page 288
stituendo Flandrie comite consilium querere, assumptis secum nobilibus et
sapientibus terre sue principibus, regem adiit avum suum Balduinurm qui
Iherusalem profectus fuerat, iniuste a Roberto, patruo suo, de Flandria pulsum et
exheredatum conquestus est palam coram optimatibus regis; ut sibi terram et
hereditatem avitam redderet, humiliter regem postulavit, et ubicumque rex sibi in
toto regno suo diem posuisset se ire paratum, et quod nullus se propinquior vel
rectiori ac maiori iure heres Flandrie esse deberet, armis et duello sui proprii
corporis probaturum subiunxit. (1127) Petitioni eius milites qui cum eo venerant
acclamabant regique magnam in tota provincia pacem exinde venturam suggerebant
aliaque negocio presenti expetentia plurima subnectebant. Rex prudentissimus
benigne omnibus respondebat, ipsumque comitem consanguineum suum vocans, multa
spe animum eius ad impetrandum que petebat sublevabat. Sed quia iuxta
Salomonem: Cor regis in manu Domini, quocumque voluerit inclinabit illud, aliter
voluntas regis quam cormes voluerit, versa est. Cum enim multi certos se esse
putarent, quod Flandria eidem comiti reddenda foret, repente, nescio cuius venti
flatu impellente auditum est, eam datam esse cuidam iuveni, Guilelmo scilicet,
filio Roberti Nortmannie comitis, qui a germano suo rege Anglorum Henrico tunc
temporis adhuc in custodia clausus servabatur, quique de filia Roberti
senioris comitis Flandrensis ut longe superius dictum est (1), fuerat genitus. Hic
ergo prefatus adolescens Balduinus spe sua frustratus, a facie regis iratus
abscessit et contra Flandriam arma corripuit, paucisque post diebus transactis,
oppidum quod dicitur Aldenarda (2) invadens, totam usque ad cineres combussit, ita
ut in ecclesia sancte Walburgis plus quam centum diversi sexus et etatis
fuerint cremati. Rex vero cum novo comite Flandriam ingressus, Brugis venit
domnoque Symoni Tornacensi episcopo mandavit, ut, congregatis diocesis eiusdem
abbatibus, ad sepeliendum corpus gloriosissimi comitis Caroli quantotius veniret.
Quod tunc de ipso corpore vidi fidenter refero. Accersivit parvitatem meam (3)
dominus episcopus una cum domno Absalone abbate Sancti Amandi; multisque
presentibus sepulchrum illud, quod de columpnis marmoreis Bertulfus
prepositus, ut paulo ante diximus (4), construi fecerat, eversum est. Corpusque
comitis inde levatum ad ecclesiam sancti Christophori martiris in eodem opido
sitam est a rege cum magna processione delatum, quatinus die statuta, congregatis
principibus universoque populo ecclesia sancti Donatiani reconciliaretur et
corpus ad eandem relatum decenter in terra sepeliretur. Cum ergo timeremus, ne
forte odor corporis baiulos eius gravaret -- iam enim plus quam 50 dies (5) a
morte eius transierant --, pro nichilo omnes timuisse misericors Deus evidenter
ostendit. Nullum enim omnino ex eo sensimus noxium odorem manasse, immo, quod
magis mirum est, linteum quo fuerat corpus involutum ita candidum et incorruptum
vidimus ut nulla omnino signa in eo nisi recentis sanguinis cemeremus. Quantus
ibi gemitus, quantus dolor, quis clamor et planctusa qualis lacrimarurn fluctus a
rege cunctisque principibus immo universo populo fusus fuerit, pretereo, quia hec
etiam me tacente facile potest avertere pia legentis intentio. Post quinque ergo
dies reconciliata eadem ecclesia, et post misse celebrationem decenter sepulto
comitis corpore, protinus rex dominum Rogerium iuvenem clericum in sede prepositi
statuit quoniam Bertulfus prepositus iam aufugerat. Quo facto, turrem, in qua
proditores adhuc clausi et obsessi detinebantur, rex invasit; sed quia
fortissima erat, illique viriliter repugnabant, non tam facile eam capere potuit.
Nocte sequenti Burcardus cum avunculo suo Bertulfo de turre clam exeuntes,
fugerunt aliosque omnes in mortis periculo reliquerunt. Qui cum vidissent frustra
se repugnare ad ultimum se regi reddiderunt eumque ingredi permiserunt. Rex vero
cunctos simul captos primo in eiusdem turris carcere per triduum iussit servari
dehinc eductos et superius reductos de propugnaculis ipsius altissime turris
singillatim fecit precipitari. Sicque 30 homines precipicio interfecit. Bertulfus
vero et Burcardus cum iam de provincia exissent et etiam usque Tornacum
venissent; divino tamen iudicio eflugere nequiverunt, sed rursus in partibus
Flandrie comprehensi turpissimeque suspensi, vitam indignam misera morte
finierunt.
36. Rex itaque Francia (b) rediens, Guilelmum in
Flandria comitem reliquit. Qui primo quidem ill ingressu suo etiam coram
rege Flandrensibus, tam militibus quam oppidanis, bona promisit
libertatemque et leges suas more antecessorum suorum se servaturum publice
iureiurando firmavit. Ubi vero omnes sibi subiectos vidit protinus elatus,
bona et substantias
a) plantus c.
b) ita c.
1) c. 14.
2) Audenarde.
3) Hermannus paullo ante abbas electus era.
4) c. 30.
5) 53 dies, Walterus, Pass.Karoli c. 47, SS XII, p. 558, qui idem narrat.
|