LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

page 286
(1127) per gradus exiliendo descendit, totumque currendo oppidum circuiens, universo popule sanatum ostendit. Que res homicidis illis grandem confusionis nebulam intulit maioremque intulisset, nisi pauper ille potentia illorum perterritus id publice exiliendo predicare destitisset; magnas enim opes sibi de redditibus comitis, quibus eos preposuerat contraxerant, adeo ut, cum paulo ante necem suam comes eis diem audientie apud castrum Casletum posuisset, ubi se servos eius non esse iudicio optimatum suorum comprobarent, Bertulfus, eiusdem ecclesie prepositus, Burcardi avunculus, tria milia militum illuc secum palam adduxerit, ita ut comes, timens ne tumultus aliquis a tanto populo excitaretur, causam ipsam in diem alium distulerit

30. Corpus ergo comitis cum ibidem sepeliri non posset -- siquidem domnus Symon episcopus, cuius sororem (1) idem comes coniugem habuerat, audito tanto scelere, divinum officium in eadem ecclesia ex toto interdixit --, ad aliam vero ecclesiam illud transferri provinciales nullo modo patiebantur: prefatus Bertulfus prepositus, quantum poterat se de morte eius volens excusare, de colunmis marmoreis preciosum illi sepulchrum in eodem loco cenaculi ubi interfectus fuerat protinus construi fecit; ibique corpus positum fere 60 diebus iacuit. Tanta vero turbatio subito in tota Flandria extitit, ut illud quod in Apocalipsi legitur: Post mille annos solvetur dyabolus" (Apoc., 20, 2), in illa provincia ad litteram contigisse videretur (2); duobus tercium, ubique solum invenissent, aut spoliantibus aut capientibus aut etiam occidentibus, ita ut tunc palam quilibet simplicissimus facile intelligere posset, quanta vis in uno solo illo principe extitisset, qui tam indomitam gentem acsi monachos claustrales iugi quiescere coegisset.

31. Principes vero Flandrie et maxime Balduinus (3) Gandensis, frater Yvonis Nigellensis, qui nunc est comes Suessionensis, videntes tantam turbationem condicto die in unum conveniunt, pacem inter se componunt et ne tantum scelus eis in obprobrium vertetur sempiterum, si remaneret inultum, congregato exercitu, Brugiias tendunt. Cum vero homocide illi, multis fulti auxiliatoribus cum magna multitudine militum et peditum contra eos pugnaturi processissent, Balduinus ille, lorica et galea protectus, altiori voce exclamans Non", inquit, contra vos, o viri boni, venimus, nec Brugense castrum expugnare quelil1l; sed iniustam necem domini nostri ulcisci volumus, ne forte dicatur, quod et nos proditionis eius rei simus sicque semper ulterius proditores appellemur. Si ergo contra nos pugnare venitis, tanti sceleris vos participes esse testamini, sicque obprobrium perpetuum incurretis. Quam ob rem moneo et consulo, ut nobiscum potius sitis et ad confundendos proditores domini nostri nos adiuvetis." Hiis dictis, populus vociferando exclamat, iunctusque Balduino, versa vice eos cum quibus venerat debellat. Protinus illi in fugam vertuntur, et quia aliam evadendi viam non habebant, in castrum regrediuntur, turrem comitis introeunt, et in ea conclusi, a Balduino duobus fere mensibus obsidentur.

32 Interea rex Francorum Ludovicus quem de matertera Caroli genitum supra diximus, tam duro nuntio cognati sui perculsus, Atrebatum venit, et quia Carolus sine prole obierat, quem vellent habere comitem, a principibus Flandrie sciscitatur. A nonnullis ipsi regem propinquiorem fore dicebatur, et quia plures filios habebat, ut uni eorum Flandriam daret, suggerebatur. Sed rex ut vir prudentissimus considerans, nullum filiorum suorum adhuc esse duodennem, nec sine magistro qui ei iugiter adhereret, tam indomitam posse regere gentem, se vero non semper ei posse adesse presentem, timens ne aliquid exinde mali eis contingeret (b), altiori consilio refugit aliquem ex eis terre preficere.

33. Erat tunc quidam Balduinnus comes Montensis, quantum sua etas patiebatur satis strenuus armis, cuius atavus fuerat ille Balduinus constructor cenobii Hasnoniensis, qui, ut supra dictum est (4), Richeldem comitissam Montensem coniugem ducens, utrumque comitatum tenuerat, Flandrensem scilicet et Montensem, quique de eadem Richelde duos filios genuit, Ernulfum, qui patri succedens a patruo suo Roberto Casleti est occisus, et Balduinum, qui cum matre sua Montensem comitatum tenuit, unoque filio nomine Baiduino genito, Ierusolimitanum iter cum aliis principibus in principio expetiit unde necdum rediit, et utrum occisus an captus fuerit, usque hodie sciri nequivit. Filius vero eius Balduinus cum comes


a) proel. corr. excl. c.
b) contigeret c.

1) Margaretam uterinam ex alio patre natam, scilicet Rainaldo Claromont. DACH.
2) Cf. locum ex Vit. Hugonis Marchian. c. 12, supra p. 269, n. exscriptum. 3) Balduinus III. cognomento Luscus et Barbatus. DACH.
4) c. 12.

To the table of contents
previous page
next page
Main page