LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

page 289

eorum diripere, dein etiam eos vinculis astrictos et custodie mancipatos ad redemptionem sui cepit compellere. (1128) Confestim Flandrenses perterriti, utpote talium non assueti, et de malis eiora expectantes unanimiter rebellare disponunt et mori potius quam talia pati eligunt; primique Insulenses, quos magis affligebat, ei palam resistere ausi sunt. Erant tunc temporis in Lotharingie provincia, que dicitur Auxatia,(1) iuvenis quidam miles nomine Theodericus, filius Symonis (2) ducis Auxatie quem ex filia Roberti senioris comitis Flandrie genuerat, que Henricum comitem Brussellie maritum habuerat, sed, eo apud Tomacum interfecto, prefato Symoni duci nupserat. Hunc ergo iuvenem scientes Flandrenses propinquiorem Caroli fuisse, utpote matertere eius filium, secreto ad eum legatum dirigunt et ut Flandriam veniat poscunt. Protinus Theodericus vix tribus militibus comitatus, Flandriam venit veniens gaudenter suscipitur. iamque Guilelmo fidentius repugnatur. Rursum petente Guilelmo rex cum archiepiscopo Atrebatum revertitur. Theodericus quasi alieni iuris invasor ad audientiam archiepiscopi venire commonetur; venire nolens, cum omnibus fautoribus suis publice excommunicatur et Insule, ubi tunc morabatur, divinum officium interdicitur, ipseque quantocius de Flandria exire et in terram suam redire a rege iubetur. Prebet ille surdas aures et eventum rei prestolatur. Rex cum Guilelmo, congregato exercitu, intra Insulam clausum obsidet Teodericum, terque in die in tribus locis oppidum invadens, portas intrare et clausos expugnare conatur; sed nihil proficiens sexto die sine aliquo effectu Atrebatum, inde in Franciam revertitur. Egreditur de Insula Teodericus Flandriamque peragrans et aliquotiens Guilelmo congressus nunc inferior, nunc superior invenitur omnibus cum timore expectantibus quis eorum vincat et quis vincatur. Rursum vero Guilelmus, congregato equitatu, in castello quod dicitur Alos (4) conclusum obsidet Teodericum. Sed dum fortiter preliando castellum expugnare nititur, mense Augusto in manu sub pollice a quodam pedite vulneratus et calore nimio gravatus, sentiens sibi brachium intumescere, ducem Godefridum qui secum erat, secrete facit evocari seque protinus moriturum predicens, ut caute exinde equitatum reducere studeat, consulit. Dux sentiens adversam fortunam, callide per internuntios Teodericum evocat, simulansque se pacem inter ipsum et Guilelmum velle componere, caute exercitum eduxit, et cum iam procul esset Teoderico, mortuum esse Guilelmum, mandavit. Sic ergo vulnere modico Guilelmo defuncto et apud Sanctum Bertinum iuxta comitem Balduinum sepulto, dominatum totius Flandrie, rege concedente, Teodericus obtinuit, et coniuge sua (5) defuncta, germanam comitis Andegavensis,(6) filiam scilicet Fulconis regis Ierusalem, uxorem duxit. Talique fine probatum est, non falsam fuisse prophetiam illius matrone, que Balduino Tornacensi advocato et sociis suis, legatis Roberti comitis, id ante quam plures annos sic futurum edixerat. (7) Balduinus enim, filius Roberti comitis iunioris, sine prole obiit. luvenis autem pulcher, quem de Dacia venturum pronuntiavit, haud dubium quin Carolus fuerit; duo autem comites quos post eum venturos et de Flandria litigaturos subiunxit, quorum alter alterum interficeret, Guilelmus et Teodericus fuerunt; quod vero in fine intulit victorem cum posteris suis Flandriam possessuros usque ad tempus Antichristi, Dei noticie et futurorum relinquimus experientie. Hoc unum videmus, Teodericum iam esse comitem securum pluribusque liberis letificatum, filiamque suam iam promisisse Henrico, comitis (8) Teobaldi filio, licet rex Francorum coniugium nitatur dissolvere, tercio gradu consanguinitatis dicens eos invicem propinquos esse. Verum quia per reges et comites longam nimis digressionem fecimus, iam quasi prolixo expleto itinere, ad domnum Odonem et clericos eius redeamus, ne, nobis per diversa vagantibus, fame moriantur.

37. Recedente itaque domno Rabbodo episcopo cum processione, remanserunt pauperi Martino quinque pauperes clerici. (1092) Mox vero auxilio civium empta una domo lignea a monacho qui provisor erat curie Sancti Amandi de Willemel et iuxta ecclesiola (a) edificata, paulatim crescere ceperunt, ita ut anno altero adventus eorum iam 18 fratres ibi invenientur. (1093) Paupertatem tamen non parvam in primis ibi sustinuerunt, ita ut unde viverent, non haberent; sed a quibusdam religiosis laicis sacci publice per urbem cotidie circumferebantur, et ut pauperibus Sancti Martini succurrerent, clamabatur, talique subsidio integro anno transierunt.


a) ecclesiolam c.

1) i. e. Alsatia.
2) Theoderici, ut supra monuimus.
3) scilicet Remensi.
4) Aalst; cf. Galberti Pass. Karoli c. 119, SS. XII, p. 617.
5) Sunahilde.
6) Sibillam. Cf. Flandr. gen. c. 32, SS. IX, p. 324; Order. Vit. Xll, SS. XX, p. 79; Will. l'yr. XIV, 1.
7) C. 13.
8) Carnotensis et Blesensis.

To the table of contents
previous page
next page
Main page