LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

page 284
cibus eorum satisfacturum, dixit eis, ut parum expectarent, donec ipse domum introgressus reisque illis collocutus rursum ad eos exiret. Dixit statimque cum paucis viris ingressus; eos intra domum eandem suspendi precepit; rogantibus autem viris, ut sibi parceret nec perpetuam parentum eorum inimicitiam eos incurrere faceret, parcens eis, precepit reis illis, ut quia ex eis evadere vellet socium suum suspenderet. Sic ergo novem suspensis, cum decimus superesset, comes ei iussit, ut funem ultra trabem iaceret et super scamnum stans de ipso fune laqueum in collo suo aptaret. Quo facto, comes scamnum pede longius propellens, eum duobus cubitis a terra pendentem reliquit. Sicque cum viris domum egressus rursusque a parentibus eorum exoratus: "Eia", inquit, "ingredimini et eos educite, eductosque ne ulterius aliquid in terra mea capiant admonete". Dixit, statimque equum ascendens a loco recessit. Parentes vero domum ingressi omnes cognatos suos suspensos et iam mortuos invenerunt nimisque perterriti fugerunt. Pro huiusmodi ergo gestis ita omnes raptores exterruerat, ut non solum aliquid auferre, verum etiam, si vestem preciosam vel sciphum aureum in via repperisset, nullus levare auderet. Felicem se Flandria dicere posset, si tantum principem diu habere meruisset. Sed ille, ubi tanta pace facta nullam sibi per totum annum querimoniam afferri vidit, turpe deputans domi quietum residere, utpote iuvenis et vix 30 annorum existens, armis militaribus se ipsum cepit exercere, et quocumque milites preliandi gratia convenisse audiebat, ilico simul adesse ardebat.

25. Eo tempore Henricus prefatus rex Anglorum ingressus Normanniam contra fratrem suum Robertum comitem preliabatur, eumque victum duxit in Angliam; cuius filius Guilelmus puer decennis exheredatus ad Balduinum Flandrensem comitem confugit. Quem ille nutriens, 14. etatis sue anno militem fecit, eumque contra patruum suum regem Anglie, qui genitorem suum clausum tenebat, rebellare admonens sepius cum eo Normanniam aggredi cepit. Rex vero Henricus mandavit, ut ab infestatione sua desisteret, alioquin se Brugias cum exercitu venturum sciret. Protinus ille remandavit ei, ne tantum laborem subiret, sed potius se ei Rothomagi occursurum sciret. Dixit, statimque legatum cum quingentis militibus subsecutus est, Rothomagum urbem, in qua rex morabatur advenit, lanceaque in porta civitatis defixa, ut regi comitem Flandrensem adesse dicerent, civibus exclamavit. Rex vero, qui duo milia militum secum habebat, ut tantum strepitum tantamque audatiam vidit utpote vir prudentissimus, se contra insensatum iuvenem non egressurum dixit, cunctisque militibus suis, ut nullus de porta exire presumeret, comminando precepit; "quoniam, cum fatigatus", inquit, "fuerit, revertetur et de terra mea nichil secum deferet". Comes itaque nimis contristatus, eo quod nullum de civitate posset extrahere, dum civitatis muros vociferando circuiret et quid agere posset ignoraret -- non enim tantam urbem tam paucis militibus expugnare valebat --, conspicit eminus gregem cervorum; quos rex in proximo nemore recluserat; exclamansque iuvenis: "Etsi", inquit, "nichil aliud possum facere, saltem cervos istos de claustris eripiam et liberos reddam". Dixit, statimque cum militibus currens, gladiis evaginatis fortissimam sepem illam, que de stipitibus facta cervos reclusos tenebat, abscidit cervosque per agros dispersit, et sic, nullo negocio peracto, Flandriam rediit.

26. Interea Carolum, amite sue filium, quem de Canuto Danorum rege pepererat, post mortem patris sui ad se venientem libenter retinuit, eique germanam (1) Radulfi Perronensis comitis coniugio sociavit et ut Flandriam se absente servaret commendavit, sicque securior Normanniam frequentare cepit. Sed hec armorum et milicie exercitatio, licet ei magnam exultationem utpote iuveni inferret, monachis tamen et clericis ceterisque sapientibus ingentem exhibebat tristiciam, quoniam omnes preconabantur, non diu eum inter tot pericula vivere posse. Nec eos fefellit opinio, quin immo timor quem timebant evenit eis, et quod verebantur accidit. Nam dum nimis assidue infestat Normanniam, a quodam milite gladio super nasum vulneratur, nec tamen propter vulnus prelio cedens, nimio calore solis concussus exestuat, vulnusque intumescens eum invitum cogit reverti Atrebatum ibique medicis ascitis, facile curatus fuisset, si cibis noxiis abstinere voluisset; sed dum nec carnem anserinam nec alia similia dimitteret, vulnere gravatus deficit totoque anno lecto decumbit; propter tedium tamen devitandum se multociens de loco ad locum facit in lectica deferri; ad ultimum cum iam se videret non posse evadere, prefatum Carolum successorem sibi


a) quis corr. qui c.

1) Margaretam, sororem Radulfi comitis Viromandensis, filiam Rainaldi Claromontani. DACH.

To the table of contents
previous page
next page
Main page