LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

HERIMANNI TORNACENSIS


page 291

sibi apparentem et de diversis colloquentem, cumque ille mortis eius non immemor interrogaret, ut sibi panderet, quomodo se haberent anime in alia vita, ille protinus respondit: "Domne Sigere, quid queritis de alia vita? In veritate dico vobis, quod qui propter Deum hic pauper fuerit ibi erit (a) dives". Statim Sigerus evigilans ad sui consolationem id se vidisse s intellexit, Deumque super hoc glorificans nobis protinus enarravit.

39. Domnus itaque Odo abbas factus cum monachis suis Instituta (1) et Collationes seu Vitas Patrum, assidue cepit legere, et quicquid legissent ilico volebant opere adimplere. Unde factum est, ut zelum Dei habentes, sed forte non secundum magnam scientiam tercio adventus sui anno conqueri inciperent, se non in bono loco remansisse ubi clamores iuveno num cantilenas puellarum audiebant, ubi secularium vestes videbant quibus ab intentione sua plurimum animus eorum impediretur; desertum potius expetendum, ubi liberius divine possent vacare meditationi. Hec et hiis similia per dies singulos invicem conferentes et multociens exinde graviter (b) suspirantes, tandem unanimi accepto consilio, dum quadam nocte solito temporius matutinos decantassent, finitis illis, vestes suas et libros plaustro imponunt, sicque ante mediam noctem ecclesiam vacuam relinquentes, precedente abbate, omnes, nullo civium sciente, quantotius de provincia exire satagunt. Mane vero facto cum cives ecclesiam sancti Martini orationis causa ex more adeuntes, quod gestum fuerat, comperissent, ilico, quasi urbis interitus immineret gemere alter alteri quod audierant cum merore nuntiare non se dignos eorum consortio fuisse proclamare postremo ad ipsam ecclesiam catervatim recunere ubi dormierant, ubi comederant, cum lacrimis circuire universeque regioni novam quandam calamitatem superventuram eiulando ceperunt pronuntiare. Ubi vero per sanctimoniales quasdam prope ecclesiam commanentes didicerunt eos Noviomum ire, quatinus a domno Rabbodo episcopo, qui tunc ibi morabatur abeundi licentiam peterent protinus evocato domino Everardo castellano, totius regionis illius principe, cunctisque maioribus urbis in unum celeriter congregatis, accepto generali consilio, ad episcopum festinato miserunt, mandantes ei, ut nullam spem ulterius ingrediendi Tornacum haberet si eis licentiam daret. Legatus itaque, equo vehementer calcaribus fatigato monachos prevenit, episcopo rem gestam retulit, deinde principis et civium verba subiunxit. Protinus episcopus lacrimis perfusus respondit, hoc superfluo cives mandasse, quoniam, etiamsi ipsi rogarent, ut monachos abire permitteret, ipse nullo modo super hoc eis assensum preberet. Continuo ergo in via qua eos venturos sperabat ipse explorandi gratia legatum dirigit, eisque propinquantibus in occursum eorum pergit, vidensque eos omnes fere 30 pedites venientes, militibus et clericis suis ut de equis descenderent et monachos ascendere facerent, precepit. Monachi vero ascendere nolentes, usque ad episcopum perveniunt, et in medio porte Noviomensis urbis pedibus eius prostrati abeundi licentiam deposcunt.

Protinus episcopus cum nimio fletu econtra pedibus eorum prosternitur et hoc se nullomodo facturum iureiurando profitetur. Sicque ad domum suam eos ducens ac pro tanti lahoris levamine triduo secum retinens liberaliterque reficiens ad ultimum eos obedientie vinculo constrictos Tornacum redire coegit. Quod ubi civibus innotuit ilico quasi post tenebras solem cernerent redeuntem, exultant et procul ab urbe eis occurrere properant.

Contigit (c) autem eos redire in exaltatione sancte crucis (Sept. 14); quando celebrem illam processionem per circuitum urbis* superius diximus (2)institutam a Rabodo episcopo pro ignea pestilentia. Canonici itaque qui iam urbe cum sanctorum pignoribus egressi fuerant** ut eos reverti audierunt cum tota processione fere 60 milium hominum eis obviam pergunt et, cum gaudio ad sancti Martini ecclesiam eos reducunt.

40. Deinde cepit ecclesia nostra paulatim cum Dei adiutorio crescere et multiplicari usque in preserltem diem. Nunc primum cives Tornacenses certiores facti de eorum stabilitate prefatum episcopum adeunt, terrarum antiquarum Sancti Martini, que quondam destructo cenobio in manu episcopi devenerant, et de manu episcopi in *** beneficio tene-


*) populus fatiebat, quae ab episcopo Rabbodo eodem tempore fuerat instituta pro ignea pestilentia, que divino iudicio nimis ipsam provinciam oppresserat, adeo ut plurimorum membra a publice comburi viderentur. Cuius pestis immanitate permolus etc. e c. 6. 11.
**) in anniversaria processione add. B.
***) advocatus Tornacensis in b. tenebat H.

a) d. e. corr. e. d. c.
b) post add. c.
c) Contingit corr. Contigit c.

1) Libros Cassiani.
2) C. 6.


return to the table of contents
to the preceding page - return to the main page