LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

page 277
monachorum quam canonicorum singillatim Tornacum adveniunt, magistrumque Odonem et eius socios ad suam unusquisque invitat ecclesiam. Clericis vero magistri canonicorum magis quam monachorum ordinem placet assumere, quia et in ecclesiasticis officiis et in cotidiano victu seu vestitu canonici tolerabiliorem ritum ducerent quam monachi. Quam ob rem nunc ad Montem Sancti Eligii (1), nunc vero Gautenias, ubi canonici districtioris vite manebant, visitationis gratia proficiscentes, sollicite explorabant, quo loco remanere sibi competentius foret. Sed divina dispositio iam aliter de eis ordinaverat.

5. Erat siquidem tunc temporis extra eiusdem urbis portam meridianam modice ecclesia in honore beati Martini (a) in monte modico (b) constructa. Hanc fama vulgaverat antiquitus abbatiam fuisse, sed tempore persecutionis Wandalice cum ceteris Gallicanis ecclesiis a paganis destructam ad nichilum devenisse. Quedam tamen terre eius in provincia remanserant, que ab omnibus adhuc terre Sancti Martini vocabantur, sed in laicorum manus devenerant, qui eas in beneficio de manu episcopi tenebant.* Ipsa vero ecclesiola ad tantam solitudinem fuerat redacta ut nullum omnino fieret in ea divinu, officium, quoniam nec presbyteri qui parrochiales ecclesias eiusdem urbis tenebant in ea missam cantare volebant, utpote nullo superveniente qui eis ibi aliquid offerret. Pauperes solummodo, qui nichil penitus habebant, et procul a parrochialibus ecclesiis mortui non inveniebant qui illos ad eas deferret, ad hanc, quia propior erat, deferebantur. Tuncque superveniens presbyter de vicina sancti Piati ecclesia (2) eos sepeliebat et si quid ab aliquo fideli forte oblatum fuisset asportabat.

6. (c) Eodem tempore [1090] illa ignea pestilentia divino iudicio nimis ipsam provinciam obpresserat, qua plurimorum pedes invisibili igne, qui ignis inferni vocabatur, publice comburi videbantur (3). Quam ob rem non solum de ipsa provincia, verum etiam de remotis longeque positis regionibus eodem igne succensi ad ecclesiam beate Marie in urbe Tornacensi constructam cotidie gregatim deferebantur, quoniam probatum proculque diffamatum erat eius misericordia quam plures iam sanatos fuisse in ea; sed cum ipsa ecclesia eorum multitudine iam undique fuisset repleta, nimiumque fetorem, utpote succense carnis humane, vel ut decentius loquar nidorem iam nullus pene ingredientium sufferre valeret necessitate compulsi canonici preceperunt, ut quorum iam pedibus combustis tibie succense fuerant, sanitatisque eorum nulla spes supererat, de ipsa ecclesia eicerentur. Sic itaque eiecti, quoniam nec in aliis parrochialibus ecclesiis pro eodem intolerabili nidore recipiebantur, ad prefatam sancti Martini ecclesiolam utpote vacuam et solitariam a proximis suis deferebantur ibique eiusdem ignis exustione tandem defuncti sepeliebantur. Cuius pestis immanitate permotus supra dictus Rabodus venerabilis episcopus. totius provintie populum ad eandem sancte Marie congregari fecit ecclesiam. Factoque cunctis generali sermone, omnibusque nimium perterritis, plus quam mille iuvenum comas totundit vestesque per terram defluentes et libidini potius quam necessitati servientes precidit. Deinde universis una feria sexta integra usque ad noctem ieiunare, ita ut nec etiam infantuli nutricum papillas suggerent indixit. Preterea in sequenti sancte crucis exaltatione [14 Sept.] universum populum cum sanctorum pignoribus nudis pedibus totam urbem forinsecus processionem faciendo circuire constituit; sicque iram Domini in misericordiam conversam experti sunt cuncti, multis pro ea orationibus et elemosinis factis. Que processio in prefata sancte crucis exaltatione per eiusdem urbis circuitum usque in hodiernum diem servatur (4), ita ut de circumpositis regionibus nonnumquam ad eam fere centum milia plebis diversi sexus et etatis congregari videantur, nisi quod iam non nudis pedibils eam faciunt, sed potius milites et iuvenes ludos exercent in ea diversarum vanitatum et cursus equorum, plusque ipsa die ibi inveniatur (d) levitatis quam religionis vel devotionis, plurimis iam pro diuturnitate temporis ignorantibus, qua necessitate vel causa eadem processie primitus fuerit instructa (e).


*) H. pergit: Ex iis unus erat Fastredus --- (infra c. 9), cum Sancti Martini terras distribueret alienis, ut postea patuit.

a) modici add. c.; deest H.
b) modica superscr. vel o c.
c) De ignea pestilentia ins. man. saec. XIV.
d) inveniantur c.
e) instituta ed. H.

1) Vulgo le Mont-Saint-Eloy apud Alrebatum. DACH.
2) Est parochia Tornaci. DACH.
3) Cf. Sigeb. chron. a. 1089; Ann. Laub. a. 1090, SS. IV, p. 21.
4) 'Isthaec processio etiamnum celebratur. Quotannis dominica praecedente a concionatore annunciatur causa huiusce processionis'. Ita de suo tempore DACH.

To the table of contents
previous page
next page
Main page