LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

page 280

fuerat Tullensis episcopus et vocabatur Bruno, dixit, coniugium illud non esse legitimum, quoniam consanguinitatis linea propinqui erant, prophetavitque, posteros Balduini non diu possessuros utrumque comitatum. Quod verum fuisse, finis probavit. Nam Balduinus, qui Insule iacet, timens, ne post mortem suam seditio nasceretur inter filios suos Balduinum et Robertum, totam terram suam in vita sua Balduino dedit, et optimates suos hominium et fidelitatem promittere fecit, ita ut apud Aldenardam super reliquias sanctorum presente patre et filio multisque principibus idem Robertus publice iuraverit, quod nec ipsi Balduino nec heredibus eius aliquo modo de terra Flandrie noceret; quo iuramento completo, de Flandria exivit et in Frisiam secessit.

13. Post aliquot vero annos [1070] audiens Balduinum germanum suum defunctum et in cenobio Hasnoniensi sepultum filiumque eius Ernulfum iam Flandrensem comitem factum, quibusdam Flandrie principibus secrete convocatis, multisque muneribus promissis, Flandriam intravit, pretermissoque iuramento quod fecerat, bellum contra nepotem suum palam paravit. Quod audiens Ernulfus, iuncto sibi Philippo rege Francorum, de cuius manu terram susceperat, patruo suo Roberto cum exercitu suo apud castrum Casletum (1) occurrit [1072]. Ibique prelio conserto et Ernulfo interfecto, Robertus Flandriam obtinuit, et Richeldis, mater Ernulfi, de Flandria pulsa, cum altero filio suo Balduino comitatum Haynoensem repetiit, sicque prophetiam Leonis pape veram esse claruit. Robertus autem statim legatos ad Henricum imperatorem direxit, rogans, ut, si necesse esset, sibi adiutor existeret. Ex hiis legatis fuit unus Balduinus advocatus Tornacensis, qui postea monachus fuit domni Anselmi Cantuariensis archiepiscopi, quique retulit, quod, dum Colonie propinquassent, obviaverunt cuidam matrone honeste et ignote, a qua requisiti qui essent, unde venirent, quo tenderent, cum nollent ei rem sicut erat revelare: Scio", inquit vos esse legatos Roberti Flandrensis comitis, qui iuramentum, quod patri suo pro germano suo fecerat, pretergressus, filium eius interfecit et terram eius invasit; vos quoque nunc ad imperatorem Henricum propter obtinendam gratiam et amicitiam eius dirigit. Sciatis itaque, vos prosperum iter et gratiam cesaris habituros, ipsumque Robertum cum filio suo Flandriam pacifice possessurum, sed nepotem suum, qui ex filio suo genitus fuerit, sine prole moriturum; cui succedet quidam pulcher iuvenis de Dacia veniens, qui tamen et ipse sine prole morietur; post quem duo alii de Flandria contendent, alterque eorum alterum (2) interficiet et victor Flandriam obtinebit ipsiusque heredes Flandriam possidebunt usque ad tempus Antichristi". Hec ego adhuc puerulus a prefato Balduino Tornacensi advocato, qui unus ex ipsis legatis fuerat, narrari audivi, nunc autem iam in senium vergens vera esse propriis oculis sicut dixerat conspicio.

14. Robertus namque predictus in magna pace Flandriam tenuit multeque potentie fuit, adeo ut privignam suam (3) duxerit Philippus rex Francorum; de qua genuit regem Ludovicum. Sororem accepit Guilelmus comes Normannorum; qui, interfecto Heraldo rege Anglie, violenter Anglia capta, duos principatus obtinuit, existens comes Normannorum et rex Anglorum, ita ut in sigillo suo ex una parte sederet super equum ut comes, ex alia super thronum cum sceptro ut rex (4); genuitque ex Mathilde, filia comitis Flandrensis, tres filios, Guilelmum scilicet, qui ei primus successit, Robertum, cui comitatum Normannie dedit; tercius filius eius fuit Henricus, qui primo quidem nichil habuit, ita ut defuncto patre suo inclito rege Guilelmo, nonnisi miles cum ceteris esse videretur; sed mirabilis fortuna eum prosecuta est. Nam germanus eius Guilelmus rex iuvenis cum post decem annos fere regni sui in silvam isset venatum et vidisset unum cervum transeuntem, precepit militi suo nomine Waltero Tirello, ut cum arcu et sagittis stans contra se ex alia parte non permitteret cermm transire. Sed miles tenso arcu pro cervo sagittam iaciens, regem in corde percussit et sine mora extinxit [1100]; sicque Henricus, germanus eius, qui nichil antea habuerat, ei in regno successit. Cumque vidisset fratrem suum Robertum comitem Normannorum contra se rebellantem et regnum Anglie repetentem, eo quod maior natu esset et Guilelmo germano suo succedere maiori iure deberet, Henricus congregato exercitu mare transivit [1106], Normanniam intravit, prelioque conserto, Robertum fratrem suum victum et captum in Anglia reduxit et usque ad diem mortis sue in quodam castello (5) clausum tenuit, quicquid


1) Cassel.
2) Theodericus Wilhelmum a. 1128; v. c. 36.
3) Bertam, filiam Florentii Hollandiae comitis. DACH.
4) Habetur simile sigillum Guillelmi apud Seldenum ad Eadmeri hist. nov. p. 166. DACH.
5) Cf. Lappenberg, G. von England" II, p. 239.

To the table of contents
previous page
next page
Main page