LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

page 285
constituens, Flandriam ei tradit; sicque apud Sanctum Bertinum monachus factus, et infra octo dies defunctus, ingentem luctum et tristiciam cunctis ecclesiis dereliquit et, quod nullus in viribus suis confidere debeat, edocuit [1119]. Carolus ergo, consanguineus eius, succedens, in iusticia quidem tenenda minor eo non fuit, in prudentia vero et cautela, quoniam aliquantulum provectioris etatis erat, omnino eum vicit. Ecclesias quoque sic tuebatur, ut iam pater ecclesiarum vocaretur. De quo unum referam quod memorie occurrit, ut per hoc, cuius devotionis fuerit, agnoscatur.

27. In die epyphanie dum curiam suam Bergis (1) vidisset abbatem Sancti Bertini, domnum scilicet lohannem, ingredientem, protinus vocans eum: Domne" inquit, abba, quis hodie cantavit maiorem missam in ecclesia sancti Bertini"? Respondente abbate, non defuisse qui eam honorifice cantaret, quoniam plus quam centum monachi in conventu suo essent, comes subiunxit: In tanta sollempnitate debuissetis eam cantare et cum fratribus in refectorio comedere eisque, qui tota nocte vigilaverunt ad matutinos, de hiis que comites antecessores mei dederunt bonam refectionem providere, non in curia mea residere". Dicente vero abbate, se libentius missam cantasse, quam illuc advenisse sed propter militem quendam, qui sibi auferebat terram quam ecclesia sua plus quam 60 annis quiete possederat illuc venire compulsum fuisse addidit comes: Et quare hoc mihi per famulum vestrum non mandastis? Vestrum enim est pro me orare, meum vero ecclesias tueri et defendere. Dixit, statimque milite accersito, interrogavit, cur ecclesiam sancti Bertini inquietaret de terra quam tanto tempore possederat. Respondente milite, ecclesiam terram illam iniuste tenuisse, quoniam iuris sui esset, ait comes: Sicut pater vester inde tacuit, sic et vos tacete, quia per animam comitis Balduini iuro, quod, si ulterius exinde querimoniam audiero nichil aliud faciam de vobis, nisi quod ipse comes de illo fecit quem Brugis in caldaria bullivit". Sic pacem sibi a comite factam narravit mihi prefatus abbas lohannes.

28. Sed quia tali principe digna non fuit Flandria, viri impii, Bertulfus scilicet Brugensis ecclesie prepositus et cognati eius, qui se comitis servos esse denegabant, pro iusticia quam faciebat, confederati in unum, secreto contra eum coniuraverunt. Quod cum comiti apud Ypram nuntiatum fuisset, et ne Brugias iret a multis admoneretur, ille respondit, se pro iusticia, si Deus vellet, mori paratum, nec se a iusticia relaxandum. Statimque cum militibus suis Brugias veniens munitionem quandam (a), quam iidem coniuratores fecerant, succendit et ad propriam domum rediit. In crastino vero summo mane surgens et de solio palatii sui ad solium ecclesie sancti Donatiani transiens, missam a capellano suo idem sibi cantari precepit; erat enim feria quarta secunde ebdomade in quadragesima (2 Mart. 1127]. Cum ergo iam in epistola oratio Hester legeretur, et comes in oratione prostratus psalterio aperto psalmos legeret, quedam paupercula superveniens elemosinam ab eo poposcit et de 13 nummis, quos more suo comes super psalterium posuerat, de manu eius unum accepit. Quo accepto, cum ei eadem mulier exclamasset: Domine comes, cavete!" levante caput comite, ut videret, quidnam esset: ecce Burcardus, prefati prepositi nepos, qui loricatus evaginato gladio tacite advenerat, fronti eius gladium infixit, multisque vulneribus superadditis, eum ibidem coram altari interfecit, unoque cum eo occiso, ceteros qui aderant perterritos in fugam convertit. Tristis ilico fama totam complevit regionem, in ecclesia occisum esse gloriosum Carolum comitem.

29. Domnus Gislebertus abbas Sancti Petri Gandensis, vir veracissimus et religiosissimus mihi retulit et sub testimonio veritatis asseruit, quod erat tunc temporis Brugis qui quidam pauper claudus sibi notissimus, cui comes multociens elemosinam dare consueverat. Hic ergo, fama tam tristi audita, flens et eiulans, cum magno clamore ad ecclesiam venit, nimioque labore rependo (b), manibus et cruribus per gradus lapideos usque ad solium lapideum, in quo comes interfectus fuerat, ascendit, solumque corpus eius ibi iacens sanguine cruentatum invenit; cumque, admiratus omnes tam cito pariter illud solum reliquisse, iuxta illud resideret altosque gemitus et voces pre nimio dolore cordis ederet, de sanguine qui copiose denuebat, crura sua et tibias cepit linire, non quo, ut ipse dicebat, spem aliquam haberet curationis, sed solummodo propter dulcedinem et dilectionem eius qui sibi tanta bona fecerat: cum subito divina misericordia se perfecte curatum sentiens, instar capree


a) quamdam con. quandam C
b) reppendo c.

1) Bergues St Winnoc

To the table of contents
previous page
next page
Main page