenientem et modesta voce responsorium illud de sancta Trinitate cantantem: Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu. Completo vero responsorio, audivit duos ad altare procedentes et versum responsorii, id est: Benedictus es, Domine, in firmamento celi", dulcissima et protracta melodia subiungentes, finitoque versu, rursus chorum finem responsorii repetisse, sicque siluisse. Cumque hoc aliquotiens religiosus ille monachus audiens domno abbati Odoni et quibusdam spiritualibus senioribus secrete retulisset, omnes in commune dixerunt, se credere (a), quod anime bonorum ibidem quiescentium essent, que de ecclesiole illius restauratione Deo gratias agerent*.

68. Prefatus itaque abbas instituta et doctrinam antiquorum patrum assidue legens et etiam secularis illius poete versiculum recolens:

Dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum,"

non cruces aureas fabrcare cupiebat, sed omnem que sibi deferebatur pecuniam egentibus et oppressis erogabat. Omnes tamen ad conversionem venientes retinebat; sententiam Domini imitari studens dicentis: Et eum qui venit ad me non eiciam foras". [Ioh. ev. 6, 37] Nullum vero antequam probaretur recipere volebat et in ipsa probatione tanta eis onera imponebat, ut omnes antiquorum probationes excedere (b) videretur. Nam cuidam converti volenti precepit ut saxum enorme quod vix a pluribus moveri posset, ultra urbem Tornacum solus duceret. Videres hominen nunc brachiis ac manibus nunc toto corpore sese saxo totis viribus subponentem rivumque sudoris omni ex parte emittentem et pro posse obedientiam magistri implere conantem. Aliis etiam precipiebat **, ut per plures dies ac noctes sub stillicidiis domorum immobiliter permanentes pluviarum ymbres ruentes sustinerent. Sed quamvis eis tam dura et importabilia onera imponeret miro tamen modo multo plures tunc ad conversionem in ecclesia nostra, tam milites quam clerici, veniebant, quam hodie venire videamus, cum iam nullus probatur, immo ut veniat multis blanditiis et promissionibus demulcetur. Eo siquidem tempore etiam ex canonicis Sancte Marie aliqui ibidem conversi sunt: domnus scilicet Amandus, qui pluribus annis prioratum Aquicinensis ecclesie tenuit, deinde abbas Marcieniensis effectus, ecclesiam illam pene destructam tam interius in religione quam exterius in divitiis renovando correxit; domnus etiam Walbertus, qui in ecclesia nostra prior existens, post multos annos in Catalaunensi (1) episcopatu in cenobio qui dicitur Morls Sancti Martini abbas est factus ibique defunctus; domnus etiam Gonhardus (c), qui multis annis prioratum ecclesie nostre tenuit; domnus quoque Bernuinus. Hos ergo quatuor divites primo clericos postea vero pauperes monachos, si, quomodo ab abbate Odone probati fuerint, referre audisses, vix *** pre immensitate leticie risum tenere potuisses. Videns siquidem eos nimis esse superbos, per aliquot dies eos vaccas mulgere et caseum facere precepit sicque probatis monasticum habitum tradidit. Et si quidem tunc altaria que ipsi tenuerant: recipere voluisset, forsitan usque hodie ecclesia nostra exinde ditior esse potuisset; sed quia proposuerat nec altaria nec ecclesias vel decimas accipere, sed solummodo de labore manuum suarum et de agricultura quadrigarum nutrimentisque pecorum suorum vivere, nichil ex ecclesiasticis redditibus quos ipsi tenuerant voluit habere, dicens, talia non a monachis, sed solummodo a clericis possideri debere. Et hec quidem eius intentio vite et institutis monachorum antiquorum concordabat. Postea vero cognovit a monachis iuxta urbem habitantibus, quos populares sive seculares quidam nominant, non ex toto antiquorum instituta posse servari.

69. Nam cum (+) omnes secum vult ad Deum pertrahere, tantam multitudinem mulierum,


*) H. redit ad c. 39.
**) Multa alia precipiebat. Sed H.
***) admirari potuisses. Videns aliquem eorum n. e. superbum p. a. d. eum v. m. et c. f. pr. ceteris omissis H.
+) Cum autem o. s. H., ubi multa omissa sunt.

a) ita H., dicere c.
b) exedere c.
c) Gonthardus H. ed.

1) Cameracensi potius. DACH.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page