page 290
38. Interea adolescens quidam clericus nomine Alulfus,
Sigeri canonicorum Sancte Marie precentoris filius, relictis secularibus
divitiis, sese illis sociavit. Quod ubi patri eius nuntiatum est, continuo
congregatis propinquis suis, ad Sanctum Martinum furibundus venit,
adolescentem per capillos apprehensum, terre prostratum graviterque cesum
domum reduxit Sequenti die adolescens, dum putaretur ad ecclesiam sancte
Marie ire, furtim se subducens, ad Sanctum Martinum rediit. Sed rursum a
patre suo continuo reducitur et in compedibus ponitur. Cumque hoc sepius
fieret, adolescente scilicet ad Sanctum Martinum quandocumque poterat
fugiente, et patre suo protinus eum reducente, contigit, domnum Haimericum
Aquicinensem l abbatem Tomacum venisse ad invisendos et confortandos
pauperes illos. Quem cum magister Odo consuleret, quid sibi agendum foret
super adolescente illo, qui cotidie a patre suo violenter reducebatur,
protinus abbas, ut vir sapiens, competenti reperta occasione in id quod
ante moliebatur erupit dicens:
Vere bone magister, idem vobis non solum de isto iuvene, sed etiam
de aliis fratribus vestris sepius continget, nisi monachi efficiamini.
Iuxta urbem enim habitatis, et facile fratres vestri iuniores a
secularibus clericis sociis suis decepti ad seculum reducentur, quia unus
idemque vester et ipsorum est habitus; si autem monachi essetis, postea
nullum de vestris temptarent reducere, quoniam cum monacholum niger sit
habitus, clericorum vero candidus tanto horrori clerici habent habitum
monachorum, ut quem semel viderint monachum numquam deinceps dignentur
habere socium. Considera etiam, quod mollior et remissior sit vita
clericorum, etiam regulariter viventium, quippe cum lineis induantur,
carnibus frequenter vescantur, festis diebus nonnisi novem lectiones
legant. Cum ergo tu famosus ubique et celebris habereris et seculo
renuntiaveris, si mihi credere velles, magis consulerem tibi clericisque
tuis rigidiorem quam remissiorem expetere ordinem."
Hiis abbatis Aquicinensis persuasionibus magister Odo animatus, socios
evocat, abbatis consilium narrat consensumque eorum super hoc expostulat.
Protinus dictis eius consentiunt, et ne ab aliquo, si diferreturr averti
posset . abbatem prefatum ea nocte ibi manere deposcunt seque die sequenti
monachos futuros promittunt. Crastino igitur summo mane, finito capitulo, ad
altare sancti Martini 12 clerici eunt, vestem clericalem deponunt et
monasticam cum benediccione et triduano silentio per manum abbatis Haimerici
suscipiunt, ita ut cum matutinos et primam ritu clericali cantassent, iam
terciam et omnes sequentes horas usque in hodiernum diem monachorum more
cantaverint. Nec fefellit magistrum boni consilii susceptio. Siquidem Sigerus
ille canonicorum precentor videns adolescentem filium suum monachum factum,
nequaquam illum ultra reducere temptavit, sed ad perseverandum vehementer
accendit, immo ipsemet preterea nutu Dei compunctus, relictis mundanis
divitiis, una cum fratre suo Hermanno, maioris ecclesie preposito, cuius
longe superius mentionem fecimus, (2) in cenobio nostro monachus est factus*,
et quinque altaria, que alteri filio suo nomine Adam canonico acquisierat,
nobis dari impetravit, que nobis singulis annis plus quam 30 librarum
pecuniam reddunt. Completo itaque triduano silentio, abbas Haimericus
monachis quos fecerat, ut iam sibi abbatem eligerent, consuluit. Cumque
magister Odo unum de sociis suis eligere conaretur, omnes super eum
irruentes, unanimiter ipsum eligunt electumque domno Rabbodo episcopo
presentant confirmandum; consecratusque est sequenti dominica Tornaci in
ecclesia Mariae 4.** Nonas Martii [4 March 1095], anno tercio conversionis
sue. Adolescens vero ille quem orediximus Alulfus monachus fatus, in cenobio
nostro armarii seu cantoris officium 47 annos tenuit, omnesque libros beati
Gregorii sepius relegens, imitatus Paterium, universas tam Veteris quam Novi
Testamenti sententias ab eo expositas excerpens, tres exinde codices
composuit, et quartum de diversis et valde utilibus sententiis superaddidit,
eisque Gregorialis nomen indidit (3), sique 48. conversionis sue anno in bono
proposito vitam terminavit.*** Sigerus vero, pater eius, cum primum factus
fuisset monachus, quadam meridiana, in lecto dormiens, vidit in sompnis unum
ex canonicis Sancte Mariae ante plures annos defunctum
*) sicque bonum consilium abbatem Haymericum magistro Odoni dedisse, patuit
ex fine. Complelo etc. H.
**) IV. Non. Mart. om. H
***) H add.: Cuius anniversarius est quinto Nonas Martii; pergit c. 66.
1) Anchin.
2) C. 8.
3) Extant in biblioth. S. Martini Tornac. in 4 voluminibus, in quorum ultimo
legitur; Haec de Gregorii qui traxit opuscula libris Gregorii precibus in
pace quiescat Alulfus." Alulfi opus editum est Parisiis. DACH. Cf. Hist.
Iitter. Xll, p. 245.
|