LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

page 288

(1127) stituendo Flandrie comite consilium querere, assumptis secum nobilibus et sapientibus terre sue principibus, regem adiit avum suum Balduinum qui Iherusalem profectus fuerat, iniuste a Roberto, patruo suo, de Flandria pulsum et exheredatum conquestus est palam coram optimatibus regis; ut sibi terram et hereditatem avitam redderet, humiliter regem postulavit, et ubicumque rex sibi in toto regno suo diem posuisset se ire paratum, et quod nullus se propinquior vel rectiori ac maiori iure heres Flandrie esse deberet, armis et duello sui proprii corporis probaturum subiunxit. Petitioni eius milites qui cum eo venerant acclamabant regique magnam in tota provincia pacem exinde venturam suggerebant aliaque negocio presenti expetentia plurima subnectebant. Rex prudentissimus benigne omnibus respondebat, ipsumque comitem consanguineum suum vocans, multa spe animum eius ad impetrandum que petebat sublevabat. Sed quia iuxta Salomonem: Cor regis in manu Domini, quocumque voluerit inclinabit illud" (Prov. 21,1), aliter voluntas regis, quam comes voluerit, versa est. Cum enim multi certos se esse putarent, quod Flandria eidem comiti reddenda foret, repente, nescio cuius venti flatu impellente auditum est, eam datam esse cuidam iuveni, Guilelmo scilicet, filio Roberti Nortmannie comitis, qui a germano suo rege Anglorum Henrico tunc temporis adhuc in custodia clausus servabatur, quique de filia Roberti senioris comitis Flandrensis ut longe superius dictum est, (1) fuerat genitus. Ilic ergo prefatus adolescens Balduinus spe sua frustratus, a facie regis iratus abscessit et contra Flandriam arma corripuit, paucisque post diebus transactis, oppidum quod dicitur Aldenarda (2) invadens, totam usque ad cineres combussit, ita ut in ecclesia sancte Walburgis plus quam centum diversi sexus et etatis fuerint cremati. Rex vero cum novo comite Flandriam ingressus, Brugis venit domnoque Symoni Tornacensi episcopo mandavit, ut, congregatis diocesis eiusdem abbatibus, ad sepeliendum corpus gloriosissimi comitis Caroli quantotius veniret. Quod tunc de ipso corpore vidi fidenter refero. Accersivit parvitatem meam (3) dominus episcopus una cum domno Absalone abbate Sancti Amandi; multisque presentibus sepulchrum illud, quod de columpnis marmoreis Bertulfus prepositus, ut paulo ante diximus (4), construi fecerat, eversum est. Corpusque comitis inde levatum ad ecclesiam sancti Christophori martiris in eodem opido sitam est a rege cum magna processione delatum, quatinus die statuta, congregatis principibus universoque populo ecclesia sancti Donatiani reconciliaretur et corpus ad eandem relatum decenter in terra, sepeliretur. Cum ergo timeremus, ne forte odor corporis baiulos eius gravaret -- iam enim plus quam 5O dies (5) a morte eius transierant --, pro nichilo omnes timuisse misericors Deus evidenter ostendit. Nullum enim omnino ex eo sensimus noxium odorem manasse, immo, quod magis mirum est linteum quo fuerat corpus involutum ita candidum et incorruptum vidimus ut nulla omnino signa in eo nisi recentis sanguinis cerneremus. Quantus ibi gemitus, quantus dolor, quis clamor et planctus (a) qualis lacrimarum fluctus a rege cunctisque principibus immo universo populo fusus fuerit, pretereo, quia hec etiam me tacente facile potest avertere pia legentis intentio. Post quinque ergo dies reconciliata eadem ecclesia, et post misse celebrationem decenter sepulto comitis corpore, protinus rex dominum Rogerium iuvenem clericum in sede prepositi statuit quoniam Bertulfus prepositus iam aufugerat. Quo facto, turrem, in qua proditores adhuc clausi et obsessi detinebantur, rex invasit, sed quia fortissima erat, illique viriliter repugnabant, non tam facile eam capere potuit. Nocte sequenti Burcardus cum avunculo suo Bertulfo de turre clam exeuntes, fugerunt aliosque omnes in mortis periculo reliquerunt. Qui cum vidissent frustra se repugnare, ad ultimum se regi reddiderunt eumque ingredi permiserunt. Rex vero cunctos simul captos primo in eiusdem turris carcere per triduum iussit servari, dehinc eductos et superius reductos de propugnaculis ipsius altissime turris singillatim fecit precipitari. Sicque 30 homines precipicio interfecit. Bertulfus vero et Burcardus cum iam de provincia exissent et etiam usque Tornacum venissent; divino tamen iudicio effugere nequiverunt, sed rursus in partibus Flandrie comprehensi turpissimeque suspensi, vitam indignam misera morte finierunt.

36. Rex itaque Francian rediens, Guilelmum in Flandria comitem reliquit. Qui primo quidem in ingressu suo etiam coram rege Flandrensibus, tam militibus quam oppidanis, bona promisit libertatemque et leges suas more antecessorum suorum se servaturum publice iureiurando firmavit. Ubi vero omnes sibi subiectos vidit protinus elatus, bona et substantias


a) plantus c.
b) ita c.

1) c. 14.
2) Audenarde.
3) Hermannus paullo ante abbas electus erat.
4) c. 30.
5) 53 dies, Walterus, Pass.Karoli c. 47, SS. XII, p. 558, qui idem narrat.

To the table of contents
previous page
next page
Main page