LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

page 279

surus. Tota summa concessionis vel negationis in magistri pendet arbitrio. [1092] Episcopus proinde preces replicat, utque tanti boni intrepidusinceptor existat, assidue exorat. Sed ille videns ibi nonnisi unam ipsamque veterem et semidirutam consistere ecclesiolam, tanti ponderis sarcinam aggredi pavitabat.

Egreditur de domo episcopi nullo certo responso reddito; nec tamen cessat episcopus iterum iterumque animum eius ad hoc opus aggrediendum accendere; vidensque se parum proficere, quendam religiosum presbyterum accersit, qui in eadem regione tunc temporis acsi propheta quilibet honorabatur, quique nunc in ecclesia sancti Petri Helnonensis (1) coram altari sepultus quiescit. Hoc ergo sibi iuncto, iterum totis viribus animum magistri nititur inflammare, proponens apostolico sententiam, quod qui plus laboraverit plus mercedis accipiet, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei [Act. 11, 21]; quodque honorabilius et commodius ei foret apud Deum et homines, si novum fundamentum ecclesie ipse fieret, quam si aliquod cenobium olim constructum ingrediens super alienum fundamentum edificaret. Tot tantisque sententiarum spiculis tandem magister devictus, ad ultimum respondet, se ibidem remansurum, si episcopali privilegio ab omni exactione libera sibi traderetur eadem ecclesiola. Supra modum protinus pontifex exhilalatus, canonicorum conventum evocat, utque hoc benigne concederent, exorat. Sed illi, quodammodo futurorum prenuncii coniectores, id omnino concedere denegant, dicentes, comprovinciales matrem ecclesiam deserturos et Sancti Martini monasterium pro inhabitantium religione frequentaturos, sicque se quidem diminuendos, illos vero super se fore augmentandos. Talibus obiectionibus cernens episcopus per aliquot dies petitionem suam prolongari, metuensque ne in hiis dilationibus magistrum Odonem contingeret alias proficisci, rursum evocatis canonicis ubi vidit omnes preces suas incassum effundi aliquantulum animo motus: Eya", inquit, iam nunc in nomine Domini et in virtute obedientie precipio vobis; ut dicatis mihi, si ecclesiam, que in manu mea est et ad vestram communionem nequaquam pertinet, non liceat mihi tradere hiis qui in ea Deo serviant et ad honorem Dei eam construere studeant?" Tunc illi obedientie vinculo constricti, scientesque, ecclesiam illam in manu episcopi esse et quod vellet exinde licere ei facere, nec se iure canonico aliquid contradicere posse, tandem consilio accepto dicunt, se quod episcopo de ea placeret esse concessuros, ea tamen conditione, ut de parrochianis suis absque sua concessione nullum liceret, postquam in seculari vita defunctus esset, ibidem sepeliri. Episcopus itaque magnifice gratulatus, sequenti dominica que fuit 6. Nonas* Maii (2) [2 Mai.], in crastino apostolorum Philippi et Iacobi, congregata maxima processione canonicorum totiusque populi prefatum magistrum Odonem cum suis quinque clericis ad ecclesiam in honore sanctissimi Christi confessoris atque pontificis Martini fundatam, que pro impetu barbarico olim facto, amisso monachorum obsequio sibi sub abbate servientium destructa fuerat, eos deducit eamque eis liberam et episcopali privilegio confirmatam coram omnibus tradit, sicque eos ibidem sub regula sancti Augustini canonice in habitu clericali** Deo servituros dimisit. Facta vero sunt hec anno dominice incarnationis millesimo nonagesimo secundo, apostolice sedi presidente papa Urbano, Remensi vero archiepiscopo Rainaldo, Tornacensi ac Noviomensi episcopo domno Rabodo, Francorum regnum regente Philippo Romanorum *** imperator e Henrico , Anglis etiam principante inclito rege Guilelmo Roberti Normannorum comitis filio, qui Heraldo rege cum exercitu suo devicto, violenter sibi Angliam subiecerat, Flandrensium comitatum tenente iuniore Roberto (3), Frisionis filio (+).

12. Robertus iste filius fuit Balduini comitis, qui ecclesiam sancti Petri in oppido Islensi edificavit et canonicos in ea posuit seque ibidem sepeliri mandavit. Quo mortuo [1067], Balduinus, filius eius, frater prefati Roberti, ei successit; qui ecclesiam sancti Petri Hasnoniensis construxit ibique monachos posuit et in ea se sepeliri precepit. Hic [Balduinus (e)] precepto patris sui Balduini comitis Richeldem, uxorem Hermanni Montensis comitis, post mortem eius coniugem duxit, et ex ea duos filios Balduinum et Ernulfum genuit, sicque pacata diutina seditione, que longo tempore inter eos duraverat, utrumque comitatum, Flandrensem scilicet et Montensem, tenuit (4). Quod audiens Leo tunc temporis papa Romanus, qui prius


*) in Kalendis Maii in festo scilicet apost. H.
**) seculari H.
***) Rom. - subiecerat des. H.

+). H pergit c. 37

a) supra lin. add. c.
1) In ecclesia sancti Amandi in Pabula 4 leucis a Tornaco. DACH.
2) Cf. Auct. Aquic. 1.1.
3) Immo patre a. 1093. mortuo.
4) Cf. Flandr. gen. c. 12, SS. IX, p. 320.

To the table of contents
previous page
next page
Main page