Liber de restauratione, Introduction

Page 268

specie epistolae a capitulo emissae; cuius auctorem Herimannum fuisse, non possumus quin statuamus (1). Eodem modo et eodem fere tempore relationem confecit (2) de miraculis per reliquias b. Mariae Laudunenses in Gallia et Britannia factis, eaque multa notatu digna de Bartholomaeo episcopo Laudunensi, qui eius ope in investigando et describendo libro Hildefonsi Toletani usus erat, Norberto, fundatore ordinis Praemonstratensis, aliisque eius temporis viris doctis vel de ecclesiarum profectu bene meritis memoriae tradidit.

Praefationem vero hic exhibemus, quippe quae non parum ad eius vitam et animum cognoscenda faciat:

Venerabili patri et domino suo domno Bartholomaeo Dei gratia Laudunensis urbis episcopo frater Hermannus, omnium monachorum peripsema, summis pontificibus in caelesti sociari curia.

Cum dudum in Hispaniam ad videndum gloriosum regem Hildefonsum, Feliciae materterae vestrae filium (3) profectus felicissimum ab eo promissum suscepissetis quod, si secundo ad eum videndum reverteremini, daret vobis corpus beati Vincentii levitae et martyris necnon et casulam pretiosissimam, quam beata Dei genitrix sancto Hildefonso Toletanae civitatis archiepiscopo dederat ob remunerationem trium libellorum quos de virginitate sua composuerat, coepisti a mea parvitate quaerere, utrum eos denique libellos alicui vidissem utque eos ubique perquirerem studiosius praecepistis. Cum vero eos in urbe Catalaunensi forte reperissem et vobis renuntiassem, protinus pergamenum comparatum mihi tradidistis neque ad praefatam urbem propter eos transcribendos direxistis. Scripsi ergo primo vitam eiusdem Hildefonsi, deinde praefatos eius libellos subiunxi. Quibus scriptis addidi miracula, quae praefata sancta Dei genitrix in Francia et Anglia fecerat per reliquias suas, quae in Laudunensi servantur ipsius ecclesia. Haec ergo miracula iussu quidem paternitatis vestrae composui, sed ut maioris auctoritatis essent et a nullo propter dictaminis rusticitatem despicerentur, parvitatis meae nomen illis praemittere (a) nolui, sed sub nomine canonicorum eius ecclesiae ea praetitulavi. Post ipsa quoque miracula subiunxi, quo modo divina misericordia in diebus vestris novem, immo decem monasteria vestro labore construi fecerit per domnum Norbertum domnumque Bernardum abbatem Claraevallensem, quorum nullum fuerat tempore quadraginta trium episcoporum praedecessorum vestrorum; vos autem singulis constructis abbates praefecistis, nec tamen antiquiora quae invenistis corrigere destitistis. Et si vita mihi comes Deo volente fuerit, etiam alia quae in diebus vestris contigerunt vel contingere videro subnectere proposui. Hunc ergo librum vestrae paternitati et ecclesiae Laudunensi relinquo in memoriam meae pusillitatis, ut particeps sim bonorum quae in ea facta fuerint.

Herimannus praeterea tractatum composuit 'De incarnatione lesu Christi domini nostri', ut ipse profert, partim ex libro Anselmi Cantuariensis, partim ex sermone Odonis magistri sumtum. Nam modestia et grato animo quibus excellebat in praefatione loquitur, quam hic addere placet': Reverendo patri et domino suo Stephano Dei gratia Viennensi archiepiscopo frater Hermannus, omnium monachorum minimus, in aeternum gaudere cum Christo, de Christo, per Christum, in Christo.


a) praetermittere ed.
1) V. 'Forsch.' XXI, p. 439.
2) Sine causa hocin dubium vocaverunt auctores historiae litterariae Gall. Xll, p. 235. V.l.l. p. 435.
3) Haec c. 2. accuratius exposuit, ubi de Bartholomaeo episcopo ita refert: Cognatorum siquidem eius excellentia non solum in Francia, sed et in Hispania, Burgundia quoque et Lotharingia praedicabatur. Hilduinus namque comes Rociensis, avus eius, duxit coniugem Adeladam, germanam domni Manasse Remorum archiepiscopi; ex qua genuit Ebalum comitem de Roci et Andream comitem de Rameruth, patrem Ebali Catalaunensis episcopi, septemque filias. Harum unam nomine Feliciam in Hispania duxit coniugem Sanctus rex Arragonensis et ex ea genuit Hildefonsum regem potentissimi, qui patri succedens in regno, fortissimas urbes et castella paganis violenter praeliando abstulit et christiani tradidit, Caesaraugustam scilicet beati Vicentii archidiaconatu famosam, Terrassonam quoque et Tutelam, Barbastam et Burgiam cum aliis multis, totaque pene Hispania sibi subiugata, adeo nominis sui opinionem dilatavit, ut ab aliis alter Iulius, ab aliis secundus Carolus vocaretur, ob memoriam praeclari Caroli Francorum regis, qui quondam Hispanium victor subegit.
4) Post Oudinum, Opuscula sacra veterum aliquot . . . scriptorum (1692.8), edita in Bibl. patrum T. XIV. et ap. Migne, Patrol. Lat. CLXXX, p. 9.

Return to Historical Texts
previous page
next page
return to main page