Liber de Restauratione, Introduction

Page 267


est, ut voluntarie alteri locum cederet. Certe nec corporis nec animi vires Herimannus perdiderat. Sed bis, a. 1140. et 1149, Romam profectus est negotia agens capituli Tornacensis, quod tunc proprii episcopi eligendi ius a papa Innocentio II. impetravit, ibique, ut ipse narrat, historiam monasterii sui suscepit inter octavas paschae et pentecostes (i.e. April. 26.--Iuni 14), dum in Lateranensi palatio degebat papae sententiam expectans. (1) Neque tamen eam tunc temporis absolvisse videtur, sed libro etiam postea manum admovisse censendus est (2). Anno vero 1146. etiam episcopo Tornacensi electo et consecrato, et ita veteri civitatis dignitate restituta, huius rei historia conscripta est.

Nam cum infirmitate et imbecilitate pressus propinquare se sensisset ad mortem, et apostolicae sedis legato forte inibi descendente peteret absolvi et alium se vivente substitui, exauditus est, et electio alterius fieri fratribus imperata. Quibus non Dei, sed suum volentibus ordinare pastorem eligere instituerunt unum ex ipsis, litteratura et parentela satis idoneum, sed de quo dubium non erat, quod non digne quaereret quae sunt lesu Christi. Quod ut ille advertit, fidei zelo succensus, paratus ponere animam suam, cum consisteret peccator adversum se, et Dei iniuriam et illorum incuriam et abbatis periculum exuentis se, dum ille supervestiretur, potenti virtute fecit de medio. Et egit hoc arte sua, ne id fieret, quod utique male fuisset impletum. Siquidem res omnis ad hoc devenerat, aut istum abbatiam suum in manu sua retinere aut illi cedere.

Nam et factum est postea, eo mortuo post aliquot tempus. Ad tempus, malitia vincente sapientiam, ille substituitur.

C. 12: Videns itaque sub tali cultore spinas et tribulos germinare terram, quae ferre solebat fructum bonum, contristabatur valde in mente sua et conturbabatur ab opere inimici et a perditione gregis et pastoris desidia. Verum non obliviosus sui nec in agro Christi sciens existere otiosus, terrae propriae manus inicit, et in matre sua, quam praefati sumus, semen fidei incipit seminare. Hortatur illam, ut suis acquiescat consiliis et ad Dominum convertatur. Respondet, quidquid iusserit se facturam. "Vade tunc". inquit. "et vende omnia quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo, et veni sequere me". Et id etiam spondet; sed: "Ubi vis" inquit, "ut eam"? At ille: "Egredere de terra tua et de cognatione tua, et veni in terram aliam, quam monstravero tibi, ut ibi quietius voces Deo". Et fecit sic, quia Spiritus sanctus loquens per os eius ignem amoris sui misit in mentem matris suae et fecit vehementer accendi. Cumque, relictis omnibus quae possidebat, educeret eam, Clementia nobilis comitissa, quae ducissa appellata est propter coniugium ducis, quem post mortem prioris sui coniugis Flandrensis comitus Roberti duxit, in terra Pabuli, loco qui dicitur Falsus-mons, monasterium construebat feminarum hoc in tempore, et audito quod mulier virtutis foret, multis prodesse posset, multis precibus instans, ad exemplam aliarum profuturam ibi coluit retinere. Sed ille non permisit, quia prope erat locus et vicinus cognationi suae, et adhuc manus eius extenta in opere sancto. Unde et multa (?) Noviomum in monasterium satis secretum et remotum ab hominibus, quod dicitur apud Sanctum Amandum, eam adduxit et induxit. Et manens cum ea per aliquot dies, docuit illam opera quae fecit ipse. Et condiens mentem eius et ventrem pane doloris et aqua angustiae, monebat facere poenitentiae fructus dignos et digne in omnibus conversari. Nec hoc quidem praetereundum, quod propter mortem Caroli gloriosissimi comitis, quae facta est in diebus illis, terra turbata adeo, ut quisque civium (a) caperet, spoliaret, perimeret, ipse absque conturbatione ante oculos pugnatorum eduxerit eam de terra ista in terram illam fidei (b) et orationis protectus galea. Et eduxit eam cum argento et auro, et nemo in omnibus suis turbatus. Nam quod factum est, factum est ei pro miraculo, qui sciens utique non fecisset (c) quod nesciens fecit. Necdum enim in via positus audierat de molte viri.

C. 13. Rediens autem Hugo ad suos, tribulationem et dolorem invenit et nomen Domini blasphemari per multos. Quid etenim? Si caput languidum, et omne cor maerens. Dominatore inique agente, disciplinae totius vigor emarcuerat, dum non erat qui foderet circa illam et mitteret cophinum stercoris. Sed heu proh dolor! qualis pater, tales et filii. Inhospitalitatem sectantes absque omni tenore (?), caritatem non habentes quod est vinculum perfectionis. Et hoc absque eo quod intrinsecus erat. Nam ista videntes, foris dedignabantur intrare, etiam qui domum illam oppido diligebant. Quapropter Hugo frequenter hominem convenire, secreto corrigere, ut se corrigeret, aut licere sibi egredi foras et ire alicubi ubi viveeret Deo. Hii etenim qui suberant non modo facere quae dicebat, sed nec audire volebant eum, quibus gravis erat etiam ad videndum. Et ille non apponebat cor, nec facile movebatur ad talia, quamvis pro scandalizatis gravissime ustus scandalo eorum acerrime moveretur. Sed homo non acquiescebat dictis illius, sub tegumento manus eius volens abscondi, credens, quod suspicio mali aliquantulum tolleretur ab his qui foris erant propter eum qui intus erat, et manebat eum eis, quem omnes sciebant virum esse iustum. Quid plura? Son defecit oratione ad Deum, prece ad omnes, qui poterant subvenire consilio apud ipsum, verbis et monitis salutaribus donec ille cessit, et alter qui dignus est in loco eius subrogatus fuit. Unde et usque hodie ipsius meritis imputatur, quod sano capite et ceteris membris sibi bene cohaerentibus servitur nunc Deo in domo illa sicut in diebus antiquis pari devotione et forsitan ordine districtiori.


1) Ad hoc fere tempus pertinent quae c. 16. narrat; tunc inter 50. et 60. aetatis annum fuerit oportet; ideo c. 13. se ipsum in senium vergentem dicit.
2) cf. quae de Norberto c. 86. dixit; c. 38. post a. 1143. seriptum esse videtur.


a) ovium ed.
b) fide et oratione p. et g. ed.
c) quod f. ed.


Return to Historical Texts
previous page
next page
return to main page