LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 292

bant, mentionem faciunt, utque eas Sancto Martino redderet, unanimiter deposcunt. Ea* tempestate Balduinus ille advocatus Tornacensis, cuius superius mentionem feci, (1) iam seculo renuntiaverat et in cenobio Beccensi, quod in Normannia situm est, sub venerabili abbate domno Anselmo, postmodum Cantuariense archiepiscopo, monachus factus fuerat. Radulfus vero, germanus eius, miles strenuissimus, ei in advocatione successit terrasque Sancti Martini cum advocatione in beneficio de manu episcopi suscepit. Hunc itaque Ra dulfum episcopus secrete convocans, suasoriis verbis ad elemosinam accendere cepit et ad ultimum, ut easdem terras monachis illis pauperibus pro anima sua dimitteret, rogavit et, o inedicibilis Spiritus sancti clementia! inflammatum ilico cor hominis est, benigne ad omnia respondit et sine ulla dilatione terras illas episcopo reddidit. Episcopus vero eas l0 privilegii sui auctoritate Sancto Martino liberas reddidit (2)**. Sed quia preter illud privi legium nullum antique scripture habemus testimonium, quod ecclesia nostra antiquitus abbatia fuerit, nisi solummodo quod continetur in Vita sancti Eligii episcopi, (3) quia moriens, evocato Balderedo Tornacensi abbate, precepit ei, ne ad suos Turonis rediret, minus fidenter eam confirmamus abbatiam fuisse. Fuerit ergo necne, illud fidenter asserimus, domnum Odonem nichil in ea invenisse. Quid etiam mihi in adolescentia contigerit, dicam.

41. (1117) Quidam ex monachis nostris Corturiacum (4) ad Clementiam comitissam directus invenit ibi quendam abbatem, qui ad eandem venerat. A qua interrogatus, unde esset, cum de Sancto Marlino Tornacensi se esse respondisset, abbas protinus ille percunctari cepit, ubi esset et cuiusmodi esset abbatia Sancti Martini Tornacensis. Cumque monachus, prope eam esse, nec antiquam, sed novam et ante viginti annos constructam fuisse, dixisset, abbas protinus subiunxit: "Vere, frater, plus quam trecenti anni sunt, ex quo abbatia Sancti Martini Tornacensis facta est. Nam in ecclesia nostra adhuc servantur privilegia Sancti Martini Tornacensis, que monachi eius Wandalorum *** persecutionem fugientes ad nos attulerunt ibique reliquerunt. Ego ipse vero multociens quesivi, ubinam terrarum sit ecclesia sancti Martini Tornacensis sed hactenus scire nequivi". Tunc monacho abbatem sciscitante, unde esset, abbatem de Ferrariis se esse respondit. Rogatus vero multum, ut Tornachum veniret, non sibi vacare respondit. Monachus rediens cum hoc nobis retulisset, ilico rursus cum alio litterarum perito Corturiacum sciscitandi plenius gratia remittitur; sed abbas, qui iam discesserat, non invenitur. Magnus nobis dolor, magna questio exoritur; ubi sit Ferrariensis ecclesia querimus, sed discere nequimus.

42. Post duos annos generale concilium a papa Calixto Remis indicitur. (11l9) Qui papa frater erat Clementie comitisse, qui prius fuit Viennensis archiepiscopus et vocabatur Guido. Ibi spes aliquid audiendi nobis renascitur. Negotii huius indagatio mihi (+) imponitur, cum necdum, sicut puto, essem dyaconus. Tota die circueo ecclesiam sancte Marie, et in tanto (a) conventu oppressus et opprimens, cuicumque monacho obvio, ubi sit Ferrarias, requiro, et per triduum nichil proficio. Interdum deficio; sed vires reddit mihi ille versiculus:

Labor improbus omnia vincit." (Verg. Ecl. 1, 145)

Tandem in episcopatu Parisiensis (6) Ferrarias esse audio. "Deo gratias!" clamo, per clericos Parisienses abbatem Ferrariensem (7) agnosco; protinus illum adire cupio, sed turba impediente nequeo. Tandem diu desideratam papa donante comedendi licentiam, abbati me coniungo, verba que monacho (8) Sancti Martini Tornacensis apud Corturiacum ante biennium dixerat recolo, facile eum recordari gaudeo, quid in illis privilegiis que apud se servari


c. 56. *) H. aliter: Ea tempestate Fastredus supra nominatos, qui restaurationem huius ecclesie nostre valde (c. 9) desiderabat videre, ab inimicis suis in festo sancti Medardi occisus erat, et Fastredus, filius eius, ei (c. 59) in advocatione successerat; quo expulso a patria pro interfectione Tetberti, fratris Theoderici monetarii, de quo in sequentibus plenius dicemus, dedit episcopus Radbodus advocationem eius cuidam Radulfo militi Noviomensi terrasque Sancti Martini etc."

**) H. add.: omnem scilicet terram de circuitu ecclesie, super qua nunc restaurata est ecclesia, et versus Daflerias dimidiam quadrigam arabilem. Pergit c. 55.

***) Normannorum H.

+) Hermanno, qui postea abbas in nostro cenobio claruit. Qui regressus a concilio nobis ea que deprehenderat referebat, dicens: Sedente concilio ipse tota" etc. H.

a) tantum C.

1) C. 13. 36.
2) Id privilegium refert D. Aegidius Duquesne, nunc prior S. Martini Tornac., in historia ms. eiusdem coenobii (de que v. supra p. 269). DACH.
3) II, 32, Dachery Spicil. V, p. 262.
4) Courtrai.
5) Ferrieres, in dioecesi Senonensi.
6) Ne hoc quidem recte.
7) Petrum, ut in Hist. additur.
8) Gerardo. Hist.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page