LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

page 282

[1120] dum de Normannia in Angliam redirent, fracta nave cum multis aliis in mari perierunt, filiam vero cum multis opibus sibi a patre transmissam Henricus Romanorum imperator. [1114] coniugem duxit nuptiasque Leodii cum magna gloria celebravi; sed uno filio ex ea genito (1) [1125] celeri morte preventus, eam viduam reliquit. Que viduata rursus comiti Andegavensi nupsit, [1135] cum, subito patre eius in urbe Rotomagensi defuncto, Anglorum proceres Stephanum, comitem Boloniensem, comitis Teobaldi Campaniensis germanum, super se regem constituunt. Unde Robertus, Henrici regis ex concubina filius, graviter indignatus, contra eum palam rebellavit [1141], eumque in prelio captum, in quodam castello quod sibi pater suus dederat, vinctum reclusit, [1139] et sorori sue, ut cum filio suo citius in Angliam transiret et regnum paternum susciperet, mandavit. (2) Illa putans se cuncta prospera reperturam, celeriter pertransivit, sed secus quam crediderat invenit. Nam coniunx Stephani, principibus sibi iunctis, fortiter ei restitit. Ipse quoque Stephanus post paucos dies quibusdam pactionibus Roberto reconciliatus et de vinculis eductus, rursus Anglorum regnum obtinuit, sicque filia regis Henrici vana spe delusam fore ingemuit [c. 1142]. Et futurorum quidem incerti sumus; hoc vero unum aperte videmus, secundum prophetiam domni Anselmi non diu gavisam esse Angliam de prole illius regine, que post velum portatum regi Henrico nupserat, immo diutina seditione vastatam et oppressam de pristinis divitiis ad magnam paupertatem devenisse. Non ergo contempnenda, sed potius veneranda et timend sunt verba sapientium et ecclesie prelatorum, quoniam et supradictam prophetiam Leonis pape de Balduino comite Flandrensi, qui consanguineam suam duxit, et sequentem domni Anselmi de rege Anglorum veras fuisse manifestum est. Nunc autem ad ea que de Roberto Flandrensi comite ignota illa matrona legatis eius predixit redeamus, et quam vera fuerint, paucis explicemus.

17. Robertus itaque ille, ut supra scriptum est, privignam suam dedit regi Francorum Philippo, sororem comiti Normannie Guilelmo, e duabus filiabus unam regi Danorum Canuto, de qua natus est Carolus, aliam vero comiti Brusellensi (3) Henrico, qui, cum audisset Everardum Tornacensem castellanum strenuissimos milites secum habere, Tornacum propter audatiam eorum videndam [1095]. Quadam ergo die cum exiens et iuveniliter de fortitudine sua exultans rogavit unum ex opposita acie nomine Gosceguinum de Forest, ut solus contra se solum veniret, respondit ille, se non venturum, quoniam dominus suus erat et, ne fortuito casu eum lederet, timebat. Comes vero iterum atque iterum eum in se provocans iamque eum timidum et ignavum appellans, ut contra se veniret nimio tedio extorsit. Tandem miles crebra eius admonitione provocatus, lanceam levavit et equo vehementer calcaribus impulso, adversus eum cucurrit, volensque eum militari ludo de equo suo deicere (a), lanceam ei in corde fixit, sine mora extinxit, totamque regionem nimio luctu complevit. Maxime enim fame et incliti nominis ille comes tunc temporis erat, et ita omnes raptores et latrones de terra sua expulerat, ut in nulla regione maior pax et securitas invens quam in sua. Eo ergo tanta levitate seu stulticia sine prole interfecto, uxor eius relicta vidua nupsit prope Saxoniam Symoni duci Auxatie (4) peperitque ei plures filios.

18. Robertus itaque comes Flandrensis, tam nobiliter distributis filiabus suis, totam Flandriam moriens Roberto filio suo reliquit [1093]. In cuius tempore (5) domnus Odo cum clericis suis seculo renuntians, sancti Martini Tornacensis ecclesiam intravit ipsumque comitem cum Clementia uxore sua liberalem sibi adiutorem invenit. Que nimirum Clementia de Burgundia orta, filia fuit Guilelmi Burgundionum ducis (6) germanaque domni Gui Viennensis archiepiscopi, qui postmodum papa Romanus effectus, vocatus est Kalixtus, tenuitque Remis concilium generale tempore Radulphi archiepiscopi, qui vocatus est Viridis, successorque fuit Manasse, predecessor vero Rainaldi Andegavensis episcopi [1119]. Hec vero Clementia, cum de viro suo comite Roberto genuisset tres filios (7) infra tres annos, timens, ne, si plures adhuc generaret, inter se de Flandria contenderent, arte muliebri egit, ne ultra pareret; quod ultione divina sic vindicatum est, ut et filii eius omnes diu ante eam morerentur (6), et ipsa postmodum in viduitate sua alios comites cernens multaque mala ab eis sustinens, sero defleret, sese com prole sua exheredatam (b) fore (9).


a) eicere corr. deicere c.
b) tam post add. c

1) De quo alibi nihil legitur.
2) Haec minus recte tradita sunt.
3) sive Lovaniensi.
4) Theodorico comiti Alsatiae.
5) Immo patre vivo.
6) Comitis
7) Duo tantum in Geneal. com. Flandr., SS. IX. p. 306, nominantur, Wiilhelmus, qui ante patrem obiit, et Balduinus.
8) Ultimus eorum Balduinus comes a. 1119.
9) De ea Vita Hugonis Marchianensis c. 12, Martene, Thes. III, p. 1719/ [continued on page 283].

To the table of contents
previous page
next page
Main page