LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

page 281

tamen ei necessarium in rebus corporalibus erat sicut sibimet exhiberi et ministrari precepit; sicque rursus regnum Anglie et comitatum Normanniae solus obtinuit et sigillum paternum sibi fieri precepit. De quo Henrico quia mentionem feci et alius referendi locus non erit, licet multum a cepta narratione digredi videar, quiddam tamen dignum memoria dicam.

15. Hic ergo confirmatus in regno voluit coniugem habere puellam quandam, filiam David I regis Scotie (1) dixitque domno Anselmo, tunc temporis Cantuariensis urbis venerabili archiepiscopo ut eam sibi benediceret et sollempnibus nuptiis benedictam in coniugium sociaret. Respondit archiepiscopus, se nolle eam benedicere, nec suo consilio regem in coniugium eam sibi sociaturum, quoniam velum sanctimonialium, sicut ipse certo didicerat, gestasset super caput suum, quo se celestis potius quam terreni regis monstrasset fore sponsam. Rex econtra dixit, se promisisse et etiam iureiurando confirmasse patri eius regi David, quod eam coniugem duceret fideoque pro conservando iuramento suo se non eam dimissurum nisi canonico iudicio fuisset determinatum; precipitque, ut ascito archiepiscopo Eburacensi congregaretur concilium episcoporum et abbatum totiusque Anglie ecclesiasticarum personarum ad diffiniendum ecclesiastica censura tantum negotium. In generali ergo concilio requisita est abbatissa illa, in cuius monasterio puella illa fuerat nutrita, utrumque re vera more sanctimonialium velo capiti imposito benedictione episcopali fuisset consecrata. Respondit abbatissa publice coram omnibus: Re vera rex David, pater eius, mihi eam commendavit, non ut sanctimonialis fieret, sed ut solummodo in ecclesia nostra propter cautelam cum ceteris puellulis nostris coetaneis suis nutriretur et litteris erudiretur; cum autem iam adolevisset, nuntiatum est mihi quadam die regem Guilelmum, domini mei regis Henrici germanum, qui tunc vivebat, propter eam videndam venisse iamque cum militibus suis ante ianuas ecclesie nostre descendisse utque ianue sibi orandi gratia aperirentur precepisse. Hoc audiens nimiumque perterrita, ne forte ille ut iuvenis et rex indomitus, qui omne quod animo sibi occurrisset ilico facere volebat, visa pulcritudine puelle, aliquam ei illicitam violentiam faceret, qui tam improvisus et insperatus propter eam videndam advenisset, in secretius cubiculum eam introduxi, rem ei sicut erat aperui, eaque volente velum unum capiti eius imposui, quatinus eo viso rex ab illicito complexu revocaretur. Nec me fefellit spes mea. Rex siquidem quasi propter inspiciendas rosas et alias florentes herbas claustrum nostrum ingressus, mox ut eam vidit cum ceteris puellis nostris velum capite gestantem, claustro exivit et ab ecclesia recessit, aperte ostendens, se nonnisi propter eam venisse. Cum autem rex David, pater puelle, infra eandem ebdomadam ad ecclesiam nostram venisset velumque super caput filie sue vidisset, iratus velum conscidit et ad terram proiectum pedibus suis conculcavit filiamque suam secum reduxit". Inquisita deinde abbatissa, quot annorum tunc fuisset puella, respondit, duodennem esse potuisse. Tunc rege monente archiepiscopum, ut iuberet super hoc iudicium fieri, episcopi et abbates, consilio accepto lectisque diversis capitulis canonum, in commune iudicaverunt, propter huiusmodi factum non ei prohibendum coniugium, quoniam, quamdiu infra legitimam etatem sub tutela patris fuerat, nil ei sine eius assensu facere licuerat. Finito iudicio, rex interrogavit archiepiscopum, si quid in eo vellet calumpniari. Respondit domnus Anselmus, se non illud calumpniaturum, quoniam re vera secundum canonum decreta recte iudicassent. Tunc rex: Quandoquidem", inquit, iudicium prolatum laudatis, volo, ut puellam mihi desponsetis". Et domnus Anselmus: Iudicium", inquit, non reprehendo i sed si maiestas vestra mihi credere vellet, ut eam non duceretis, consulerem, quoniam, quomodocumque contigerit, tamen velum super caput portavit, et sufficienter de filiabus regum aut comitum vobis invenire possetis". Rege vero in eo quod ceperat perseverante, subiunxit ille vir sanctissimus: Vos quidem, domine rex, consilio meo pretermisso, facietis quod vobis placuerit, sed qui diutius vixerit, puto, quod videbit, non diu Angliam gavisuram de prole que de ea nata fuerit". [1100] Hec ego adolescens eum dixisse audivi; nunc vero ex magna parte video iam contigisse (a).

16 . Rex itaque de ea duos filios (2) et unam filiam genuit, e quibus filii iam adolescentes,


a) contingisse corr. contigisse c.

1) Mathilda, filiam regis Malcomi. Cf. Eadmeri narrationem, Hist. nov. lib. III.
2) Unum tantum filium Wilelmum peperit uxor Henrici; cum eo periit filius naturalis Richardus; cf. Lappenberg l. l. p. 206

To the table of contents
previous page
next page
Main page