Liber de Restauratione

Introduction

page 269

De benignitate, qua me de longinqua regione, id est de urbe Tornaco, quae in finibus Francorum sita metropolis Flandriae dignoscitur esse, venientem tam hilariter suscipere et vobiscum dignatus estis retinere, non quales debeo, sed quales valeo, vestrae paternitati gratias refero, utque ipse, pro cuius amore hoc fecistis, vobis Dominus retribuat pro me, ipsius misericordiam exoro. Quia vero maiestas vestra dignata est petere, ut opusculum, quod de incarnatione Domini parvitas mea fecerat, vobis ostenderem, ecce libens pareo iussioni vestrae orans, ut, si quid in eo perperam dictum est per vos corrigatur quod vero bene, per vos approbetur.

Sciatis tamen, me in eo nihil de meo posuisse, sed quod in sanctis doctoribus legeram et maxime in libro domini Anselmi Cantuariensis archiepiscopi, quem de eadem materia compositum 'Cur Deus homo' nominavit, velut in uno vasculo congregasse. Praeterea dominus Odo Cameracensis episcopus, piae memoriae vir, nostri coenobii, id est Beati Martini Tornacensis, primus monachus et primus abbas, qui me et patrem meum tresque germanos meos monachos fecit, et cui ego licet indignus in eiusdem coenobii regimine tertius abbas successi: is, inquam, abbas Odo in vigilia nativitatis Domini de eadem incarnatione eius sermonem perpulchrum et prolixum fratribus nostris in capitulo singulis annis facere consueverat, adeo ut, cum mane inciperet, usque ad horam fere sextam eum protenderet. Et quia tunc eram adolescens et capacis ingenii, non pauca ex eius verbis memoriae commendavi, quae nunc etiam referam vobis et omni legere volenti. Herimannus procul dubio in itinere Romano sive primo sive secundo Viennam venit et iisdem fere annis quibus eum in libris historicis occupatum videmus hunc librum edidisse censendus est.

Anno vero 1147, cum reges Ludovicus Galliae, Conradus Germaniae crucem suscepissent, et ipse Hierosolimam profectus neque, ut in fine libri eius de monasterio S. Martini adnotatur, reversus est (1).

Virum 'litterali scientia adprime eruditum, divini verbi praedicatorem maximum' eum praedicat, qui historiae illi continuationem adiecit. Qui post a. 1147. pauca tantum usque ad Walteri abbatis obitum et Ivonis electionem a. 1160. adnotavit. Ubi vero Herimannus substiterit et alter narrationis filum susceperit, non satis constat. Attamen quaecumque de episcopatu restituto in altera libri parte leguntur, huic tribuerim, neque loco in prima parte obvio, quo ad haec provocatur (2), ut aliter statuam, permoveor, sive haec verba post sint interpolata, sive Herimannus consilium non perfecerit. Attamen maxima continuationis pars ex altero eius libro, specie epistolae encyclicae scripto, quo episcopatus historiam et restaurationem enarravit, sumta est.

Haec ipsa deperdita, sed epitome ampla in compilatione historica servata est, cuius auctor libellum de origine civitatis Tornacensis satis fabulosum, hanc encyclicam et librum de restauratione Sancti Martini excerpsit, ut pleniorem historiae Tornacensis exhiberet conspectum. Quem, quamvis et ipse in monasterio S. Martini post medium saeculum XII, abbate Waltero a. 1160. mortuo, ut videtur, scripserit (3) et ita eodem fere tempore idem argumentum ac continuator tractaverit, ab hoc diversum puto.

Herimanni libri praesertim iis se commendant, quae de rebus sua aetate gestis, de viris tunc temporis in ecclesia et civitate conspicuis memoriae tradidit. E nobili familia natus, litterarum scientia clarus, cum episcopis, abbatibus, comitibus praesertim Flandriae et adiacentium partium familiaritute


1) In Historia Tornacensi, de qua mox dicemus, 60. quidem restaurationis S. Martini annum, i.e. 1152, vidisse dicitur; sed procul dubio 50. ex praefatione Herimanni substituendus est; v. 'Forsch.' l.l. p. 435. Etiam in catalogo abbatum S. Martini saec. XII. scripto (SS. Xlll, p. 384) de reditu nihil dicitur. Ne que dominus Aegidius Du Quesne,III bliothecarius monasterii, in historia eius, quam a. 165O. confecit (Ms. Brux. B. 366), aliud quidquam compertum habuit; sed id tantum addil f. 88: dies anniversarius celebratur, ut ex martyrologio constat, 3. Kal. Februarii, ubi scribitur: 'Istud anniversarium praecipue celebratur'.
2) c. 43.
3) Duos locos, quibus a. 1146. praesens dicitur, quin ex encyclica exscriptos dicam, non dubito; v. 'Forsch.' l.l. p. 441.

Historical Texts
to the preceding page
to the next page
return to the main page