LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

page 276

et terminandas forenses causas ex consuetudine claustro canonicorum abuti soliti essent ita iam eos omnes penitus exinde eliminaverat, ut ne ipsum quidem Everardum, potentissimum eiusdem urbis castellanum, qui castellum Moritanie *1 antea prorsus inexpugnabile eodem tempore militari strenuitate violenter captum dominio Tornacensi addiderat, pro huiusmodi causis nec ad horam quidem in eo residere permitteret, licet eum exinde non parum offendi sciret. Nichil enim minus quam iniustas divitum vel potentum iras pertimescebat, magnumque dedecus viri sapientis esse dicebat, si pro favore vel gratia principum vel modicum a tramite rectitudinis declinet. Pro talibus ergo moribus non solum a canonicis, verum et ab ipso domno Rabodo, tunc temporis eiusdem urbis venerabili episcopo cunctisque civibus diligebatur meritoque honorabatur. Quamvis autem nonnulli dicerent eum hanc districtionem non exercere causa religionis, sed potius antique philosophie consuetudinis, facile tamen lector animadvertere potest, cuiusmodi post conversionem fuerit quem in vita seculari tanti constat fuisse rigoris. Sed iam de his qui in scolis gessit hec dixisse sufficiat, nunc ad eius conversionis veniamus exordia.

4. Cum scole Tornacensi fere per quinquennium prefuisset, oblatus est ei a quodam clerico venalis liber beati Augustini de libero arbitrio, quem magister ob solum bibliotece sue comparans subplementum, in scrinio cum ceteris libris proiecit, utpote qui adhuc mundane sapientie deditus magis delectabatur lectione Platonis quam Augustini. Cum ergo post duos fere menses Boetium de Consolatione philosophie discipulis legens ad quartum librumin quo de libero arbitrio disserit, pervenisset, recordatus empti libri, cogitansque, si quid dignum memoria in eo posset inveniri, quem de eadem materia constabat intitulari, vocato ministro suo, iussit sibi eum deferri; allatum itaque aperiens et duas vel tres paginas legens paulatim eloquii cepit delectari venustate; protinusque convocatis clericis, utpote omnis expers invidie et inventi thesauri volens eos participes esse: 'Vere', inquit, 'hactenus ignoravi Augustinum tante tamque delectabilis fuisse facundie'. Dixit, statimque librum ipsum a capite incipiens, non solum tunc, sed et sequenti die cepit eis studiose legere et in locis obscurioribus diligenter exponere; cum ecce legendo ad tercium librum pervenitur, in quo prefatus doctor servo pro criminibus suis de priori dignitate pulso et mundande cloace deputato comparat peccatrices animas, que celestem quidem gloriam pro sceleribus suis perdunt, hunc vero mundum cloace fetide similem quodammodo decorant, quamdiu in eo vivunt. Hanc ergo sententiam cum magister Odardus audientibus discipulis legisset; tactus nimio dolore cordis intrinsecus et ex imo pectoris trahens alta suspiria: Heu", inquit, quam fortiter ista nos premit sententia! Hec re vera tam proprie mihi videtur nobis congruere acsi(a) propter nos solummodo fuerit scripta. Hunc siquidem fetidum mundum quantulacumque scientia nostra perornamus, celesti vero gloria post mortem digni non erimus, quoniam nullum Deo servicium facimus nec scientiam nostram in eius famulatu expendimus, sed in seculi vanitate pro mundana laude male ipsa abutimur". Hiis dictis, surrexit, totusque lacrimis perfusus, ecclesiam intravit. Tota subito scola turbatur, canonicorum etiam conventus admiratione nimia concutitur. Post hec ergo paulatim cepit sese scolis absentare, ecclesiam plus solito frequentare, pecuniam congregatam omnibus quidem pauperibus, sed maxime clericis egentibus erogare, ieiuniorum rigorem attemptare, ita ut multociens panem pugno includens et quod exterius eminebat cultello precidens, non plus ad comedendum retineret, quam in pugno remansisset; et ecce homo quondam lactei candoris corpulentique nitoris subita ieiuniorum maceratione attritus, in tantum macer et tenuis ossibusque prominentibus siccus et exilis intra paucos dies redditur, ut ab hiis qui eum videre consueverant in virum alterum mutatus putaretur vixque iam a multis recognosceretur. Fama protinus per totam circumvolat regionem, quantocius seculo renuntiaturum magistrum Odonem; unde quinque [vel(b) quatuor] ex eius clericis ipsum sequentes eique adherentes, promittunt ei, quocumque iret, se eum indivisibiliter fore secuturos, et ab eo responsum accipiunt, quod nichil faceret absque eorum communi assensu. Hos autem hiis nominibus appellatos fuisse accepimus: Odo abbas, cuius anniversarius est 13. Kal. Iulii; Gerbertus, qui 4. Idus Aprilis obiit; Rodulfus, qui et ipso 4. Kal. Martii obiit; Willelmus, qui 10. Kal. Maii obiit; Lamfridus quintus eorum socius fuga lapsus periit. Protinus abbates totius provintie tam


a) ac sic c.
b) eadem manu superscr. a.
1) Mortagne ad Scaldim fluvium. DACH.

To the table of contents
previous page
next page
Main page